장음표시 사용
41쪽
que nihil prosperi a nostris expectandum esse,
nec quidquam ad bellum agendum contra Turcas contribuendum. Lutherum itaque impium Haeresarcham, ejusque Sectarios, qui, tractis in suas partes quibusdam Germaniae Principibus, & Collecto perduellium exercitu seditiones concitabant, '& sus deque omnia temerario ausu miscebant, ut in ordinem redigeret Carolus V. Imperator , dbmissis Turcico Bello, foederatis Protestantibus, seu Lutheranis, quorum Principes erant Poannes Friai dericus Dux Saxoniae, & Philippus Lanigravius, Hessiae , bellum indixit, quod Smalcaldieum vocatum est, ob foedus a Principibus & Civitatibus i ter Protestantes primum Smalcaldae initum pro defensione doctrinae & Sectae Lutheranae . Hoc Belis tum Smalcaldicum felicissime consecit Carolus R.& memorabilem de Ioanne Hiderico Duce Saxoniae, & Philippo Lanigravio Hessiae , aliisque Germaniae Haereticis, in perniciem Ecclesiae Romanae conspirantibus,victoriain retulit ad flumen Albim, post acerrimum novem horarum praelium. In eo capti sunt Ioannes Fridericus Dux Saxoniae, & Pbia lippus Lanigravius Hessiae, Lutheranorum Sectae columina, & mox in utrumque a Caesare sententia capitis lata est, vitam tamen obtinuerunt, Electore Brandeburgensi , & Clivensi Duce pro ipsis
deprecantibus. Verum, 'oannes Fridericus exutus
est Saxoniae Electoratu,qui concessus est fratri eius , Mauritio, Arcibus itidem Uiteniberga & Gotha 'spoliatus , & bonorum omnium publicatione pu- .nitus , excepi quinquaginta millium aureorum annuo redditu . Lanigravius vero his conditioni-.bus gratiam obtinuit, ut se, suamque ProvinciaM ι' scae
42쪽
Caesaris arbitrio permitteret , Majestatis eius pedibus provolutus veniam rogaret,& centum quinquaginta aureorum millia Camerae Imperiali per- lveret. Praeter hanc Insignem de Haereticis Lutheranis reportatam victoriain , qua Carolus
Imperator de tota Ecclesia Catholica optime ritus est, aliud praeclarum & immortali laud dignum gessit, dum Melitam Insulam Equitibus Sancti Ioannis Hierosoldimitant , quos Turcae Rhodo depulerant , dono dedit, ut pro Christianae
Religionis defensione excubantes , Turcarum impetus ac irruptiones ferro flammisque retundere possent . Hactenus Caroli V. Imperatoris rectὰ praeclareque gesta perstrinxi , nunc vero ea , quae male , inique & imprudenter egit , nec probare, nec dissimulare possum . In primis, merito culpandus venit Carolus V. quod infaustum Edictum procuderit, quod Interim fuit appellatum , ex eo
quod praescriberet in illo formulam doctrinae, Disciplinae Ecclesiasticae, & Cceremoniarum in Germania tenendam , interim dum de universa religione, in Concilio GeneraIi esset definitum . Concedebat etiam in eodem Edicto Presbyteris jam ordinatis coniugii facultatem, & populo communionem sub utraque si ecie. Hoc Caroli V. Edictum a Sede Apostolica ruit statim reprobatum , non solum quia Principibus Laicis minimὰ licet manum mittere ad Sacra,sed quia etiam in maximum Ecclesiae Catholicae dedecus vergebat. Quam ob causam nunnulli ejusmodi Edictu haud incongrue Interreligionem nuncupa nt.Alii illud non Interim, sed Interitum . quod animas illud recipientium ingerimeret , vocandum esse dixerunt. Alii denique
43쪽
istud Interim Edictum non minus Ecclesiae perniciosum esse assirmarunt, quam Imperatorum Zenonis Henoticon , Heraclii Ecthesis , & Constantis Typus, funesta Edicta, olim sub specioso obtentust dandarum in Religione divisionum, in grandem nihilominus Ecclesilae Catholicae perturbationemi inprudentissime suerunt promulgata. En quibus sese dissicultatibus Principes implicant, dum plus posse volunt, quam Deus & Ecclesia sinunt. Nec in hoc solum Historici culpant Carolum H Imperatorem , sed etiam atris coloribus depingunt crudelem illam Romae direptionem , cujus ipse sanno MDxxv II. author fuit,dum ad oppugnandum
