장음표시 사용
241쪽
quem honoris causa nomino, UL RICUS I URER Us, praeceptor meus, in Digress para. a. lib. I. cap. IT.
Cu M igitur ex iis omnibus, quae supra dicta sunt, appareat, uxores olim
erga maritos eandem habuisse relationem, quam filiaetam. erga patres suos, non absurde, ni stilor, eodem modo de maritorum in ipsarum bona , ac vicis lim , iure ratiocinabimur, ac si de patris in liberos jure nobis agendum esset. Ac primo quidem iis consequens videtur, viro mortuo, uxorem vel totam hereditatem cepisse, si sola; vel una cum sit perstitibus liberis eam divisisse, tanqtiam ipta ex eorum esset numero. Id autem clare docet ULPIANus in filii . tit. 22. ubi uxorem in suorum heredum numero recenset, qui her des scribi, vel exherestiri debebunt, ne praeteriti tellamentum dicerent ipso jure nullum. Et ita C Alus lib. a. Ini'. is Uxor quoque quae in manuis ejus est , sua heres est: quia filiae loco est. Item nurus quae in filii ma-- nu eli: nam & haec neptis loco est. o Et idem rursus ibidem de lucce sionibus legitimis agens, si sororis, imuit, nobis loco est mater, aut noverca, is quae, per in manum conventionem, apud patrem nostrum jus filiae conse-- cuta est. se Vice autem versa, delumsta in matrimonio muliere, bona ejus, quantacunque essent, ad virum pertinebant, non secus, ac jure patriae Pot statis, pater omnia, quae filiae suae fuerant, occupabat. Indistincte nimirum Boethius ad Topica Ciceronis dicit uxore defuncta quae in manum conventilet, omnia ipsius bona ad virum pertinuisse. Hinc explicanda sunt varia Poetarum, satyricorum maxime . loca, in eos invehentium, qui spe uxorum bona occupandi, eas e medio tollebant, alteram e vestigio, in eundem finem, ducturi. Inter quos JuvENALis ita patrem alloquitur de filio, quem aliquar do omnibus addictum flagitiis minatur fore, Sat. q. T. a 2 o.
o Elatam jam crede Nurum, si limina vestrais IIortifera cum dote subiti
242쪽
- Praeterea cum ex Romuli constitutione pater iii liberos haberet Jus vitae &necis, quod a Decemviris postea comprobatum elth, & in Tabulam quartam relatum auctor eli lialycarnalleus, non dubitarem affirmare, si non omnino saltem magnam partem, Jus illud marito in uxorem competitiIe. Alia quippe ejusdem Romuli lege cautum fuit, ut sit qua in re peccallet mulier, poenam lueret ex mariti, qui laesiis, urbitrior sit veneficii circa prolem, vel adulterii esset accusata, cognitionem ejus rei Cir F cogitati mulieris haberent: sin convicta esset, ex illo m sententia mulctaretur : ita referente Dio Nu-sio II A L. l. b. a. ubi de Romuli inlli tutis agit. Marcus quoque Cato idem testatur in oratione de Dote, apud G E LLI U M M. Io. c. 23. A Vir, imis quit, cum divortium fecit, imperium, quod videtur, habet. Si quid peris verse tetreque factum est a muliere, mulctatur : si vinum bibit, si cum si alieno viro probri quid fecit, condemnatur. se Et ibidem , si in adulterio si si uxorem tuam deprehendi fles, si ne judicio impune necares. o At Jure novo marito non licet deprehensam in adulterio uxorem occidere. l. 22. S. g. ait L. Al. U. ct Heli. nempe quia in uxorem usu habitam (quae sola uxorum species Jure novo fuit recepta vir non habebat patriam potestatem. Soli patri, qui eam potestatem retinebat. id licuit L sto. eod. adeoque non ita male procedit a patria potestate, ad Jus vitae & necis argumentatio. Hujus cognitionis marito delatae mentionem, inter alios, facit TACIT us hb. I 3. Aunal. c. 32. o Plautius prisco instituto, propinquis coram, de etapite sa-h maque conjugis cognovit, ili insontem judicavit. Illam Vitae necisque in uxores potestatem apud Barbaros quosdam in usu fuisse refert SPARTI A Nus in Caracalla, apud quos foeminae & servi eodem loco habebantur: quod apud veteres Gallos quoque Oh tinuiste testatur C IE s A R in Comment. de Bello Gallico lib. 6. si Viri, inquit, in uxores, sicut in liberos, vita necisque habent potestatem. is Quae potestas, non secus ac apud Romanos patria, ita paulatim imminuta est, ut tamen vestigia illius nonnulla minitae obscura hodie quoque in Gallia supersint, ubi mulieres ita in virorum potestate esse, ut apud Romanos, ultimis temporibus, in parentum potestate erant filii sam. refert DUARE Nus in Comment ad tit. de Nupt.
