장음표시 사용
21쪽
ipse essiciam dicendo, ut in animo tuo obtineati nihil ei de suo pondere momentoque tracta vitio decerpatur , nullus dubito , quin xu perdidiscendae Historiae Ecςlesiasticae decimi sexti Saeculi sedulo, uti par est, incumbas, & in ejus cognitionςm atque amorem omni cura studioque rapiaris . At enim, quae tria nobis ad capessendas artes incitamento est e solent, honestatem.dico, quam
optimus quisque sequitur; utilitatem , cui servitur ferme; fructum animi iucunditatemque, cui vel in primis indulgere solemus; ea universa huic, quam nunc describendam aggredior, Historiae decimi sexti Ecclesiae Saeculi ita penitus coniunctita eperio, ut tribus hisce quasi admotis facibus facile sit tua ad illius comparandam notitiam in-Banimgre studia . Ac primum omnium , si tramagnorum eventuum vel delectat copia , . vel ju'vat admirabilitas; florentissima Regna victricibus infidelium Turcarum armis divexata; inducti An.' glicani Schismatis sub Henrico OL initium ac progressum: pestiferas Lutheranorum , Calvinistarum , Zuinglianorum , Socinianorum , aliorumque Acatholicorum Haereses late disseminatas: importata ab iIlis infortunia; sexcentaque id genus obstupesces. Si Catholicae Religionis propagationem scire gestias, perspicies orthodoxam Fidem a Turcis, & Haereticis Saeculi XVI. oppugnatam , & ex nonnullis Europae partibus , proh olor i expulsam, ad fidelium solamen & sui tutelam in Americam extendisse propagines, Indias irradiasse , ac sua ubique facientem lucra, doctrinae lumen, pietatisque calorem in Religiosis Orcinibus eo Saeculo itastitutis, vel in antiquiorum
22쪽
ReArmationibus magno cum faenore restaurasse.
Virorum Illustrium immortalia facta si tibi cordi sunt, ultro fateberis, Saeculum Ecclesiae decimum sextum quamplurimis Scriptoribus, doctrina de pietate celeberrimis, abundasse, qui in profligatis: dis .Haereticis, & extirpandis vitiis egregia a periclitanti Ecclesiae operam navarunt. Denique, si Leges & Instituta quaeris, si ritus, ccerem nias, sacrorumque Religiones investigare cupis,l agnosces summam )Romanorum Pontificum, Mi Episcoporum Saeculi decimi sexti vigilantiam,tum in custodiendo sibi credito avitae Fidei Deposito, tum etiam in praescribendis saluberrimis Statutisi ad emendandos Clericorum mores, ad fovendami fidelium pietatem, ad conciliandam cultui divino debitam majestatem, ad eliminandas invectas
superstitiones, & ad dignam Sacramentorum administrationem omnino necessariis, quae in Conciliis, ea aetate celebratis fuerunt promulgata, sedi praesertim in Concilio Generali Tridentino, cujus tu quoque miraberis omni procul dubio divinam quamdam sapientiae vim, sanctissimis Legibus
temperantem Omnia, habenas, pro ut res postulabat , vel adducentem vel remittentem , & miis
rum in modum collapsae Disciplinae Ecclesiasticae prict inum splendorem restituere satagentem. Haec
α alia bene inulta, quorum accurata notitia anis mum tuum maxima voluptate perfundet, referemus ita Historia Saeculi decimi sexti, quam, juxta nobis Praescriptam methodum, sex Colloquiis integram absolvemus. Primum exhibebit Statum Ecclesiae sub Imperatoribus & Principibus, qusi tam in Oriente, quam in occidente supremo Λ a do-
23쪽
