장음표시 사용
451쪽
s, neris movendis scientia, quantaqus,, laus ipsa popularis utilitatis gratia as,, sumta et quae tum est pulcherrima, cums, sequitur, non cum arcessitur. Haec si ., praeviderimus, tum Vero imitabimur. ,, Praeterea duo sunt, quae circa imitati nem seu observanda seu vitanda veniunt. Primi generis est, ut non obvium quemque aut vulgaris stili, sed quantum fieri potest, optimi auctorem in manibus & am te oculos habeamus, id quod omnium sane scientiarum & artium candidati faciunt dicente Plinio n r Stultismum credo ad imitandum non optima quaque propo mere. Paucis enim sors obtingit, ipsa prototypa perfecte adsequendi, quin ab iis hinc inde deficiant: quid fiet, si impedifecta sibi proponant, quae ipse iam naevos
sermonis velut a nativitate secum adferunt' Secundi generis est, ne affectata vel nimia sit imitandi cura, quae omnia quasi vestigia auctoris numeret, nec ullum extra illa passum sibi faciendum esse Credate nimium tristis haec servitus est, nec
liberalium artium studioso digna, quam acriter perstringit Horatius ro imitatores, servum pecust
452쪽
. XXIV. 3Tertium cultioris stili subsidium est exedieltatio , quam tantopere commendant latinitatis magistri. Nihil enim vel parum proderit legisse attente, ac diligenter e cerpsisse ex auctoribus optimis optima quaeque, nisi ad lectionem & imitationem accedat exercitatio. Ocerosilus ipsam sub eo exercitationem intelligens smis3
inquit, optimus ae proranti mus est dricendi emctor/magister. Et alio in locor,, Quemadmodum nec Medici, nec Imper, ratores , nec Oratores , quamvis artis F, praecepta perceperint, quidquam magna ,, laude dignum sine usu & exercitatione,, Consequi possunt. ,, Certe de Horten sto summo illo Oratore memoriae proditum est, nullum praeterire diem unquam esse passum, quo se dicendo non exerceret. EaC autem . In exercitatione oper gradu eundum est, & ab una classe ad alteram ascendendum. Et primo quidem non parrum proderit incipientibus , insigniu* quoddam argumentum e vernacula lingua inlitinam, & versa vice e latina in Verrnaculam scite transferre, ut hac rationφlatinarum vocum idoles, bonitis, elegam
tia, ct vis significandi plenius a tyrone imtrospiciantur. Sequitur variatig , quae fic
453쪽
sententium aliquam aliis atque aliis veribis, phrasibus, atque figuris adhibitis permutando, quae res ad copiam verborum acquirendam, & ad dictionis concinnit tem consequendam confert plurimum, expriniendo scilicet sensa sua diversis modis, hosque inter se comparando, quiS- nam altero praestantior sit. Tum robustior in studio isthoc aetas amplificando se se exerceat, vocatis in subsidium facilioribus quibusdam e rhetorica locis, qua re uber hias sermonis, & amplitudo quaedam reqvum dicendarum acquiritur. Magis jam eruditos pergere iuvat tum ad characteis Tum expressionem, qui characteres aliud non sunt, quam viva quaedam. imago, qua non solum exterior habitus rerum ac per, tinarum, sed latentes virtutes & animi .ffectiones notis quibusdam designantur ac veluti depinguntur, quae quo magis cum natura ejus, de quo loquimuri conveniunt, eo meliores praestantioresque Iuhir tum ad descriptione , per quaS res tota suis vestita circumstantiis quali oculis videnda subjicitur: tum ad elopaeias seu imitationem sermonis, quod fit per oratiunculas, quibus magna cum elegantia, miraque varietate usi sunt Livius, & Cuditius. Verum ne multa scribendo perverse scribere discant adolescentes, comment tio
454쪽
seu Jivessa dicendi genera. Iar
elo & cogitatio seria est adhibenda, ct
ad limam saepius revocanda scriptio. Nam subita & fortuita oratio nunquam tolerabi- Iis, nedum bona esse solet, utpote similis ursae catulo, quem informem in lucem prodire serunt, nec nisi crebrius lambendo a matre demum effingi. Plura doctilo suppeditare poterunt, qui de illo praeclare scripὰrunt, Ant. Possevinus & Card. Pallavicinus, ambo S. I. Alphonsus Gartias, Joan. Heineccius, Joan. Schesserus, alii-quo. His iam subsidiis postouam adolescentes diligentissime fuerint instrueli, dein ipso stilo intra privatos scholae parietes e rcitati, tum in publicum prodire l1c hit, & dicere cum Poeta co rSDelidis Musa paullo majora caminus.