Romanum Pontificem clementem Um qui cum Gallis foedus pepigerat, misit Romam Exercitum magna ex parte Haereticis Lutheranis conflatum, eique praesecit Carolum Borbonium, Galliarum Regis , patriaeque proditorem , sed egregium Impe- , ratoris administrum, ejusque potentiae struendae praecipuum adjutorem,qui tamen Urbem Romam adortus, & inter primos,scalis admotis,conscenso muro, glanci plumbea ad ilia trajectus, pugnandi ac vivendi finem fecit. Ejus tamen morte non est restinctus militum ardor ad praedam, sed instigante Philiberto Λrausicano Principe , qui locum demortui Borbonii occupaverat, capta est Urbs, &a militibus in omnem licentiam effusis misere devastata. Nullum te plum sacrilegis eorum mani-hus inviolatum mansiit, Matronis , & Virginibua etiam sacris ereptus pudor, obvii quique armati di inermes trucidati, Procerum atque divitum
AEdes direptae , Sanctorum Reliquiae disjectae,
combusta, dissipatae, Sanctissima Eucharistia
44쪽
conculcata , Bibliotheca Vaticana incensa , Summus Pontifex clemens VII. in Arce Sancti Angeli obsessus, qui , ut in Colloquio proximo ostendemus , durissimis conditionibus se se dedere compulsus est, quas cum audisset Solimantis, Turcarum Imperator, exhorruisse dicitur ; uno verbo, quissi, quid sacrilegiorum ab impiis, quidquid rapinaruab avaris, quidquid caedium a truculentis, quidquid spurcitiarum ab immundis , quidquid inhumani a barbaris , quidquid brutate a feris , quidquid tartareum a Dcemonibus timeri poterat , Roma in hac immanissima direptione miserum in modum experta est. Sed, quod satis sestivum ac lepidum est , Carolus V. dissimulandi peritus artifex , dum ab Exercitu , quem ipsemet Romana miserat, in Arce S. Angeli clemens VII. Pontifex
Maximus, captivus detineretur, magnum maerorem de ipsius captivitate, & Urbis direptione prae se tulit, habitis etiam pro ipsius liberatione publicis supplicationibus , & festiva Aulae suae
specie , ob natum filium , in vestes lugubres propter captivitatem Pontificis, de qua tamen in sinu suo gaudebat, commutata. Postremo, in storici vitio vertunt Carolo V. Imperatori, quod perpetuas cum Francisco I. Galliarum Rege simultates aluerit, ac cruentum Bellum toto ferme Imperii sui tempore gesserit. Quod eumdem Rogem in Ticini obsidione captum . Madriti captivum detinuerit, illumque gravissimis conditi nibus , quas mox agendo de Galliarum Regibus referemus, libertatem redimere compulerit. oc casione quippe diuturni istius belli, quod acrio
45쪽
necionibus per annos viginti tres duravit, Solima- Turcarum Imperator,Christianis Principibus mutuis odiis , & internecinis bellis vires suas atterentibus, Turcici Imperii fines, cum summo Christianae Religionis dispendio late protendit. Has labes , quas Carolus V. Imperando contraxit, vera, ac sinceri poenitentia ante obitum suum abstersit. Imperium quippe anno ΜDLv I. abdicavit , illud Ferdinando, Fratri suo, administrandum reliquit , secessitque in Extremaduram, Vallem Hispaniae amoenissimam , in Coenobium S. Iusti Ordinis Hieronymitarum, duodecim tantum simulis sibi reservatis , ubi rebus divinis solum vacans, & bonis operibus intentus, pientissime vixit, & mortuus est x I. Kalend. octobris anni MDLvI II. receptiS omnibus Sacramentis, & manu Crucifixi imaginem tenens, dictis his verbis expirantis Christi Domini: in manus tuas Domine commendo spiritum meum. Et morienti adfuit Bartholomaeus Caraneta, Archiepiscopus Toletanus, ordinis FF. Praedicatorum, qui, audita eius infirmitate, protinus accurrerat, & pridie obitus advene
D: Felicem carolum V. qui caduco,ac terreno Imperio nuncium remisit, ut immortalem coronam in coelis consequeretur. Erit semper apud omnes pro laudatione, & monimento pia illius mors omni praeconio maior,& omni mole firmior. Omnibus titulis luculentior , omnibus militiae triumphis longe illustrior. Sed de Ferdinando, cui Carolus V. eius Frater, Imperium administrandum reliquit, pauca nunc dicere juvat .