dominio potiti sunt. In altero Colloquio dabiamus seriena Summorum Pontificum, qui Saeculo decimo sexto Sedem Romanam tenuerunt, prae .l termissis Patriarchis Ecclesiarum Constantinopolitanae, Alexandrinae, Antiochenae, & Hieroso- lymitanae, quae sub Turcarum jugo oppressae ingei miscunt, ac diro Schismate ab Ecclesia Romana' sunt separatae. In tertio Colloquio prostremus in ' medium Haereses, quae eodem Saeculo variis in locis pullulantes gravissima damna Ecclesiae Catholicae intulerunt. In quarto Colloquio disseremus de Conciliis tam AEcumenicis , quam Nationalibus, in quibus vel protritae suerunt Haereses, vel restaurata est Ecclesiae Disciplina. In quinto Colloquio, Virorum Illustrium, qui Saeculo XVI. doctrina de pietate insignes floruerunt, praecla merita & Opera compendiosa narratione Per stringemus. In postremo Synopsini Doctrinae Fidei , Disciplinae tam Ecclesiasticae , quam Monasticae, & Moralis Christianae Saeculi decimi sexti instruemus. Non sum tamen adeo imprudens , dc
mearum tam parum conscius virium, ut assirmare
Velim, me omnia , quae Saeculi Ecclesiae decimi sexti Historiam laid dissiliam , & variis rerum eventibus locupletissimam , spectant, uberiori lilylo hic descripturum, cum ea res infiniti pendoperis sit & immensi, ut si quis haec dilatare a que exequi plenissime velit, tanta illi rerum copia
exuberet, ut nec libri modum, nec finein reperiat oratio . Meminisse etiam debes, me eo dum- itaxat consilio id operis fuisse aggressum,ut rerum. quae ad Historiam Ecclesiae pertinent, quaequω
Por multa volumina alibi diffusae Lectorum vel
24쪽
deterrent studium , vel patientiam fatigant, brevem suppeditarem notitiam , magis ad tuam excitandam famem ad opimiorem dapem, quam satiandam , digitumque intenderem ad ipsum Historiae Ecclesiasticae uberrimum ac plenissimum
fontem, cujus haustu atque potu, conceptam, visceribus sitim sedare , ardoremque restinguere postes . Caeterum, quamvis omnia breviter collegerim , duo tamen certo affirmare possum,
primo, omnia tibi fore facilia , clara, prona, manifesta, modo ne pigeat ad percipienda, quae referam , Historiae monumenta , legendi, vel audiendi patientiam commodare. Secundo, nihil a me consulto vel dictum , vel praetermissum fuisse , quod Orthodoxae doctrinae, reverentiae Ac auctoritati Romanorum Pontificum , Ecclesiae Catholicae dignitati, Conciliorum Statutis, virorum Illustrium operibus, integritati morum, Historiae veritati & Christianae paci officere posse. crediderim.
25쪽
In quo texitur series Imperatorum, in Principum, qui Saeculo X in Oriente , quam in Ocidente supremo dominio potiti sunto.
DiscI- Apta Sareulo decimo quinto seu
Turcarum Imperatore , Regia Constantinopolis Urbe, &i extincto plane Graecorum Imperio , siram in oriente tyranniden late propagarunt Turcae , Imperium Orientis armis invaserunt, Christianos aut expulerunt, aut in duram servitutem redegerunt, & vastissimas Orientis Regiones impiae sitae Religionis peste siniecerunt, sicut jam descripsisti in Colloquio primo in Historiam decimi quinti Ecclesiae Siculi. Cum igitur Turcae, deleto Graecorum Imperio, - supremum in Oriente dominium obtinuerint, debemus in praesentia primum expendere, quo loco res Ecclesiae fuerint in oriente Saeculo XVI. sub Imperatoribus Turcarum . quorum serien in laudato jam Colloquio perduxisti usque ad Selimum L filium Bajaeetis II. Turcarum Imperato ris secund genitum , qui, si bene memini, im- perandi cupidine accensias contra Patrem arma cepit, &, ope Ianiazarorum, Achmeti, fratri suo
26쪽
Primogenito , praelatus , patrem , qui ipsi imperio cesserat, veneno sustulit, yub em , fratrem suum primogenitum , praelio vicit & occidit; circulum quoque , alterum fratrem , quietis &litterarum amantem , una cum octo nepotibus Pariter necari curavit . Caetera ejusdem Selimi LS aliorum , qui eidem Saeculo XVI. successeruntι Turcarum Imperatorum Gesta lubenti aaimo auscultabo a d. ' MAGISTE . Postquam Selimus I. caedibus tametis, & Greuti, germanorum fratrum, αProcerum plurimorum , parricidiale suum confirmasset Imperium , adversus Ismallem, Sophinum Persarum , i bellum gessit , & anno MDxv II. Syria S AEgypto potitus eii , atque Mamaluc um celebre quondam in AEgypto Imperium in suam po- statem redegit . sulque Imperii appendicem fecit. Obiit Selimus L in Tentoriis versus Hadrianopolim, eo ipso in loco in quo cum patre suo B agete II.praelium commiserat,die xxii. mensis Septembris anni MDxx. 4mperii vIII. Reliquit Selimus I. filium, dictum Solimanum, qui eodem anno pa tri successit , & Tuxcarum Imperator fuit salutatus a
