Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

xa8 Cap. V. Methodus dolendi,

ges ac praecepta condunt, antiquam me . thodum innumeris scatere vitiis clami. tant, rogant, obtestantur, ut alii quoque sociam iungant operam ad libertatem eruditionis vindicandam, utpote quae subtristi quorundam didascalorum servitute longo iam tempore oppressa gemuisset.

His vocibus Procerum aures implent, ut orbe antiquo non jam contenti nescio quas fortunatas insulas & novi orbis regna deis

texisse credantur, Columbi & Americi, si superis platet, Nepotes.

XXVI. . verum haec tanti momenti esse mihi

non Videntur, ut eorum iudicio subscribam, qui exigui multorum in lingua latina prosectus caussam S originem in methodi hactenus observatae nescio quod vitium quassi senectutis & ignaviae, non sine invidia conjiciunt, dum incommoda, quae hac in re videmus & sentimus, seu aliquorum nimiae festinationi, seu aliorum negligentiae aut animi levitati, seu denique in custodiendis excolendisque illis quae didicerunt, incuriae potius adscri-henda forent, ut sequenti paragrapho demonstrabitur. Quapropter Societas sesu ins bi commissis per orbem utrumque late Patentibus scholis atque gymnasiis methodum pria

462쪽

disten lique Grammaticam. Ia9

rimitus summis curis constitutam tradendi iteras, quas humaniores vocant, ' sibi retinendam esse censuit; cuius rei multa nec sane levia, ut Opinor, rationum mormenta potest exhibere. Imprimis quidem ea, quam hucusque tenuit, docendi methodus satis Antiquitate sua se commemdat , quam & in ipsis auctoribus Classicis, primisque latinitatis parentibus post tot secula venerari solemus. Quis enim recedendum sibi existimat a Cicerone, Lbvio , Julio Caesiare, Terentio, Virgilio, Ovidio, Cornelio Nepote, Varrone, Vi

truvio, caeterisque aureae aetatis aut a

genteae scriptoribus, quod labentibus annis, & post tria ferme secula surrexerint recentiores quidam scriptores, Aulus Geblius , Apuleius, Palladius, Censorinus, Quintus Serenus, Iulius Firmicus, Magnus Ausonius, Ammianus, Festus &c. qtii ab

aurea argenteave sermoni& latini Drma usuque non paruna nec obscure deflexerunt, & iccirco inter aeneae serre1que arta

tis au 'ores passim recenseritur ξ Quineo respicit isto quod vivimus secuto Lit ratorum non paucorum cura & labor, ut e vetustatis ruderibus summo studio numismata, inscriptiones, diplomata, ips is adeo semi-exesbs characteres colligant, nec in Eruditorum numero fiabeaM, cu .siBLIOTH. DOMEset. Laa.IL I

463쪽

13o Cap. V. Methodus docendi,

ius scripta ves libri antiquitatis aliquid non praeseserant. Cur ergo, dum gloriae sibi ducunt, scientias & artes ad priscorum

temporum moreS revocare, novas ident,

dem docendi discendique methodos, nova cudunt systemata, & heri natas in cerebro ideas indignante Minerva nobis obtrudunt, Cum extremo veterum contemptu ξ Dein illa, quam Societas sibi universim praeis scripsit, studiorum ratio non, ut alii nisciunt , quasi temere arrepta, & e singularium quorumdam ingeniorum sensis prognata ruit, sed positis ante oculos & pr he expensis Veterum praeceptis, communi .virorum sapientissimorum e diversis Europae nationibus Congregatorum consilio atque consensu est adornata; Principum, Antistitum, ac Literatostum suffragio &auctoritate roborata, utilitateque disicentium, nec non multorum annorum felici experimento satis comprobata. Orbi notum est, tristi illo ignorantiae seculo, quo Lutheri, Calvini ac Zvvinglii haeresis totam late Germaniam. depopulata est, Societatis homines incredibili labore inclin striaque non solum fidem Catholicam, &pristinam pietatem, verum etiam bonas artes & literas erectis ubique Gymnasiis, summa Magnatum, Regum, & Imperatorula munificentia & adprobatione, VN

