Jurisprudentia antiqua continens opuscula et dissertationes quibus leges antiquae praesertim mosaïcae, graecae et romanae illustrantur

발행: 1761년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

251쪽

DE JURE NUPTARUM. et s

abolita simul, ut alibi passim . ita hic quoque, Italici fundi a provincialiabus differentia. Jam veto cum intercessiones mulierum in gratiam aliorum factae , omni effectu civili a Senatusconsulto Velitiano essent privatae ac destituta, data nempe mulieri ex eo perpetua exceptione: nec inter maritum & extraneum

Jus antiquum distingueret. t. t. J C. ad Sem Veli. Justinianus noster e dem sua in mulieres henignitate motus, ipsis concessit, ut si unquam sese pro viris suis obligavissent, sive semel, sive naultoties, in debito sive privato sive publico, id ita esset, ac si neque factum quidquam, neque scriptum fuisset: adeoque non amplius ope exceptionis indigerent, sed ipso Jure essent tura: nisi manifeste probaretur, pecuniam in propriam ipsius mulieris utilitatem expensam fuisse. Ilic sensus est decantare illius Authenticae Si qua mulier C. ad Sen. Veli. Cujus haec ratio reddi potest, quod majussit ab auctoritate viri, conjugatique necessitudine , quam ab extraneis periculum , ne nimis facile mulier ad intercedendum inducatur. Huic autem iuri. ut in sui favorem introducto mulier videtur posse renunciare. arg. l. teu. C. d. Puc . modo privilegii sui probe sit edocta, ut in omnibus renunciationi-hus neces Iario requiritur: idque non aliter fiat, quam in instrumento publico, sive a tribus testibus subsignato. 'g. l. 23. C. ad Sen. VEL NOD. 22.

e. 3. De Jure civili nihil aliud videtur requiri, quamquam D. D. ex ratione Juris Canonici jusjurandum insuper requirunt: ut e contra desectum solennitatum, jurisjurandi adhibita religione, subteri, propter perjurii horrorem , vulgo statuunt. Quid autem si mulier denatusconsulto simpliciter r nunciaverit, idque in forma legitima, quae cum ea, quam Authenticae r iiunctatio exigit, eadem plane eli Jure civili, videturne Authenticae quoque renuntiaste 3 Equidem si id mulier fecerit in ea obligatione, quam pro viro suo in se suscipiebat, videtur & ab Authenticae quoque remedio excludi; respectu enim mariti, Senatusconsultum nihil aliud est , quam ipsius Authenticae conititutio. Si autem mulier generaliter promiserit Senatusconsulti beneficio sese non usuram , quotiescunque pro Titio E. G. intercederet, eidemque postea Titio nubat, Authenticae , ni admodum fallor, eo casu non debet censeri nuntium misisse: nec ipsi invidendum, quod contra mariti blanditias lex illi remedium concessit, ideo quod ab eodem, uondam in

rito, tale nihil sibi reformidaveriti

252쪽

PET. DE TO ULLI EU

CAPUT UNI.

A M hv x M in matrimonio usti contracto, plane distincta starent viri ae mulieris ut supra vidimus, bona: cum tamen conventio in manum, postremis temporibus abolita, prioribus in frequentiori fuisset ulti . adeoque& plena regulariter bonorum communio . hinc est, quod & in illa inatriamonii specie multa etiam nunc occurrant, quae conventionis in manum magis videntur esse propria. PAULUS nimirum in I. I. Rer. amot. uxorem

negat viro furtum facere. , inquit . societas Dit.e domi m quodammodo eam facit. Aut, quod & ipse magis probat, non aliter furtum facit. ac tralia patri adeoque furti non est actio coiisitura jure Ilinc quoque est, quod nec expilatae hereditatis crimine teneatur. l. s. rapit hereiae sitia socia rei humana. atque dioina domus si spicitier, ait Gordianus M l. q. C. eod. Ea quoque est ratio definitionis matrimonii a MODEsTi No traditae tu l. I. d. h. IV. quod sit diuelm humani juris conmunieatio. Qitae omnia naturae

