Jurisprudentia antiqua continens opuscula et dissertationes quibus leges antiquae praesertim mosaïcae, graecae et romanae illustrantur

발행: 1761년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

421쪽

DE LEGITI AIATIONE. Ir

quentis retrotractione petitum; vidimus quid ad illud responderet Illustiis

Coccejus; diximus vero nobis aliter respondendum videri, quia hypothesim Viri Illustris aliorumque legitiniationem per matrimonium ad tempus concepti nis vel partus retrotrahi admittendam non putamus. Ut itaque hujus nostrae assertionis rationem reddamus, utile videtur in quaestionem hanc de ficta legitimationis per giatrimonium retrotractione accuratius in hoc capite inquireret

S. I I. Da Fimovitas Iuris. Ac Tuno itaque de fictione juris pauca quaedam de fictionibus jurii

praemittere a scopo alienum non videtur. Fictio itaque sum, definiente Cl. E cxio in Princip. Pandect. Titi de Probation. V prafumi. S. 2 i. nihil

aliud est, quam legis positio , qua aliquid ex aequitate O jucla caussa simiatur, quod redera non es, exclusa probatione contrarii. & ab Interpretibus diastinguitur in inrmativam, negarisam fe translataeam. A matrea est, qua alia quid factum fingitur, quod revera factum non est . exemplum est in actione Publiciana, in qua Praetor fingit usucapionem impletam esse, quae impleta non est S. In I. de Act. & in adoptione extranei in locum nepotis quasi ex filio, quem adoptans in potestate habet. nati S. T. In i. de Adopt. l. c. Io. N II. D. eod. ut alia mittam. Negarida vocatur, qua aliquid non se tum migitur, quod revera iactum est, sic v. gr. fictio negativa est, qua nititur actio rescit loria, in qua Proetor usucapionem, quae per legitimum temporis lapium impleta est, nondum impletam fingit s. s. sibi. de AI mque in materia excusationis tutorum & curatorum facit, ut in numerum lia herorum superstitum trium, quatuor, vel quinque, pro diversitate locorum . uti notum, excusationem a tutela & cura praebentem, liberi in acie mortui, quod perpetuo per gloriam vivere intelliguntur, adeoque non mortui finguntur, computentur, pr. In t. de Excusat. Tutor. vel Curat Translatiuea denuque quadruplex rursus est. de re ad rem, de persim ad personam, de loco ad locum, V de tempore ad tempus. Fictio translativa de re rem est, qua actus circa rem aliquam celebratus circa aliam celebriatus fingitur ; exemplum est in traditione symbolica clavium horrei, in quo merces venditae asservantur, qua ipsae, quae in horreo sunt, merces traditae finguntur S. . Inui.

422쪽

GEORG. JOR DENS

De persona ad persorum , qua id. quod ab uno gestum est , habetur, ac si ab alio gellum esset, exemplum eli in ficta unitate persisnae desuncti &heredis . vi cujus heres ex contractibus a defuncto initis agit & convenitur . ac si ipse contraxisset. De loco ad lac um, qua qui s. qui uno loco fuit, alio fuisse fingitur .ex. . qui ab hoste captus pol liminio in civitatem redit, numquam apud hostes fuisse , sed semper in civitate mansisse fingitur: quae est fictio ArisPostliminii S. tat. Dis. Luib. mi es permiss. De tes. De tempore ad tempus, qua id, quod uno tempore factum est . alio

factuna fingitur , v. gr. qui condito in civitate testamento ab hoste captus in eaptivitate moritur: fingitur ipso, quo capiebatur , momento decesti illa, quae fictio originem habet ex L. Cornelia testamentaria , uti notum vel ex d. s.

idt. In I. titub. non es perni. De test. S. III. sui emo exponitur, eique alium immixtam esse docere. et