D. Quid , amabo , sibi vult celebre inud
Mamalucorum Imperium , quod Selimus I. Turc
rum Imperator in AEgypto armis subegit l .r M. Mamaluci aliquando Imperium in aegypto obtinuerunt . Postquam enim AEgyptus a Casipuis, ad Turcomannos pervenit sub Iaudino , Babyloniae Sullano , qui Saeculo Ecclesiae . duodecimo AEgyptum occupavit , Turcomanni emptos a Tar
27쪽
Christianorum pueros , armis eruditos , custodiae ac de sensioni liegni praefecerunt, eosque Diss appellarunt. Mamaiah autem idem est in lingua Syriaca , quod mancipium regium . COutigit vero , ut isti Mamata j defensioni Regni AEgypti praepositi, cum viderent Turcomannos otio & voluptatibus enervatos, consilium inierint Regni ad se transferendi, idque feliciter ex cutioni mandarint die xxvi. mensis Novembris anni Christi McccLxxxII. Tunc enim Κircassa, seu Mamaluci , primum ex gente sua Regem in AEgy-Pto crearunt, nomine Ber Fhum , atque ita longa serie perpetuo Reges AEgypti ex Mamalucis creati sunt , quorum vigesimus primus , nomine , causo, vulgo Campson Gaureus,in praelio contra Selimum I. Turcarum Imperatorem , in Syria occubuit anno Christi MDxvI. Huic successit Thomambajus, qui ab eodem Selims L in AEgypto victus, captus, ac miserabiliter in porta Urbis Atibulis publii diuspendio peremptus est anno Christi Moxuri. Eci pacto , extincto in AEgypto Κircassorum . seu Mam alucorum Imperio , tota AEpyptus, Ara bia, Palaestina , ac , Syria Turcico Imperio a
D. Turcici Imperii fines latiusne protulit cum aliquo Christianorum dispendio Solimanus, qui , ut mox dixisti , post obitum patris sui
Selimi I. Turcarum Imperator anno MDxx. fuit salutatus a
M. . Sosimanus huius nominis II. bellica fora titudine, & rerum gestarum gloria patrem suum 6 Selimum L aequavit, immo & superavit . In prismi AEgracius rebollantςs , per tarabimure
28쪽
Bassam coercuit. Gazellem, Syriae Praefectum perduellem , misso in eum exercitu, prouigavit anno Moxx. Dein, ad Christianos digressus, Albam
Gracam,seu Belgradum,munitissimum totius Hungariae oppidum . & validissimum totius Christianitatis propugnaculum, die xxIudunii anni MDxxI. expugnavit. His victoriis elatus Sosimanus, Rhodi insulam,praemio cum insigni classe Mustapha Bassa, obsidione cinxit anno MDxxir. Haec est: illa Insula, quam Equites Hospitalarii, seu S. Ioannis Hierosoldimitant, expulsis Turcis occupaverant anno MCCCx. eamque incredibili fortitudine, invictisque animis a Turcarum obsidione liberaverant , adjuti praesertim potentissimo auxilio Ame- dei Sabaudiae, Mauritaniaeque Comitis, qui disjecta Barbarorum classe, navi Praetoria capta, marisque Praefecto caeso, navalem palmam ferens, celeberrimam Rhodi Insulam extrema deditionis agitantem ex obsidione exemit , & Equitibus S. yoannis Hieroso mitani servavit: in cujus fa ctae victoriae monumentum Amedeus V. pro Majo rum Aquilis, Crucis candidae stemma, rogatus ad pietatem assumpsit cum his litteris F. E. R. T. hoc est, Fortitudo ejus M odum tenuit, ut videre est in Murusia Regia Sabaudia Domus Arbore Gentilitia , quae ab Abbate Ferrero 2 Labriano typis edtia est Augustae Taurinorum anno MDCCII. Ad
hanc igitur Rhodi Insulam,quam ducentis de duodecim abhinc annis obtinebant Equites S. yoannis Hierosoldimitan indeque vulgo dicti M odit Equites.