matrimonii usu contracti, minus bene videntur este contentanea, quamquam postea aliis rationibus utile visum fuit ea in usu retinere: illa quidem propter rationem G A I I in L 2. Rer. amot. quod in honorem ma rimovit turpis actio addeistis uxorem dari non debeat: hoc autem ad sanctitatem & arctitudinem matrimonii melius & vficacius exprimendam. Exemplum aliud consuetudinis ex conventionis in manum jure petitae, in matrimonio usu contracto alio praetextu retentae, habemus in prohibitione donationis inter virum& uxorem. Hujus rationem PLUTARCHus in quas . Rom. refert eam esse, quod inter conjuges omnia apud Romanos olim essent commiliara. Cujus communionis , antiquatae licet, effectus ille tamen remansit, ob aliam demum rationem, scilicet, Ne mutuo amore in Picem conjugesspoliareuiter, donationibus non temperantes , sed profusa erga se facilitate, ut ait U L p i A N u sin I. i. d. Don. lat. D. M it x. Plura possent hac de re dici, si per tempus liceret : id sussiciat animadvertisse , & delibasse.

Jamvero cum mulieres olim perpetua tutela continerentur , nec ullam ne privatam quidem rem agere sine auctore polsciat, ut innumera tellantur

veterum loca (Dide Clariis COR N. v AN Ec R, pracepturem nσbuiu, iupost ad tit. d. Tutel. magnum hac in parte discrimen fuit, inter matrimonium quod per conventionem in manum , & illud quod usu contrahebatur. In

253쪽

DE JURE NUPTARUM.

In illo nimirum statim ipso Jure Tutela sexus finiebatur. A Mulieres, imo quit BOETHI ustui Topica Cicremis , antiquo jure tutela perpetua comis tinebat: recedebat vero a tutoris potestate , quae in manum viri convenerati si Quem locum, ut in transitu dicam, ad tutelam sexus, non aetatis . pertinetre, satis ista verba, tutela perpetua, demonistrant, cum nusquam reperire fit, tutelam aetatis , tutelae perpetuae venire nomine. Id reser ad cap. I. part. i. Verum etiamsi tunc tutela sexus estent liberatae . non ideo tamen majori lubertate fruebantur, ut quae in manum ac potestatem viri reciderent, quam patriae valde assinem fuisse supra vidimus. Ita nempe C i c E R o. iu CoisoLis Magna certe, vel hoc uno nomine, foeminarum miseria est, quod quan-- diu vivuist, parere semper coguntur: aut enim innuptae parentibus & amsi nibus et aut nuptae, maritis parent ac serviunt. se Ita & alii passim, quidum immensam virorum in uxores potestatem, conventione in manum quaesitam, tellantur, occasionem nonnullis praebuere existimandi , mulieres olim in virorum fuisse tutela: quod tamen, ni admodum fallor, non tam fuit tutela , quam potestas patria. Nihil enim apud istos Auctores aliud reperias , quam quod uxores olim essent in virorum manu. At filii lamia erant quoque in patris sui manu, non ideo tamen dices in eorum fuisse tutela. Equidem si mulier sibi quaedam hona, in constituendo matrimonio, recepisset, mari. tum ipsi tutoris fuisse loco, quoad illa, facile mihi persuaderem.

usu autem contracto matrimonio, nec tutoris, nec curatoris potestas

videtur fuit se terminata . nisi mulier omnia sua bona dixistet doti: tunc enim nihil supererat, quod eorum requireret auctoritatem. Ubi autem quaedam

sibi reservaverat, nec liberabatur curatoris potestate arg. l. i. m. vlt. l. a. d. IIIv. nec in virum translata fuit cura. l. 22. S. S. Sol matri l. 2. C.

Dii dari tui. l. I . d. Cur. fur. l. q. C. d. ramis. tui. aut in ipsius patrem. I. i T. C. eod. Adeo ut maritus, si vel absens vel ignorans . uxori suae curator datus sit, vel se jam administrationi immiscuerit, & excusare se possit.& abstinere debeat. b. I p. I. d. Excuf. tui. i. g. C. eoae ne scilicet per reverentiam marito debitam, societatemque conjugalem, cum mulieris detrimento , redditio rationum eludatur. Non etiam Tutoris sexus potestas tanem matrimonio cepi L Nusquam enim legere est. viri auctoritatem in parapheritorum, sive receptitiorum administratione, fuisse requisitam: nec adeo efficax erat hujusmodi matrimonium , ut jus tutelae, fratri V. G. vel patror' 'dimeret, & in virum transferreti Remanebat ergo idem ejus mulieris Tutor . qui fuerat ante , donec illo fato fungeretur. Tunc enim omni tu-

254쪽

PET. DE TO ULLI EU

tesa liberari solitam misse naulierent , Livius auctor est lib. 3 . c. v. si Nunquam, inquit. silvis suis eXuitur servitus muliebris, & ipse libertatem. - quam viduitas & orbitas ficit , detestantur. - Aliter A N T. I OT NANNus, quem videsis in tractatu de Nitu Nuptiarum. cap. 28.