455쪽
SCENDIQUE GRAMMATICAM. S. I. Critice eirca Methodum docendi.
XXV. Expositis hunc in modum praecipuis IInguae latinae ac stili dotibus his enim
finibus totum Grammaticae artificium circumscribitur emensi esse institutum iter possemus videri, si non offerrent se aliqua maioris indaginis circa methodum, quam certam adhibere solemus & debemus ad iuvenum animos hac Grammatu Ces ac primae veluti latinitatis disciplina rite informandos. Nam sine methodo discendi doceladique, quemadmodum in reliquis omnibus scientiis , ita etiam in ista vagi semper ac peregrini erimus, nunquam incolae ac cives. Quod si de cari ris verum est , de hac arte verissimum erit, quum sit totius latinitatis fundamen--tum, quo non bene jacto nunquam aedificium satis firmum superstruere licebit. . Sine
456쪽
Cap. V. Methodus docendi, m. Ia3
Sine hac, de qua loquor, methodo mulintum temporis, & plus etiam laboris deperibit, & ubi viae compendium facere potuisses, ingens facies operae dispendium,
cum damno in seram aetatem redundatum. Verum circa methodum istam hodie, si unquam, mirum quantum variant sentenistiae; uno hanc, alio aliam quasi venum eunte, quovis suam quam excogitavit, Prae caeteris commendante. Huic displicet nimis frequens regularum turba, tristisque servitus, ad quam ingeniorum li-hertas damnatur e Illi non placent morosa nimium in scholis inferioribus divert,cula ; festinandum esse ajunt, quum ars longa , vita brevis sit. Iste abiectis Grammaticorum libris & cavillationibus omnem in praestantium auctorum lectione operam poni debere, & ex ipsis statim
fontibus aquam hauriendam esie censete Alius contra rei siummam in sola propem dum exercitatione scriptioneque collocat, & usui Magistro cuncta tribui oportere arbitratur. Sunt etiam, hoc praesertimaevo, qui longe melius atque felicius ho-nas literas intra privatos parietes disici docerique posse clamitant, quam publicis in scholis atque gymnasiis, imitantes illati, gentem superstitiosiam, cui prae omnibus
lanis & idolis Lares sui, seu domestici
457쪽
Haemunculi unice in amoribus eran . Ita, ut dum quivis in suo sensu abundat, . literarum & ingeniorum cultura in parates distrahatur, nec ulla certa methodus
firmo pede subsistat, multaque in hoc
negotio tam delicato inutiliter, temere , ala ex praejudicatis opinionibus suscipiantur, non sine gravissimo reipublicae liter riae damno. Mihi si liceat hac in re aperire mentem meam, agam id absque partium studio, eaque utar moderatione, ut iudicium meum, quod sentio quam tenue sit, nulla quidem ratione praeseram alio. rum sapientum iudiciis, sed neque inco, sultorum hominum quorundam opinion,
hus, & male criticis artibus a reaci tr mite ac via, ut vocant, Regia me abdu-
i permittam, nec deseram plus ideis quihusdam , quam solidis rationum momentis. Atque illud ante omnia statuo, quod in libro primo de disciplinis universim demonstrasse me Credo, domesticas privatasque scholas neutiquam publicis praeh heri oportere, harumque honorem dignitatemque totis Viribus, publicaque Auctoritate sustinendas este. In his itaque talem linguae latinae docendae methodum adhibendam esse fidenter assero, quae apta, sit, ut omnes, qui ad eiusmodi literarum' temporia seu gymnasia accedunt , fructum inde
458쪽
Inde reserant, cuiusvis indoli, facultati
ac modulo convenientem. Non heic res
agitur de singularibus ingeniis quamvis di ista semper multa, in quibus se perficiant, dc latius quam domi patentem ostemtationis campum invenient) sed de fructu quodam generali in variae conditionis ho. mines, qui studiis operam ibi navant, ct per eos in universiam rempublicam se diffundente. Non enim, ut puto, Primcipes & supremi Magistratus in suis regnis& ditionibus scholas publicas tantis sum.