obsidendam , misit Solimanus , Turcarum Impe rator, ingentem ducentorum armatorum millium
classem. Sed ea cladibus jam fracta, di ad reditu*
29쪽
respectante, Insulam Rhodi ipsemet cum aliis militaribus copiis appulsus, non ante recessurun a se juravit, quam Insulam subegisset. Complana tis igitur per machinas murales propugnaculis, nec suppetente a Christianis Principibus , magno ipsorum dedecore, auxilio, Rhodii Equites ad extremas redacti angustias, & spe diutius tuendae Insula abjecta, eam, post pactas deditionis ii norificas conditiones, concesserunt Turcis , quorum sexaginta millia, & in iis plurimos Duces ac Praefectos, ferro de igne ea in obsidione periisse, ac quinquaginta pene millia variis morbis extincta, produnt, praeter Turcarum Annales, Spanduinus , Sansvius, Leunclavius , Bosius in Historia ordinis Sancti Ioannis Hier obmitani, di alii. Quo fit, ut habita ratione immanis ea in obsidione Turcarum editae stragis , eorum victoria vere Cadmea appellari possit. Capta Insula Rhodi, Solimanus , Turcarum Imperator , Regno Hungariae Bellum intulit, praeliumque in Campis Mobateii die xxIx. mensis Augusti anni MDxxv I. commisit, in quo Hungarorum copiae fusae sunt, Ludovicus II. eorum Rex , annos natus xx. in aquae Iutulento gurgite depressus & suffocatus interiit, multique capti primatiae nobilitatis viri, qui in conspectu victoris exercitus capite mulctati sunt. Inde Solimanus Budam versus. Hungariae Metro Polim , pergens , aliasque circum Urbes diripuit, ducenta Christianorum millia vel immaniter o cidit , vel, quod tristius, in servitutem abduxit . Germaniam itidem invadere , volebat 1 olimnus, ct Viennam Λustriae anno MD xu. obsedit i, multisque diebus acerrime oppugnavit. Sed Philippua
30쪽
Palatinus, aliique Duces ferocientis impetum fregerunt, Viennam liberarunt, & sexcenta Turc , rum millia trucidarunt. Nec magis secundo marte pugnavit Solimanus in obsidione Melitae, quam, invicta Equitum S. yoannis Hierosolymitani fortitudine repulsus , turpiter & cum magna sui Exercitus clade solvere coactus est. Tandem So limanus longa jam octoginta sermὰ annorum aet te in Christianorum direptionibus exercita , tot Principum cladibus.tot Regnorum excidiis nobilitatus ; integra viridique senectute acerrimus,
in obsidione Sigethi, firmissimi totius Pannoniae Oppidi , apoplexia extinctus est anno Christi NDLxvi. Hic silentio praeterire haud possum egregium facinus, quod edidit vir fortissimus, pluribusque pugnis cum Turcis consertis, & partis victoriis inclytus Nicolaus Comes Serinus , qui tum temporis propugnationi Sigetbi ad Christi noruna defensionem praeerat. Hic quippd sortia mus Dux ad quindecim assultus Iectissimarum ex universa Turcia copiarum sustinuit, & quidem interdum ad ipsas quatuor & viginti continentes horas, dum ex immenso Turcarum exercitu subinde aliis alii, defessis recentes, sauciis integri succederent; ad triginta hominum millia inter propugnationem , in iisque Bassas quatuor caecis dit , & eo Solimanum adegit, ut aegritudine animi
verius, quam corporis morbo consumptus obsidioni immoreretur. Sed prudenter a Mahometa Basia . celata morte Solimani, ne ejus publicatis
Turcis noceret, tandem Comes Serinus cum dum
bus dumtaxat millibus di quigentis militibus comtra ducenta Iutcarum millia acriter pugnam.