U A M Eu A re maritus. in uxorem nullam proprie dictam potestatem, contracto absque conventione in manum matrimonio, consequeretur, T coeptum nihilominus erat, ut mulier viro subesset , ipsique omnem exhiberet reverentiam. l. I . D. SOL mare. l. ST. de Dou. ii It. D. V tix. Juxta illud

- Inferior matrona suo sit, Prisce, marito.- Non aliter fuerint memina virque parra. Hinc erat quod mariti conditionem uxor sequeretur. Ac I. dignitatem, quam antea non habebat, de , illo accipiebat, ejusque coruscabat radiis, ut ait Imperator in No . Io s. c. a. Hinc sit vir nobilis fuerit, ipsa vero isenobilis , nobilitatem ab ipso mutuatur; quam etiam dirempto matrimonio retinet, donec postea plebejo nubat. l. 8. d. Amt. l. tili. C. d. Incia. Nisi a Principe impetraverit, ut in priori remaneat dignitate: quod, raro licet, fieri tamen potuisse docet Jurisconsultus in L ult. F d. Senat. Imo & siquis, liberta in matrimonium ducta, in collegium deinde Senatorum cooptatus fisis et . nedum uxori, secundum legem Papiani, novus mariti honos noceret, & matrimonium dirimi necesse esset, quin ut & ipsi ad dignitatem prodestet, constituit Jultinianus L pen. C. d. A t. V. BRIs s. de Iur. Cono

II. Domicilium mariti. adeoque & ipsius forum sequitur. 1 tat. C. d. Iuces. l. 6s. D. de jud. I. pen. de Arisae Et licet a viro discesserit, seorsimque habitet, tamen ex mariti domicilio forum sortitur, quia non po-cuit sibi ipsa matrimonii conditionem mutare. d. l. 6s. D. l. 32. S. 3. U. Donat. lat. v. hy ux. Quamquam si judicis auctoritate separatio conjugum sit facta, quoad thorum & domicilium, forum quoque mutet mutar. At

255쪽

DE JURE NUPTARUM

li mariti consensu uxor alio loco sese instruxit, & negotietur, nihil vetat ip- sint ibi quoque habere doniicilium, retento scilicet mariti domicilio. 1 g. l. 6. S. sem ad I Iunicip. l. T. C. d. Incol.

III. In liberos nullam habet potestinem: Patri enim soli patria potestas

competit, matri sola debetur reverentia. S. a. In . d. Pam. pae. Mulierum quippe liberi in familia earum non sunt, quia qui nascuntur, patris , non matris familiam sequuntur. l. ry6. d. V. S. Ideoque mulier familiae suae caput& filiis dicitur ULPIANO l. Is s. s. u . eod. tibi rum IssE ME. Hinc generi, pollerisve alicujus datae immunitates ad eos non pertinent, qui ex iteminino sexu descendunt. l. I. s. a. d. . r. iunmm. l. 13. d. Mitu. O honor.

sed ad eos, qui sunt ex ea semilia , sive qui nati sunt ex masculis, qui so-Ii eam conservanti diu li. Ex iis concludere eli, nobilitatis insignia familiae cuidam concessa , ad eos non transmitti, qui ex mulieribus ejus lamiliae prognati sunt m issEM a. dicto Deo, es ad L is G. d. R. I. Contrarium tamen olim placuit Lyciis Asiae Minoris populis, apud quos ita obtinebat haec regula : Partus smiratur Centrem, ut liberi ex sola matris origine censerentur: adeo ut ignobilis mulier ex nobili viro , ignobiles : ex viro autem ignobili mulier nobilis, nobiles tamen liberos procrearet, ita referente HERODO-T o in Clio, se lib. I. atque ita, ut cum VIRGILIO II. faeiae loquar, si Genus his materna superbum. Nobilitas dabati obtinebat quidem apud Romanos quoque ista regula , Partus sequitur