tibus erexerunt, atque dotarunt, ut sublimia solum ingenia quaedam , id est, ad modum pauca, excolerentur, sed etiam habilia, quin & mediocria, quorum Iomge maior numerus esse solet; dc quidem eum in finem, ut cuivis hominum sorti, quae aliqua saltem literatura indiget, diversiisque muneribus seu sacris Ru profanis de sufficiente latinitatis ac eruditionis penu prospectum sit. Si iam in docendo festinanter agas, vel ubiquo adquid fulgurans & scintillans exigas, aut cunctos aequalibus passibus ad persectionis
apicem contendere velis, atque ex Omnibus lignis Mercurios sculpere, summa quidem ingenia eminebunt, sed paullo humiliora jacebunt, & fructum, quem alias futuris temporibus di officiis satis como
459쪽
modum ferre potuissent, vix ullum aue omnino nullum consequentur. Prosecto eadem mihi videtur ine ratio literarum ac viarum: sunt aliqvi locorum gnari, qui per occultas sibique notas semitas longi in per valles & montes itinera circuitu uodam evitare norunt, dc ad locum dei natum citius quam alii pertingunt; num iccirco vias publicas S communes tanquam inutiles amandandas esse credimus t Idem sane faciunt, qui vel novandi studio, vel exuherantis ingenii ductu novas identidem ac sinsulares docendae latinitatis methodos excogitant, ataue proponunt non sine plausu eorum , qui literati magis videri volunt, quam sunt; communes vero & plurium seculorum usu fructuque comprobatas speciosis quibusdam argumentis eliminare conantur. Hoc ipso, quod vivimus, sevo quae non ubique aures fatigant querelae, quod in muneribus rebusque publicis, in mercimoniis, in exactionibus nova cudanis tur systemata, non abSque magno populorum , & ipsorum, in quorum Commindum haec fieri dicuntur, Principum d
mnor laudamus nunc antiqua tempora,
. quando nova sentimus esse perniciosa, in quibus prudentiam Majorum nostrorum vehementer desideramus. Cur ergo in re
literaria, quae alter veluti oculus est Re
460쪽
publicae cdelicatum plane membrum tam
topere ad novandum sumus proclives Cur veterum instituta tam maturo consilio introducta leviter explodimus, quae nos
deseruisse aliquando penitebit Haec tamen non ita intelligi velim, ac si nefas esse crederem, & grande piaculum uti
Credunt nonnulli antiqui moris custodes rigidi ac nimium tenaces vel minimum apicem in veteri receptaque semel metho do mutare, abrogare, addere, vel subtrahere: absit, scio nihil in rebus hum nis, quae tot vicissitudinibus obnoxiae
sunt, aeterna lege cautum esse debere. aEs antiquum denique rubiginem contrahit, & moles firmissimae tandem vetust, iis vitio fatiscunt. Excolantur bonae literae magis magisque, perpoliantur, resecentur inutiles pampini, evellantur quae succreve runt lolia, inserantur nova cimelia, legum& praeceptorum excrescens multitudo cir cumscribatur, quae obscura fuerunt, res dantur clariora, emendentur vitia, & egerantur sordes, quae aliquorum negi, gentia veluti per rimas in sentinam siem sim confluxere : sed eorum inconsultos
ausus probare non possum, qui ubi primum in arte latinitatis ac stilo valere albquid se vident, mox ad ipsa fundamenta vetera subruenda se accingunt , novas le-