M. Fordinandus, hujus nomiius Primus, ca
46쪽
roli V. Caesaris Frater, Hungariae, & Bohemiae Rex
iam creatus anno MDxxvII. , & Rex Romanorum ain Comitiis Imperii Coloniae Agrippinae anno MoxxxI. habitis, tandem renunciatus est Imper tor Francofurti pridid Idus Martii anni MDLvIII. cum ibidὰm Carolus V. per Legatos coram septem Viris Imperium abdicasset. Fuit Princeps mitis , affabilis, temperans, & pacis artibus illustrior . Bella valde memorabilia non gessit, unum tantum aut alterum non magni momenti suscepit ex necessitate tuendi Hungaris Regnum contra Turcas,
qui illud miserὰ depopulati sunt. Concilii Tride tini absolutionem vehementer optavit, & pro viribus promovit, sed impedire haud potuit, quin pestifera Lutheri Haeresis laid per Germaniam grassaretur, immo intempestiva mansuetudine Luin theranis nimium otii, ac tranquillitatis indulsit, impia Haeresis pravitati, ut decuerat, non obstrutit, Pium In Pontificem Maximum obnixe rogavit, ne in Reginam Ellaabethaim sente tiam ferret, quod spem ipsi secisset conjugii cum filio suo Maximiliano, & ad reconciliandos Haere licos , qui ejus clementia abutebantur, postulavit a Patribus Concilii Tridentini Legum Ecclesiast
Carum laxamenta , quae ei tamen non fuerunt concessa. Obiit Viennae die xxv. mensis Iulii anni ΜDLxIv. aetatis suae LxI. Imperii via. Post ejus obbium Maximilianus, hujus nominis II. eius filius , hemis olim, di Hungariae Rex, qui, vivent Patre, Romanorum Rex, fuerat creatus, Impe .rium rexit . Noribus, di ingenio Patri suo simillimus fuit, pacis coi servandae studiosissimus, per uuellca Luturanos inordinem redigere non cura vita
47쪽
vit. Quo factum est , ut sub eius Imperio magna
haereticis contigerit libertas,& latus patuerit campus Lutheranae Haeresis in Germania grassationi-hus. Proceribus, ac nobilitati Austriacae Maxi-- milianus Imperator decreverat concedere licentiam profitendi Confessionem Augustanam , ita dictam, quod Haereticus Philippus Mesanethon eam a se proculam in ComitiisAugustanis anno MDxxx. celebratis Germaniae Principibus exhibuisset. quamque , ut in colloquio quinto ostendemus, Lutherani instar Evangelii sequebantur; sed a hortationibus , & nainis S. Pii Pontificis Maximi per Cardinalem Commendonum , Sedis Aposto licae Legatum , intentatis deterritus Imperator, hanc licentiam rescidit. Bellum gessit Maximilianus
Imperator contra Solimanum II. Turcarum Imperatorem, ejusque filiu Selimum H. ab anno MDLxvI. usque ad annum MDLxvIII. quod tamen fausto caruit exitu . , Maximilianus a magna
Procerum parte Rex Poloniae adversus Stephanum attorium elactus, dum jus suum , lavente Gregorio armis tueri parabat, obiit Ratisponae, vel ex dolore calculi, vel , iuxta alios, ex palpiatatione cordis , die xI I. Octobris anni aetatis suae xLIx. Imperii hujus nominis II. filius Maximiliani IL Imperatoris , Huh-gariae, & Bohemiae Rex , Patri in Imperium suo cessit , qui jam anno antecedenti, seu MDLxxv. aetatisiuae annunt agens xxiv. in Comitiis Ratis- .Ponensibus Romanorum Rex fuerat renunciatus. Princeps fuit pacis, ac tranquillitatis, quam ipsius dignitas, & Religio postulabant, amantior.