ventrem, sed nonnisi in conjunctionibus illegitimis. Tunc enim secundum naturae legem, liberi matrem sequebantur. l. a . d. St. Hom. adeoque excive Romano & muliere Latina, nascebatur Latinus: ex libero & ancilla ,servus. Non tamen vice versa ex Peregrino & Romana, civis nasci potuit, propter legem Mentiam, quae hujus conjunctionis fructum, peregrinum cem seri voluiti U L P. fragm. 6. S. 8. ut sinceram, atque ab omni colluvione peregrini sanguinis incorruptam Civitatem servaret, ut de Augusto loquitur SUETONI Us cap. C. In legitimis autem conjunctionibus constanter liberi patris conditionem, ac statum sequebantur. l. I s. d. Sut mm

laec sunt, Benigne Lector, quae de Jure mulieribus in Constituendo, ge Constante matrimonio competente, habuimus dicenda. Multo plura de utroque dici potuisse non ignoramus, cum nulla detur in toto Jure nostro

256쪽

PET. DE TO ULLI EU

materia fertilior, ut quae integris voluminibus sola sussceret. Haec pro ii stituto nostio, moduloque virium nostrarum sint satis. Nobis Tertia Pars de earumdem . in Solvendo, Solutoque matrimonio, Jure, adhuc superest; in qua, ot. Qitibusque modis, Jure antiquo & novo, matri in nium solvi solitum sit: Quid, sive per mortem, sive per divortium id fiat. illis sit juris: Quae sint singularia accusationis ex Lege Julia de Adulteriis : uae denique Secundarum Nuptiarum , qua Secundarum, Jura, nobis erit videndum. Magnae haec omnia dissicultatis. magni momenti , quaeque adeo paucis complecti nec datur, nec licet. Igitur Tua jam patientia satis, &forte plus satis, abusi, solitosque hujusmodi exercitationum terminos tantum non transgressi, hic subsellamus, divortiaque in aliud tenipus differamus. Liceat Nuptae nostrae, absque discordia, absque rixis , ipsa denique remota morte, quae linea est rerum omnium ultima, diu constante frui matrimonio. Sit per nos reipsa individua ipsius cum viro conjunctio, ut voto fuit & d itinatione contrahentium. Tertiam partem . si unquam, favente Deo O. M. data fuerit occasio, permcere quoque, & edere conabimur. Utinam hae duae ita Tibi placere possint, ut fidem hac in parte nostram a nobis aliquando liberari, digneris optaret

257쪽

DE JURE NUPTARUM.

DISPUTATIO ALTER A.

L. D.

IUridici sudii tirocinium, in illichii Fr Arion Athenaeo deponenti mihi cum in mentem Cevisset, etiam quid in scribendo possem, tentare, si tangite

meum , pro more in Academiis recepto, exercere. Iura Nuptarum mihi sumpseram receiicenda, jusuque ac plena, quantum in me erat, tractatione proseqt ei da. tam autem illa trifariam insiluissem Partiri, ut primo quae in Conlim tuendo matrimonio, secundo quae Consante obtinerent, tertio quae Soluto, coiij derarem, ecce materia, noma semper ac subinde nodii si gerentis, male captata tironi olim, secunditas, tax duas e tribus partibus emensum, manum de tabula tollere, tertiamque partem in aliam occasiolum disse, re coegit. Ubi deinde de ea, ut idem temere obstrictam liberarem, ei offenda cogitare incoepi, tanta ex rerum in ea dicendarum Darietate M multitudine, mitius quidem antehac pr GD, tune demum tiero longius in vaso illa Iuris oceauo proDecto explorata, oborea es dissicultas, ut de opere ad umbilicum perducendo fere desperarem, chlamumque de manu diponerem. Vra tim cum neqtie hoc mihi liceret per Viros PIos axu, quorum auctoritatem tilla in re defugere mihi religio es, debui morem iras gerere, animumque id oneris subtei'glantem adscribendum rursus appellere: ita tamen, ut aliquid tantum ex illa materia decerperem ac delibarem, ne s t tam verederer, des ingens Polumen, vel, si iurea angustos dissenationum in demicarum terminos doluissem me continere, inDeutarium se coetalogum iurium mulieribus competentium reperirer scrip e. Cum igitur matrimonium foliatur Morte tel Didortio. de primo tantum casu, ut natura magis conferat neo, e Sinque, ut nunc sunt mores, coarctata in uiui una dissoluta illa, qua apud

Romanos erat, didortiorum licentia, fere solo, hie ventus: de astero quoque alias, s detur occaso, nonnihil etiam .intiri.