464쪽

distendique Grammaticam. Σ3Σ

lut ab exilio revocasse , ita ut ipsi quoque Acatholici, infensissimi caeteroqui hostes huius Societatis, passim liberos suos in scholis nostris erudiendos obtulerint, d cendi dexteritate ac profectus ubertate invitati. Nihil heic ad ostentationem duci, & magnificentius quam verius praedicari prodit testimonium gravissimum Francisci Verulamii, Magni Angliae Camcellarii, ut vocant, viri Citra Controversiam doctissimi p) : Qua nobilissima, i quit , pars disciplina nempe iuventutis

erudiendae prisca renovata es aliquatenus postliminio in Esuitarum coligiis , quo-νum cum intueor industriam solertiamque, tam in doctrina excolenda, quam in morisbus informandis, illud occurrit Agesilai de marnabazo Talis cum M , utinam noster eser erat Verulamius Anglicae m. ligioni addictus . Idem alio in loco q)e is paedagogiam quod attinet, frevi mum foret dicta r consule scholas Pesultarum. Nihil es, quod in usum venit, bis metius. Non multo inserius est testimonium illud, ruod Eruditissimus Lipsius. priebuit,. dum:ripsit co ad Matthaetun Raderum: Amm

465쪽

aga cip. V. Methodus doeendi,

cum me toti Societati vestras esse quidni profitear 8 prima literis his, alii e me imbuit: qua salutaria in omnem vitam pracepta dedit, γ praebuit. Amocorpus hoc , amo ae membra &c. De J cobo Pontano S. I. ita loquitur Allegam-he t : Mainum certe nomen Societati υH inter hostes eruditione fua concivit 3 qui ejus in latinitate sermonem ita Mimant hodieque, ut publico nuper tπο collectum

suis G mnasiis esse pro Tullio voiserint.

- Jam vero eadem nunc in scholis Iesu, sarum viget docendi norma, eadem disciplina, quae olim erat usitata, quaeque tot viros sapientes doctosque Reipublicae S crete ac Profanae dedit. Non enim temporibus illis. adhuc 'grassabatur is licentiae morbus contagiosus, quo hodie non paucidaborant, qui ut aliquod inter Eruditos nomen sibi comparent, varios libros citatis equis percurrunt, ubique aliquid colligunt levissimo brachior tum vero sciem tiarum . omnium Arbitri S Aristarchi c. fiunt videri ,1 negligentes interea don rasena istudium id, quod gravissimis etiam reipublicae - negotiista sibi concreditis adhuhere deberent. Neque tamen' adeo ten

466쪽

ester instituto veteri Societas inhaeret, ut nihil novi admittat, notumque programma illud scholarum suarum foribus amgatrNihil innovetur. Non ita est : admittit φ- libenter nova illa, quae cum manifesta ut, Iitate conjuncta videt; quin potius in id

summo cum conatu incumbit, ut metho- dum suam pro temporum & locorum ratione magis magisque perficiat, , expoliat, 'novisque accesponibus ditiorem reddat.

Certe Philippus Allegambe & Nathanael Sotvellus ct ad sua usque tempora, annum scilicet MDCLXXV. ultra septuaginta e Nostris Scriptoribus produnt, qui utilissimis seu lucubrationibus seu comis mentationibus Grammaticas res diversis in regnis atque provinciis illustrarunt. Magis adhuc perspicue id palam facit liber Josephi Juventii, celebris Galliae Oratoris ac Historici, de ratione discendi γ docendi, Decreto Congregationis Generalis XIV. an. I7os. in lucem datus, in quo dilige tia exactissima & probatissima latinitate dis utorum & Magistrorum cuiuslihel classis officia expendit atque proponit. Non minus idem studium declarant, quae novissime in Germania typis edita Rerunt Franc. Xav. Kropfii Ratio F via procedendi in literis humanioribus retati ten

467쪽

σ3ψ Cap. V. Methodus Oeendi ,

se tradendis, & Francisci Wagneri compendiaria Methodus de tribus lingua latinis virtutibus , ejusdemque audioris Arase . Iogia, quibus nihil utilius ad insignem in