Tumultuantibus quippe Bisemis , & Austriacis
48쪽
de Religione concessit publico Edicto, ut sequerentur nugustanam , Se Bohemicain Confessiones, quae plane Haereticae erant. Hoc Edictum datum Pragae die xx. Iulii anni MDxc Ix. inseruit Goldastus Tomo II. constitutionum Imperialium. Quin, tanta fuit illius Imperatoris socordia, ut Lutherani ausi sint ei per Principem Anbastinum renunciare , nisi aliam regendi formam servaret,se provisuros. Nec solum inter minas haeserunt, sed foedus contra Imperatorem,& Catholicos pepigerunt,cujus Ducem Palatinum Principem,Vicarium Principem . baiatinum constituerunt, seque correspondentes appellarunt.Λliunde Catholici,ut se, Majestatemque Imperii tuerentur, arctius inter se scedus percusserunt, quod Ligam Catholicam appellarunt: Patienter haec
dolpho Imperatore pro sua facilitate serente,& ia
utram vis aurem dormiente. Unum dumtaxat Belin Ium R dolphus Imperator gessit cum Amurathe hujus nominis III. Turcarum Imperatore per an nos quatuordecim, seu ab anno MoxCI I. usquo ad annum MDcvI., & huic Bello, in quo ancipiti marte , ac mutuis cladibus pugnatum est, praefecit fratres suos Matthiam, Se Maximilianum,aliloiaque strenuos Duces, dum ipse interim immobilis ac pene delitescens in Bohemia sederiet inglorius . Propter Hungariae, ac Transylvaniae exortas seditiones , quibus sedandis par non erat, Regnum Hungaricum fratri suo Matthia cessit Rudolphus Imperator, obiitque Pragae die xx. Ianuarii anni
NDcxI I. aetatis suae L I x. Imperii xxxv I. in cujus
locum septem Viri Francoiarti convenientes susso ceruut Matibiam ejus fratrem, jam antea Hung riae , de Bohemiae Regem, qui eisdem Caesarem
49쪽
Praga, ubi eam tenuerat Rudo bus Imperator . Viennam Austriae transtulit, sed de hoc Imperatore, & de rebus ab eo gessis suo loco disseremus . videlicet in Colloquio primo in Historiam Saeculi decimi septimi. D. Utinami Imperatores Christiani nascentis , ac prodeuntis in Germania Saeculo decimo sexto infirmis ac timidis Lutheranorum Haeresia principiis strenud , uti par erat, obstitissent, eoseque consultissimos sequuti fuissent Rerum public rum Moderatores, qui diligentissime providerunt, ne qui existerent novarum Religionum Artifices , qui peregrinis, ac falsis doctrinis infatuarent civium animos, adjunctosque sibi, & Religionis
nexu, & gratia novitatis , possent ad quidvis a dendum abducere. At, ex rebus gestis, quas mox retulisti, Christianorum Imperatorum decimi sexti Saeculi, satis intelligo, eos, dum ad primam novitatis auram errorem non represserunt, sed spatium ei dederunt corroborandi confirmandique sui; non potuisse postea Turcarum in Europa progressus compescere, & Lutheranae Haeresis ita Germania propagationem impedire , unde maxima tam in statu Civili, quam Ecclesiastico consecuta est perturbatio, qua emotae civitates, convulsae Provinciae, amicta Regna, immutata Religio, omnis Europa concussa est . Sed videamus, si placet, an Catholicae Ecclesiae status tranquillior fuerit sub Regibus Galliarum saeculi decimi
M. Quid in animos non possit conciliatricula novitas, & quam parum tuta sit Resilublica . ubi poriclitantur Sacra. Heu nimium: decimo
50쪽
sexto saeculo experta est Gallia, Iuctuosissimis discordiarum fluctibus miserrime iactata, dum hoc florentissimo Regno pestifera Calvinistarum Haeresis, Sacerdotum exuviis, populorum sanguine, Provinciarum cladibus, & exitio satiata impune grassaretur. Involaverat exitialis illa Haeresis in Scholas, in Aulam Regiam, in Forum , inter purpuratos Iudices vitae ac necis arbitra considebat, irrepserat ad honores, primosque R gni gradus obtinebat, suas habebat Arces, sua templa, eoque sensim provecta est, ut Galliam , tum temporis vidisses tristissimo Haeresis incendio deflagrantem , nutantia Regum solia, labantem populorum fidem, scissam ubique concordiam, &pacem, ac tandem nefarios Cives, hac peste infectos, a templorum ruinis, ad Urbium, & Provinciarum direptiones; a contemptu Sacrorum, & Caeremoniarum, ad legum eversionem; a Diving Auctoritatis neglectu, ad Regil potestatis odium, indicto Bello progredientes, & omnia ferro flaminmaque devastantes. Tot gravissima mala, quibus Saeculo decimo sexto vexata fuit, & tantum non oppressa Gallia, ut tibi ob oculos ponam , seriem Christianissimorum hujus Saeculi Regum, hic a texam , eorumque Gesta breviter describam.
Ludomico XII. Galliarum Regi, de quo satis egimus in Colloquio primo in Historiam Saeculi xv. defuncto absque mascula prole Kalendis I
nuarii anni MDxv. aetatis suae LI v. Regni xv II. agnationis jure successit Franciscus Dux Valesi rum, de Ingolismensium Comes . Hic est ille Franciscua, hujus nominis I. Galliarum Rex, qui in petitione imperii aemulus suit Caroli V., dc cum '