CAPUT

258쪽

PET. DE TO ULLI EUCAPUT L

JU R A Nuptarum, soluto per mortem viri matrimonio , varia fuerunt, pro

vario, quo matrimonium contractum erat, modo: prout nempe mulier in manum viri convenerat, vel absque in manum conventione , usu solo a viro

habebatur. De prima specie satis quod ad praesens institutum sufficiat, vid mur in prioribus partibus dixisse , ubi paucis non tantum ea, quae ad Coii Lmendum Cou ansDe matrimonium jure veteri pertinebant, verum & quie ad Solutum, perstrinximus , tum quia ad illorum intelligentiam haec quoque

erant necessaria, adeoque nec ab illis divellenda, tum quod breviter, ut admodum simplicia , poterant referri. Necessiaria fuisse satis apparet ex capite secundo se tertio partis secundae. Simplex autem admodum fuisse, post mo tem viri, ius mulieris quae in manum convenerat, videntur mihi probare verba GELI. II lib. q. cap. 3. A Memoriae, inquit, traditum est, quinge si iis sere annis post Romam conditam, nullas rei uxor, neque actiones, ne-M que cautiones in Urbe Romana aut in I alio suisse; quia proicelo nihil desita derabantur, nullis etiam tunc matrimoniis divertentibus. - Unde apparet actionem rei uxoriae . quae dabatur mulieri ad repetendam soluto matrimonio dotem, in solum hunc casum fuisse introductam, quo divortio matrimonium sblvebatur: Ubi autem morte, nullam omnino tunc fuisse actionem ad id comparatam, ut uxor hona sua redipisceretur. Scilicut quia mortuo viro, uxor, quae in manum convenerat, quaeque adeo in viri potestate, ipsique

erat filiae loco, ut late ex Fragmentis Ulpiani & Caji in dicto capite secundo probatum dedimus, hereditatem ejus una cum liberis superstitibus cernebat acerciscebati Mortua vero ipsa muliere, omnia ipsisus bona , jure patriae pol statis, maritus sibi retinebat, ut ibidem ex Boethio ad Topica Ciceronis demonstravimus. Iloc jure annis sere, ut ait Gellius, quingentis usi sunt Romani, donec tunc demum (Rarum sane veterum illorum vere Romanorum gravitatis ac temperantiae speciment divortii primum exemplum, 'necessitate religionis ortum, egittit Tunc enim visum est iniquum, specie illius patriae potestatis, quae marito eu conventione in manum acquirebatur, miseram morem, praeter divortii calamitatem, bonis etiam suis, toto interdum patrimonio defraudari, adeoque, ut illi iniquitati occurreretur, Wcogitata est illa, qua jus ipsi redderetur, actio Ret Uxoriae.

259쪽

Temporis deindes lapsu factum est, ut quae in solo divortii casu. etiam in casu mortis obtineret actio. Scilicet, inini invalescente in dies magis ac magis, saepe etiam levissimis de causis, divortiorum usu . commodius multovilum suillet, sine ritu, line legibus, ut ait Servios, matrimonium usu solo contrahere, mortuo autem in hac matrimonii specie marito idem plane usu- veniret, quod in prioribus eodem uxorem dimittente. Illud. quod moribus primo in favorem divertentium introductum erat. JCti bonam occasionem rati, ad Casuin quoque mortis, propter istilitatem, interpretatione vel iurisdictione producendum censuerunt. ut fieri det, ere nos docet Pedius apud Ulpianum iii l. r3. d. LL Haec fuit origo simul & causa illius actionis Rei Uxoriae, quae cum & jure recentiori obtinuerit. & utramque fere, poli novam ipti a Julliniano indutam speciem, in jure novo paginam faciat, melius a nobis tota hoic reservabitur.

. CAPUT II.