Iatino sermone profectum faciendum me Iegisse memini. Demum non videt socio. tas, cura communi tritaque via discedat, novosque tramites inquirat aut sectetur, quum illi, qui vel maxime in criminando cavillandoque liberales sunt, nec argu-- menta proserant alicuiuS momenti, qua discessionem huiusmodi hoc in negotio viris prudentibus suadeant, nec meliorem di iuvenum ingeniis accommodatiorem semitam ostendant, uti ex hactenus disiputatis & paullo post dicendis palam esse via detur, & fiet. Potius auream illam pr. dentiae regulam sibi commendatam habet, quam Nicolaus Caussinus S. J. magnum Galliae Oraculum, & vir tum in scientiis, tum in consiliis maximus cu), omnibus praesertim Principibus tenendam prop nil r Nulla antiqua consuetudo flve ordia natio, hactenus mortalibus prosecua , mineanda es in aliam novam, ni Da eVidenter melior Me utilior esse deprehenda tur. An non tristia ubique oculis nostris obversantur exempla regulae hujus neglectae Unde tot damna regiminum & i

O IN. de regno De

468쪽

distendique Grammaticam. I 3s

te3rarum regionum , quae deploramus , nixi a quibusdam novatoribus, qui spretis antiquiorum sapientissimis institutis, atque principiis , quae Maximas vocamus, alia atque alia Principibus systemata obtrindunt regendi ac publici questus faciendi, quae vel brevi non ime ignominia concidunt, vel pacem & commercium pertu bant, vel ingentem malorum Catenam post se trahunt. Vae bonis artihus & literis, si in earum quoque regnum haec novandi libido aditum inveniat, aut vi facta penetret lEventus varios res nova semper b

Si quis autem sit, qui sorte non satis sibi notam tradendae Grammaticae methodum, quae in uocietatis nostrae scholis v, get, curiosius inspicere explorareque C. piat, neutiquam Vereor, illam quam brevissime in conspectum dare, tot testes habiturus , quot discipulos in iisdem educatos. Distribui solet Grammatica in tres potissimum Classes, Infimam, Mediam,& Supremam. Infima est inchoata Symtaxeos cognitio, brevis quaedam in L tium cx Graetias Gallus.

469쪽

et 36 Cap. V. Methodus docendi ,

tium introductio, agens de Generibus nominum, Declinatione, Praeteritis, & Supinis, facillimisque de Constructione praeceptis. lita tum memoriae mandantur adiicipulis, & fideliter redduntur, tum RMagistro explanantur, & notis aliquibus aptisque exemplis illustrantur, tum in Propositis thematibus ac pensis domesticis eorum diligens observatio & adplicatio exigitur, quod vel maxime fit eorumdem

thematum correctione. Praeterea graecae linguae, tantopere ad eruditionem necessariae, fundamenta ponuntur. Accedit explicatio aliquot epistolarum faciliorum CiceroniS, ac grogymnasmatum Jacobi Pontani, in quibus omnia fere, quae in consuetudinem usumque communem imcidunt , puro latinoque sermone auctor hic complexus est: frequenter habentur exercitationes utilissimae, dum unus vel plures tam vocabula rerum omnium, quae Franciscus Pomey collegit, quam integras Constructiones vernacula in lingua ab aliis propositas e memoria latine reddunt, Victoribus ad altiorem in schola locum promotis, aut quodam alio honoris signo decoratis. Utraque hac lingua etiam concertationes ex historia Sacra Veteris T stamenti, praesentibus ad innocentis glo

riolae stimulos addendos hospitibus insti

tuum

470쪽

discendique Grammaticam. 137

tuuntur; ut nihil dicam de doctrina Christiana, quae rursus in lingua utraque e planatur; aliisque literarum adiumentis , quibus solertes Magistri ad animandam parvi gregis sui industriam uti consueve-verunt. Ita ab una in alteram septim, nam, mensem & annum labor hic docendi

continuatur.

Ab his exordiis ad Mediam Classem fit

transitus, quae plenius explicat regulas syntacticas cum facilioribus appendicibus secundum normam & institutionem Emmanuelis Alvari. Maior heic, quam antea, & emendatae & ordinatae constructionis cura habetur; flores quoque ac elegantiae quaedam latinitatis tum ex scriptione, tum ex auctorum Classa corum praelectione colliguntur; promovetur. sensim linguae latinae usus ope progymnasmaturi

selectiorum Pontani, dc re liqua curatius fiunt, quae superius de exercitationibus &concertationibus, de linguae graecae ac sacrae doctrinae studio dicta fuerunt. Qui-hus accedit historia de quatuor Mona chiis , & Romanis Imperatoribus, quorum omnium series in partes divise non raro propriis verbis latinis in hospitum corona scite ac eleganter a discipulis exponitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION