Aloysii Cuccagni tifernatis De mutuis ecclesiae et imperii officiis erga religionem et publicam tranquillitatem tractatus ubi expenduntur, & refutantur principia, quibus nititur Opus de tolerantia ecclesiastica & civili Ticini editum an. 1783

발행: 1785년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류:

1쪽

Speciosum quidem nomen est pacis, & pulcra est opinio Unitatis: sed quis ambigat eam solam Ecclesiae atque Evangelio rur Unitatem, pacem esse, quae Christi est S. Hilar. Pictav. lib. contr. Auxent. Meduc is princip. I

2쪽

PII . VI. P. M. NEPOTI

4쪽

T olebam sane, & vehementer angebar Thaddaeum ex comitibus de Tra mansdorf, quem summa animi mel iucunditate ad sacrum Subdiaconatus Ordinem evexeram , ab optimorum praeceptorum institutionibus descivisse , totumque, quod ab illis in eo magnis laboribus exaedificatum fuerat, cum basi ipsa penitus conci disse . Alumnus is celebris toto orbe Gregoriani collegii ermanici fuerat , ac idem nondum ob temporum vacissitudines absoluto studiorum curriculo , repent criptor labri prodiat; sed heu cuiusnam libri Eius scilicet, in quo de gravissimis rebus disseritur, sed ita, ut quod de Arnaldi Brixiensis, ac sectatorum libris ad Innocentium II. scribens querebater S. Bernardus nostiis cυ si ursopuus , gentibus evangelium, nosa proponator Edes, fundamentum aliud ponatur praeter id, quod post ' R . O tactu na male I iuvenem liberaliter educatum , ut vanam acuti, Ingeniosque viri gloriolam aucuparetur , 'ης ἶςΠxi. tuae laudibus obscuritatem afferre

tas,omnia adtente perpendat, videat quam facile specie recti

ν ηοη o ii culpae , o is male; fote quidem infelix es, non tamen es 1 robus , ac titisam ne ref er quidem ess

ad moh- V sophismat una consarcinatorem admoneat cum S. Hieronymo : Responde ad singula ne

mabit Diuitigeo by Corale

5쪽

mbit dicet: his lis te usilum te eo , hic totIus negotii eardo zer fatur.Quod ad me attinet, cum has lucubrationes a Rmo P. Fr .Thoma Maria Mamachio S. P. A. Magistro examinandas acceperim , & in eis omnia repererim tum Fidei catholicae , tum bonis moribus consona , dignas cenis sto, quae contra importunos adeo Ecclesiae turbatores publicam in lucem educantur . Ex aedibus S. Callisti 24 Novembris 1785.

6쪽

IIbrum , cui titulus est Σα De mutuis EceIesiae & Irri-

ὸ perii Ossiciis erga Religionem , & Publicam tranquillitatem zz de mandato Rini P. Mag. Sac. Pal. Th. Μamachi attente perlegi. In eo Cl. Auctor Aloysius Cuccagni multiplici tum eruditionis, cum doctrinae genere iura , &oficia utriusque potestatis perscrutatur , & explicat, &laudabili studio nititur simul conciliare . Quousque etiam se extendant limites tolerantiae tam ecclesiasticae , quam civiIis ad sartam tectam tuendam Publicam tranquillitatem disserth exponit . Nihil vero reperi aut Catholicis Dogmptibus adversum , aut bonis moribus dissonum. Quare dignum censeo, qui typorum ope publici juris fiat. Romae in Conventu S. Mariae in Uia 2 r. Nov. I 78 s. Er. Gregorius Marti Clementi Procurator Generalis Ord.Serv. Mariae, o Episcoporum coram Smo

Examinatur 4

ADPROBATIO. O Uum ea sit Christianae Religionis indoIes atque natu

ra, ut imperio ita ui3iatur atque consocietur, ut firmitas unius in firmitatem stabilitatemque alterius innuat: ex quo duplex subjectio sponte sua n ascitur , & duplex obedientia; itemque nexus Religionem inter Λ Imperium firmiores quoque dignoscuntur; Hinc studium satis commendare nequeo quo Vir Cl. AIosim octagni Tifernas in opere De mutuis Ecclesiae O mperii ossetis erga Religionem , a publicam tranquillitatem summa eruditione Concinnato, haec demonstrare aggressus est . Et cum ad praescriptam Religionis nostrae dicta sint omnia; ideo imprimi posse censeo si videbitur &c. Romae in Nonasterio S. Bernardi 6. Novemb. I 8 s. D. Ioseph. Fontana Ord. Cifierc. Congregat S. BernardI Sacrae Theologiae Lector .

7쪽

I Si videbitur Rmo Patri Saeri Palatii Apost. Magist.

F. A. Marcuces ab Immae. concept. Patriareh. constant. Episc. Montis lir, ae Vicest.

Fr. Thomas Maria Mamachius oes. Praed. Sac. P lat. Apost. Magist.

8쪽

Differentibus nobis de mutuis Ecclesiae & Imperii ossiciis erga religionem, nemo non videt omnem fere disputationem nostram de Religione aliquo modo suturam esse. Sit ergo.

CAPUT I.

De Cera Religione O de iis quibus eam dederit

Deus ministrandam.

I. , , Eligio nihil aliud est quam cultus ab homi- nibus Deo praestitus, quo doliti sunt ipsi ab , eodem sperare Caelestia & terrena despicere Ι . Cum enim Deus hominem condidisset duplicinatura compactum , corpore scilicet & spiritu, eumque ratione ac libertate donasset, ut sese divinae mentis Archetypo suas conformaret actiones, docet fides hominem Formatoris manu prodeuntem , suam originali peccato naturam vitiasse, ac proinde in corrupti nem delapsum, suam religionem non esse moderandam ad instar dispositionum cordis humani ; sed e comtrario homines regendos esse per ideam , seu spiritum Religionis, quae in Divina Revelatione fundatur. Tota ergo religio nostra est veluti ossiciorum codex, quae nobis imposuit Deus erga se, in quibus nulla mutatio nobis permissa est . Omnis vita bona ait S. Augustinus) ae beatae vita, in vera religione est constituta, qua unus Deus colitur , O purgatissima pietate cognoscitur et . Hinc pereunt regna, extinguuntur impe A ria,

9쪽

ria , Regiminis forma Imperialis funditus aliquando

mutatur, sed nunquam ab hominibus mutari ullo modo potest Religio, quae a Deo sit hominibus data. Prae. terea Philosophorum dogmata; quamquam ab Imperiali potestate minime pendere dicantur, tamen oblivione saepe delentur, ac innumeras patiuntur vicissitudines, propterea quod sunt humanae rationis inventa, ac ideo semper dubitabilia ac semper nova . Non entu omnes Philosophi, ait Theodoretus, eadem via incesse runt, neque praecedentium Vestigia consectati sunt, sed proprias sibi vias quisque fecerunt O innumeras excogitarunt . I) Quare .Hgyptius ille Sacerdos merito illudebat Soloni, dicendo; O Solon, Solon, vos Graeci, pue xi semper esis , senex autem Graecorum nemo ; nulla est enim apud Qos disciplina quae senio incanuerit. a Quibus ergo Divinitus data est custodienda revelatio, iis concreditam esse totam religionis administrationem Opus est ut fateamur; Itaque Chrysostomus sapientissime scripsit Iuidquid contreditum habet Sacerdos , solius Dei donum est , O ubi humanam exercet sapientiam , minor illius gratia apparet. s3 II. Ex istiusmodi veritatis doctrina aliae regulae prodeunt, quae ad propositum finem recte conducunt . Cultus enim qui summo factori rependitur, non est contemplativus tantum, sed e iam profluit in actionem ' quia finis ejus est Charitas de eorde puro, O cou-

scientia bona, O fide non ficta svi ; & quia ab amore

Dei & proximi tota lex pendere dicitur &Prophetetis Ex duplici ergo amore in Deum & in proximum quem admodum duplex agendae vitae nascitur ratio, ita duplex suboritur etiam cultus quem jure debemus praestaret

10쪽

stare Deo ; interior scilicet & exterior, quorum alterita fundatur in altero , ut inter se divisi esse non posse sint 1). Ita fit homo spiritualis omnia judicans , ait Augustinus) ut ipse a nemine judicetur, diligens dominum Deum suum in toto corde suo, in tota anima sua, in tota mente sua, ct diligens proximum suum non cadinaliter , sed tanquam Dirium. Se autem spiritualiter diligit , qui ex toto quod in eo vivit Deum diligiι et . Colitur ergo Deus non per solum interioris hominis sacrificium, per fidem scilicet, per domitos inordin tos animi motus, & per invisibiles actus amoris; quihus in rebus ea tota sita est , quae interior dicitur disciplina, interior cultus & Religio ; sed colitur etiam per sacrificium altaris, per hostiam pacificationis Deo

oblatam , per morum exercitationes & consuetudines, per Sacramentorum administrationem, per ministerium verbi, per beneficentiam & bonitatem erga cunctos homines, & per ea omnia quq redolent praxim Ecclesiae, sacros ritus, & exteriorem disciplinam . III. Homo igitur exterior ab homine interiore ita pendere intelligitur, ut interior non possit ipse per secum exteriore pugnare, exterior vero si adversetur, agi contra rerum ordinem atque naturam 3 . Ait

men Religio cum esse debeat aliquid visibile & omnibus patens, idque hominem tam exteriorem quam interiorem debeat respicere; eoque insuper modo atque ratione, ut quae interior est religio, norma sit exteri ris, neque illa possit unquam pugnare cum ista , etiamsi haec posterior adversetur aliquando priori, atque suppetat nobis lex illa membrorum quae,pugnat cum lege mentis; hinc patet iis concreditam esse Divinitus

SEARCH

MENU NAVIGATION