Is igitur omissis. quae juris sunt jamdudum obsoleti, quid jure rerentiori, & magis ad aetatem noliram accommodato, obtinuerit, plenius &pressuis tradamus, observata quadruplici divisione juris mulierum, soluto per mortem viri matrimonio. nempe respectu I. Bonorum mulieris propriorum: ll. Bonorum mariti: III. Liberorum ex praeterito matrimonio superstitum :IV. Secundarum nuptiarum. Bona mulierum propria sunt duplicis generis, Dotalia, & Paraphernalia. sive receptitia. Etenim inter utraque haec distinctionem aut exiguam. aut plane nullam amplius constituere jam didici. Singulorum definitionem tradidimus in Iliis te i. cap. g. & Parte a. cap. 3. ubi naturam eorum &praecipuas affectiones retulimus, quae cum variae admodum in constitutione& administratione sint, ita & in tepetitione sunt valde dissimiles. De Dothlibus agemus primo, de Paraphernalibus deinceps paucis actur Dotem uxori a praedefuncti mariti heredibus esse restituendam nemini. credo, mirum videri potest. Dos quippe proprium est mulieris patrimonium l. 3. S. s. d. Minor. Unde seipsam exhibere, familiam sustentare, novas sibi, quando licuerit, nuptias potest conciliare, nova rursus prole Remp. auctura. Nec obitat translatum in maritum verum ac civile rerum dotalium Arupi titi. Iul. Tom. II. I i domi-

260쪽

PET. DE. To ULLI EU

aio dominium, absque ulla temporis limitatione, vel conditione, quo minus finito niat limonio julla repetitio locum habeat. Temporiarium enim fuisse jus illud, & matrimonii finibus circumscriptum nos docent eaedem fere omnes, quae dominium ipsi tribuunt, leges. Non addebatur equidem ea Coi ditio , ut uxori superstiti dos restitueretur, quia semper eo voto & delitu tione matrimonium contrahebatur, quasi perpetuo foret duriaturum, conlautoque vitabantur ejusmodi infauiti sinistrique ominis cautiones, indeque eliquod perpetuam dinis causam esse dixit P A u L u s Di I. I. d. I. D. Verum

quod contrahi tes palam effari prohibebat superititio. Lex in universum expressit, & quia Resp. ilitei esse Didebat mulieres dotes f. Das habere, propter

quas nubere possent l. 2. eod. 1 s.fol. mair. Dotem soluto matrimonio mulieri restitui lancivit. l. a. Et tui. D. V C. Soluto matrimonio dos quemadmo- tam petatur, eamque repetitionem & causam in omnibus fere praecipuam conitituit, variis privilegiis & actionibus donavit ac munivit.

Prima omnium & antiquissima fuit actio Ret Uxoriae; cujus originem supral tradidimus. Poterat definiri Actio bonae fidei, uxori ejusve patri Schereamus competens, contra maritum ejusve heredes, adaestituendam solutomatrimonio dotem. Bonae fidei illam fuisse testatur ipse CicRRo lib. 3. deo'. si Reliquorum judiciorum haec verba maxime excellunt, in arbitrio is rei uxoriae, AIelius, aequius: in fiducia, ut inter bonos bene agier. HQu:e duae formulae erant Judiciorum bonae fidei. Testantur & textus in Lyen. s. ult. S. SOL mutr. 1 M. C. d. R. h. act. S. 2 p. s. d. AEI. l. 82. de S tat. Unde autem nascatur haec aelio, nuspiam traditur, ita religiose nobis fere omnia illius vestigia, quantum potuit, subtraxit Tribonianus, post factam ejus cum ex stipulatu actione commixtionem. Siquidem Lex unica C. d. R. h. aer. lata est anno s3 o. cum Pandectie nonnisi anno s 33 fuerint promulgatae. l. 2. in f C. d. Iur. Vet. niueL Ex dictione vel datione dotis originem non trahere evidenter apparet ex eo, quod effectus ejus contractus ille non erat, ut mulieri dos aliquando restitueretur, sed ut marito jus esset agendi ad illam ab eo petendam, qui eam ipsi erat pollicitus. Videtur ergo ex quasi - contractu origo ipsus repetenda, ex praesumpta scilicet mente contrahentium , qui eam videbantur Ationi dotis tacitam conditionem appositisse,

ut soluto matrimonio dos non lucro heredum mariti cederet, verum ad mulierem rediret, propter ea quae initio hujus capitis diximus. V. l. I S. S. a.

Quia Disitired by Coo le

SEARCH

MENU NAVIGATION