243쪽
IAM vero cum ille maxime patriae potestatis effectus esset, ut filii iam. omnia acquirerent patri, nihilque sibi dicere possent proprium, videamus utrum in uxoribus idem olini obtinuerit juris. Quod quidem de iis, quae
in manum convenerant, videtur aliquo modo assirmandum. Diserte enim Cic ERO in Topicis dicit, is cum mulier viro in manum conveniebat, om-- nia, quae ejus fueriant, viri fata fuisse, dotis nomine. A Idque consentaneum est illi potes lati . quam cum patria fere eamdem fuisse supra demonitravimus. An vero nulla fuit distinctio in mulierum nuptarum bonis 3 An omnia ejusdem conditionis fuerunt ac sortis Z Triplicia enim nuptarum bona nos docent esse Jurisconsulti: Dotalia, de quibus supra et Paraphernalia, quae
praeter jullae dotis causam in matrimonium afferebantur, quorum proprietas erat uxoris, administratio mariti. l. s. d. f. D. I. teu. M L. Falc. l. 3I. S. I. it Domit. Et Receptitia, quae nullo modo potestati & arbitrio mariti erant permissa. U L p. 'v. t. c. Quaeritur ergo utrum contracto per conventi
nem in manum matrimonio, Recepticia & Paraphernalia bona habuerint i cum. Quod si affirmaverim, duo simul contraria admittere me forte quis existimabiti Conabor tamen illud defendere. Res ita mihi videtur intelligenda . ut nempe ab eo non recedamus, quod supra dicentem audivimus CICERONEM, bona omnia ad maritum transisse e verum, nonnisi regulariter.& in casu quo mulier sibi non providerat, nihilque sibi receperat, illud admittamus. Ea siquidem tacente, lex praesumebat omnia sua viam voluisse in virum transferre. diominus autem in constituendo matrimonio, vel ipla mulier aliquid sibi reciperet, quod a rationibus viri separatum ipsa proprio arbitrio administraret: vel ipsius pater ultra dictam dotem, aliquid ipli largiretur , in virum non transiturum, nec ratio nec lex ulla videtur fuisse impedimento. Expresso igitur pacto mulier occurrebat huic communioni, quam ipso jure lex inducebat: eodem plane modo, quo his temporibus, in iis locis, quorum leges communionem bonorum inter conjuges statuunt, alterutri eorum integrum est, pactis dotalibus, illi, vel in partem, vel in totum renunciare. Vide Ampl. I UBERum ad titil. Pro Soc. n. I 2. Verum enim vero ista hona antiquis temporibus non fuisse ignota satis
probat locus Cic ERO Nis in Philipp. ia. Ilis, inquit, quasi praeter dO- uris ruae Int. Tom. II. G g - tem,
244쪽
M tem, quam in civilibus malis aeceperunt, agrum Campanum est largitusis Antonius. - Sed nullio Varius adhuc & tortius verba M. Catonis ab A. c. EL-mo lib. I T. c. 6. relata, qui in oratione, quam habuit ad suadendam Voc niam Legem, is Principio, inquit, vobis mulier magnam dotem attulit: tunt se magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non committit.,, Cato autem apud populum, de omni uxorum genere, aut saltem frequentiori
videtur loqui. Tunc temporis vero vix e. ut, ut mulier in viri manum non conveniret, cum maxime tunc confarreatio vigeret & coemptio. Hunc ete-itim Catonem illum tu ille, qui Major & Censorius dicebatur, non qui Uticensis, nos docet Cicero in libro, quem ipsius nomine inscripsit. Hoc igitur, quod dicit, de illi, maxime accipiendum eli, quae maritis suis conrum
Non ab iis tamen, quae diximus. illud subvertitur, quod in principio iuperioris talpitis scripsimus, defuncta in matrimonio muliere, maritum omnia iptius bona occupalle. Licet enim marito in Recepticia, vivente muliere, nihil competeret juiis, jure tamen patriae potellatis ea poterat, poli ipsius mortem, libi eodem modo vindicare, quo pater bona filii sui castrensia. l. a. it Pec. ca r. Peculio autem adeo assinia erant ejusmodi mulierum hona. ut saepenumero veniant peculii nomine, de iisque non secus ac de vero peculio agant Jurisconsulti. V l. 3I. S. I. d. Donis. l. s. g. 3. d. s. D.
iid igitur Z An dici poteit uxor fuisse in viri potestate: marito, ut ait CA Ius 3. Di . fuisse loco filiae, filio autem loco sororis, tunc quando
immanis & infinita propemodum erat patris in liberos potestiis, coercendi, occidendi, vendendi: cum filii fiam. ne quidem Dictatura, aut Cotisulatu ea solverentur, nec ullum erat, ne ex militia quidem, filiis proprium patrina nium: an, inquam, tunc temporis uxores habere potuerunt hona sibi pec
tiaria, quorum vel nuda apud ipsas sine administratione proprietas, vel co juncta cum proprietate remaneret administratio 3 Durum illud quidem prima fronte videri potest; verum si propius attendamus ad naturam illius poteitatis, quam maritus consequebatur in morem . deprehendemus illam, in plerisqtie patriae quidem potestati similem, illi tamen omnino non respondisse. Supra enim vidimus in capite praecedente, viro jus vitae & necis non ita absolute in uxorem competiisse, cum in ipsius judicio ejus cognatos & propinquos adhibere, sibique adjungere teneretur; cum tamen nihil patri lex praescriberet, nullumque ipsi adjungeret in juris in liberos fili exercitio. Praeterea Iesert Iis c asseus morem, aeque ac virum, domus fuisse dominam: unde inter
245쪽
i inter alios nuptiarum ritus se ille erat, quod nova nupta statim atque erat mariti domum ingresta, qui eam introduxerant, ipsi ea verba suggerebant. Ubi tu Casus, ego Cuju: id eli, ut P L u T A R C E U s eum morem is AisAG o. reserens, ea interpretatur. Ubi tu Dominus cit Patres. Ego Domina V Ma- te s.3m. I inc ingi edienti nuptae claves dabantur, ut significaretur ipsi rerum omnium domellicarum cura ac custodia, tota denique domus ac reifamiliaris adminit iratio, dispentatioque permitti. Quin etiam mulier postea nuptiarum die libertatem auspicabatur uxoriam, & ad hanc rem sacra celebrabat, telle MACROBIo Susui n. I S. Servitutis enim conditionem sustinebat, sed liberae, ut supra audivimus ex Servio. Ex iis omnibus apparet non ita late mariti in uxorem, quam patris in liberos, potestatem patuisse: adeoque eam potuisse bona quaedam tibi peculiari jure habere. separata a mariti rati nibus. Quamquam tamen nec patria quoque potellas nullos habuit Jure vetultissimo limites, quo minus de uxoria mirum videatur. Cum nempe patri liceret liberos suos pro lubitu venundare, huic tamen licentiae terminum hunc posuit Numa, ne scilicet patri liceret filium illum vendere, qui suo consentia uxorem duxisset, Auctore Dio Naesio H A L v c. hae a. non ideo tamen
minus filius ille remansiit in patris potestate ; potestque adeo quibusdam limitibus rei tringi & eircumscribi patria potestas, eaque tamen illaesa & incou-
A NTEQ UA M ad Jus novum transeamus, die nobis quaestionea supe sunt, ad plenam eorum, quae de veteri Jure diximus, intelligentiam.
Quaeritur primo, utrum contracto per conventionem in manum matrimonio
dictio dotis fuerit necessaria. Cum enim omnia . quae mulieris erant. viri statim fieri solerent dotis nomine, ut ait Cicero, videtur dictio dotis fuisse supervacanea, cum lex ad id sola susticeret, eamque excludereti Ilac autem inquautione non agitur de casu, quo nuptura mulier in paternis adhuc erat sacris. Frustra enim ipsa lex hona ipsius dixisset doti, quae, utpote filiaesam erant nulla, cum peculia adventitia non ante Constantinum fuerint excogitata. Eo igitur casu, nemine diffitente, datio dotis imprimis necessaria fuit. Ubi autem mulier . vel emancipatione vel alio quolibet modo, sui iuris facta erat.
246쪽
propriaque sibi habebat bona, id demum quaeri potest. Sunt qui negant,
Propter eam, quam supra habuimus, rationem: mihi distinguendum vid tur. Scilicet cum mulier sibi nihil ex bonis suis retinere, omniaque volebat in virum transmittere, non, videtur ullo modo dictio dotis luilla necestaria, etiamsi , quominus adhiberetur, nihil videtur fuisse impedimento. Ut E. G. apud Ciceronem pro Flacco, pars Flacci adversia, dum contendit Valeriam in manum convenisse, eam simul dicit doti omnem suam pecuniam dixisse. Verum cum supra dixerimus, & abunde, ni fallor, probaverimus , mulieri tum quoque i,egrum fuisse quaedam sibi recipere, eo casu videtur dictio dotis omnino fuiste adhibenda, ut ea exprimeret mulier, quae , iro in dotem dare, quaeque sibi retinere deItinaverat. Ita nempe GELLI Us lib. I T. c. a. ubi locum illum Catonis explicat, quem in superiori capite retulimus, si Quando mulier, inquit, Dotem marito dabat. tum quae ex suis se bonis retinebat, neque ad virum tramitebat, ea recipere dicebatur. se Et rursus ibidem, si Ex ea relamiliari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam, viro mutuam dat. o Jam vero hunc locum Catonis de conventione in hamum accipiendum esse supra vidimus, adeoque in ea etiam matrimonii specie, hoc ultimo casu, dictio dotis locum habere non tantum potuit, v rum & debuit. Quaeritur secundo, utrum conventione in manum solveretur patria potestas, sive utrum filia viro in . matrimonium collocata , eo ipso. quod in
manum conveniret, e paternis sacris egrederetur: quod quidem in ea vid tur affirmandum, quae quocunque modo in manum viri convenerat. Siquiadem GELL Ius lib. I 8. c. c. nos docet eam mulierem quae in mariti manu mancipioque erat, non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque
mariti, & in sui heredis locum venisse: adeoque matremfamilias fuisse dictam. Et idem lib. Io. c. 23. refert ex Labeone Antistio, sororis nomen re eo esse, quod quasi seorsim nascatur, ut quae (per nuptias) separetur ab ea domo, in qua nata est , & m aliam familiam tramgrediatur. Jamvero qui fieri potuit eamdem simul matremfam. & filiamiam esse, duorum diveisorum respectu: ut in ejus fili telam. hona pater nullum jus haberet. maritus autem ea omnia jure patriae potestatis. post ejus mortem, consequeretur . ut moris ac juris fuisse supra demonstravimus: ut tandem una mulier duarum simul esset familiarum I V. s. io. I. d. Hereae ab intes. Aperte vero sententi e nostrae suffragantur Phu Lus & PApi Nisi Nus, qui in fragmentis suis.
a Pi Trio Eo, in Letum D armis Arumnarum Collatione, repertis &t in
247쪽
in lucem editis, manifeste distinguunt inter eam chim nuptam. qvie in patris est potestate, & eam quae ipso auctore in manum convenit. Ita sciliacet Paulus ab eodem Pithoeo in notis restitutus, in libro singulari De Ita tertis : si Secundo capite permittit patri , si in filia sua quam in poteli
se tem habet, aut in ea quae eo auctore, cum in potestate esset, viro in m is num convenerit. adulterum invenerit, eam occidere. - Et P A P I N i A-Nus libro itidem De Adulteriis singulari, is occidendi quidem facultatem
se lex tribuit eam filiam, quam habet in potestatem. aut eo auctore in in is num convenit. A Ex iis satis apparet, mulieres nuptas alias fuisse in patris potestate, alias non, conventione scilicet in manum illi subitratas. Plura vide apud AN T. Ilo To M ANNUM de Rit. Nupt. cap. 2 . Quae adhuc erant in patris potestate, illae fuerunt, quae usu tantum habebantur,
de quibus jam nobis dicendum est
C U γ R A diximus in capite primo hujus secundae partis, uxores aliquando a viris habitas luisse tantum usu. Cum nempe nulla interveniente solennitate in confarreatione & coemtione adhiberi solita, liberorum procreandorum causa simpliciter domi mulier habebatur. Neque tamen illa cum Concubina eadem fuit, nisi vel liberta esset, vel ingenua quidem, sed obscuro loco nata, vel quae corpore quaestum fecisset. l. 3. d. Concub. Haec enim si absque ulla testatione domi haberetur, nec nomine dignitateve uxoris donaretur a viro , Concubina magis erat, quam uxor. d. 1 Si autem esset ingenua & honestae vitae mulier, vel destinatione animi, qua niaxitiae uxor a concubina fuit discreta . pro uxore habebatur, pleno ac marit ilia more erat diligendae l. v. C. d. mpl. d. l. 3. d. Coneuh. Uxor illa non ingrediebatur in familiam mariti: ipsi illi elam. non erat loco: ipsi non erat materiam. adeoque & illa fuit filia, quam supra vidimus. nuptam licet, in patris tamen sui potestate remansisse. Uxor tamen, idque simpliciter, dicebatur, ut nos docet G EL L i u s lib. I 8 c. c. &CICERO in loco supra in capite primo, laudato. Illam autem simul vidimus, annui temporis continua possessione usu capi, jure antiquo solitam: eamque aliquando usucapionem consulto tonoctii absentia ab iis interrumpi, quae nollent in manum i : Gg 3 con
248쪽
convenire. Verum cum st dies divortiorum , novarumque nuptiarum ususci in an abusus T invalesceret, & simul magis magisque laltidium moverent antiqui illi, nulla in . re non adhibiti, ritus & ambages, confarreatio primo, ut vidimus, & coemptio deinde, coeperunt sensim ab usu recedere, stiloque usu mulieres duci. Sed & cum displiceret, ea quoque in matrimonii specie . in manum conventio , fraus primo legibus coepit fieri, & ex reis petita fraude, ut probabile est, jus illud tacito consensu induci, ne mulieres unquam virorum subessent potestati, silve ne in manum convenirenti Haec est igitur matrimonii species, quae reliquis tandem superlini pa te quoque sui multata , in usu sola remansit, solaque ultimis temporibus fuit recepta. Hinc est quod omnes fere Pandectarum leges ad materiam de Nuptiis a Triboniano relatae . ad id matrimonii genus videamus pertinere et sive quod jam tunc inciperet conventio in manum obsolescere, ut de Tiberii temporibus TACIT us innuere videtur, cum Amal. latam legem dicit. qua Flaminica Dialis sacrorum causa in potestate viri esset, caetera promiscus oeminamin jure ageret. Nec non & GEL Lius dicto loco de ea, tanquam de re non amplius obtinente, loqui videtur. Sive, quod & verosiimilius est, quod Tribonianus discerpta Jurisconsultorum loca, aliquid addendo vel detrahendo suo tempori accommodaverit, ut videre est in I. I s. d. R. N. N LI 2 i. g. d. V. O. ubi scripsit in matrimonium comenire, cum Papinianus in ni innem condenire potius videatur scripsisse, & in I. i . Rem arast. con- Tenit, pro in manum contienit: ut conjectat CUJAcrus ad Fraem. Ulp. tit. s.
Ut ut sit, quae fuerint mulierum, in hujusce matrimonii specie, jura. dbligenter , ut quae e Jure sint recentiori, inquiramus ac enarremus.
CU M uxor usu habita non transiret in viri potestatem, nihil in ipsam marito competebat juris, quod dominicae aut patriae potestati, sive quam ex conventione in manum secutam vidimus, simile esset Gu . inquam h bita: Cur enim ita loqui non liceat post Ciceronem ipsum, qui uxorem usu habitam ab usucapta aperie. ni fallor, his verbis distinguit i in Top.
h Uxoris duae sunt formae: una matrumfam. hae sunt. quae in manum con is venerunt, altera earum quae usu uxores habentur. is Usucaptas autem
249쪽
inatresf im. fuisse constat, si in manum convenerunt : quod factum fuisse
supra cap. I. demonstravimus. Cum autem interveniente in manum conventione , mulieris bona omnia viro acquirerentur, nisi quid singulatim exceptum ellat, sive receptum ; longe alia erat mulieris usu habitae conditio. Illa enim marito nihil transferebat, quam quod expresse doti dixerat; ipso autem jure omnia sibi sua retinebat bona: adeoque in hac matrimonii specie aeque luit necessaria quocunque casu dotis dictio, ac in altera eo casu, quo mulier tibi quid retinere, nec in virum transmittere volebat, ad ea praevenienda, qu e ipso jure lex operabatur. Ex illa bonorum partim translatione, partim retentione, nascebatur triplex illa bonorum muliebrium divisio, in Dotalia. Paraphernalia, & Recepticia , quae in hac specie matrimonii maxime, & aeque regulariter videntur habuisse locum, ac in altera habuerunt raro. Parapherna , quorum supra definitionem habuimus , ita dicta sunt a graeco j, id est, dote. Graeci autem polleriores .Eωmedioe ea dixerunt. a verbo quod idem est ac Rem non fuisse Jure v teri ignotam supra ex Cicerone probavimus. AIediae autem Jurisprudentiae nomen quoque notum fuisse, testis est ULPIANus l. s. s. 3. d. I. D.
, Si res dentur, inquit, in ea, quae Graeci, dicunt, quaeque Gal- h li peculium appellant , ubi (quod in transitu per Gallos in illo loco , non veteres illos Gallos , qui Transalpinam, ac proprie dictum Galliam incolebant, sed quos Cisalpinos Romani vocabant, Ulpianus videtur intellexisse. Ili quippe, non & alii, latine loquebantur, sed plerasque voces aliter ac taeteri Romani usurpabant, ut ex Servio probat, & animadvertit CIM E N A o I u s: Aiurnit jur ci . c. 3. Parapherna autem vel talia in specie dici postulat, vel Recepticia. Paraphernorum enim nomen generale esse, omniaque, quae praeter dotem , mulieris hona comprehendere apparet ex L S. C. d. Pact. III. in qua cum vir a Paraphernorum administratione, volente muliere , prohibeatur , apparet inter Parapherna & Recepticia nullam esse distinctionem, ut quae jam inter se confundantur. Deinde ex eo quod Recepticiorum nonien in Jure eo sensu non reperiatur, sed uno Paraphernorum nomine, quaecunque Praeter dotem sunt, contineantur. Ita nihilominus, post melioris notae plerosque interpretes, distingui possunt, ut ea Recepticia dicantur, quae nullam partem viri permittuntur arbitrio; Parapherna vero, quorum proprietas uxoris est, adminittratio mariti, ususfructus plerumque communis, nisi aliter convenerit. l. 3I. S. d. Donat. l. ult. C. d. Pare reum cum nempe
250쪽
rationi satis esset consentaneum, uxorem marito, cui se, suaque omnia . pudicitiamque suam permiserat. magis quam alteri cuilibet confidere, moris erat, ut mulier ejusmodi honorum marito, per libellum . sive datorum repertorium, administrationem demandaret. I. P. S. 3. d. s. D. l. pen. ad L. Talaia. Quod tamen expressum mandatum non impediebat , quominus mulier, inscio marito, pro lubitu eas donare, vel alio modo alienare, hypothecaeve obligare posset. l. 6. C. d. Redoc. donat. l. Ist. C. d. IVen. V h p. In restitutionis autem illorum honorum securitatem, mulieri tacitam hypothecam in onusia bona mariti concessit Justinianus, in I. um C. d. Pact. conm
DE dote licet supra late egerimus, quaedam tamen per festinationem omissa hic juvat subjungere. Dominium ejus ad maritum pertinuisse
diximus, plenum & absolutum. Perpetuum aliquando est, si nempe res aestimata in dotem data fuerit: aestimatio enim plerumque pro venditione elul. i. pr. S. I. s. l. IT. S. I. d. I. D. Item si mobilia fuerint data, ea enim pro lubitu potest alienare. l. 3. s. a. d. Suis V l . l. 2I. d. Mavum. I. 3. C. d. I. D. Si autem fundus inaestimatus fuerit in dotem concessus, etiamsi plenum ejus quoque dominium consequatur. temporarium tamen et .& revocabile. Imo & ipsi non licet illum alienare. Lege siquidem Julia cautum fuit, ne fundum Italicum dotalem maritus, invita uxore, alienaret: neve consentiente ea hypothecae obligareti tr. I. o. s. sic. l. m. S. I S. C. d. Rei uxor. in. Strictius obligationem prohibitam videmus ipsa alien tione. Cujus rei eadem est ratio , ac in Sen. Velitiano. quo Senatus intercedenti mulieri succurrit , non donanti. - loc ideo, inquit ULPIA-is N U s in l. g. S. I. ad Sen. Veli. quia facilius mulier sese obligat , quam se alicui donati is cum enim in praesenti nihil expendunt, sacile propter lubricum judicii in negotiis parum versati exorari se patiuntur, ut res suas obligent. sensu potius jacturae praesentis, quam prudentia futura motae. J stinianus denique , pro insigni tua erga muliebrem sexum providentia, veritus ne tragilitate natura suae, virorumque suorum blanditiis adductae, inrepentinam, ut ipse ait, deducerentur inopiam, fundum dotalem, ne v lente quidem muliere, alienari prohibuiti d. l. un. S. I i. c. d. Rei. m. o.