E L M I, E M u u g fictionem de tempore ad tempus , qui matrimonium subsequens ad tempus coineptionis vel natiditatis retrotrahi putant, fundamentum iptiusmet legitiniationis per matrimonium esse volunti Opinantur enim matrimonium subsequetis ad tempus conceptionis vel ualitatatis retrotriatii, ut multrales post illud contractum legitimi fiant , quasi qui retro teritime nati videantur, atque ita non differant a liberis ex ipso subsecuto matrimonio promitis. Ut vero haec quaeitio distinistius intelligatur , observandum , et immixtam esse aliam , qua coiitrovertitur . an ud legitimationem per subsequens matrimonium requiratur, ut matrimonium jam tempore conceptionis, an Dero, ut tempore solii v partus coutrubi potui set J Qtii enim matrimonium subsequens ad temptis conceptiovis retrotrahi existimant, illi, ut fictio sua extremum h bile , quod ad omnem fictionem translativam requirunt, offendat, ad legitimationem per matrimonium necesse esse ujunt , ut matrimonium interpat entes tempore conceptionis contralii potuerit. Vid. Illustris J V s T. IJ ENNING. Bogu ME Rus in Iut oditic . in jus Diges. Tit de His qui sui nes alien. jur. Aut g. a. Qui vero matrimonium subsequens ad tempus validitatis retrotralii, & ante vativitatem liberorum iam Contra tum fingi opinantur, hi, ut & sua fictio extremum habile inveniat, hoc solam eXigunt, ut matrimonium inter parentes temporc nativitutis subsistere

. . . potuerit.

423쪽

verbis semitisi probiitur Scet O a J. S. I V.

Argumeum eorum, qui matriciomum subsequens ad tempus conceptionis retrotrahi putavi. ARGO MENTA, quibus utuntur Illustris S x M. D E Coc et E s i in 're controd. ad Tit. de His qui sui et et usim. jur. sitis. quas. I o. aliique quiniati imonium sublequens ad tempus couceptimis retrotralii, idcoque, ut ma-himonium eo tempore cor, trahi potuerit, exigi cum ipto censent, fere haec sunt. (I Qtiod Imperator in L Io. Cod. de Nat. lib. in verius si Neque se enim verisimile est , eunt, qui pollea vel donationem vel dotem conscii p- siit, ab initio talem affectionem circa mulierem non habuisse, quae eani di is nam esse uxoris nomine faciebat si ipse fictionem matrimonii subsequentis ad tempus conceptionis retrotraliendi induxerit.(II Quod ex hac ficta retrotractione ratio sit petenda, quare adulterini & incestuosi legitimari non potuerint, quae adeo ex sententia Coccejialiorumque cum ipso facientium illa est . quod legitimatio illa ad tempus coimceptionis retrotrahi nequeat, quia eo tempore matrimonium cum matrC. ipsorum , muliere quippe alteri viro nupta veli nimis arcto cognationis vel alsinitatis vinculo juncta, subsistere non potuisset.(lli uod ob hanc ipsum fictionem constitutium, sit . ut legitimatio

tum demum procedat, inim mater ter .apore cou Iuom duci potuit l. s. cod.

de Niv. lib. ivd. L XXXIX. cap. g.

sa dictit senipulum inlleere videri sius, si recte e:us mentem percepi, a reliquis minime posset M E N R. Z o E s i v s At Coniniret. as Tit. dissentit. hilod estim art sigitimationem per mais' de coneuh. n. r. vhi scribit: Rei retrahitur trimonium ad tin is vaticitatis retrotrahi, eo ni-M haec legitimatio ad tempus , o iun, hii aliud significare voluit, qtiam legitimatos re re n. I . ubi ait: is Probabilius tamen tempu. tru legitime nat s sngi. quasi progenitos ex copu-M concepti vii suspiciendum, is quasi vero ex mi quae mox subii eit 'masset matri .. tum subsequens ad tempus his lita rati subsequentis retrotra retrotrahi & tamen conceptiovis tempore matri tionem ad tempus cme lionta , quam ct ipse Zoemonium subsistere luituisse requiri. At vero Z - sius n. I . agnoscere videtur.

424쪽

GEORG. JOR DENS

IV Qtiod P a u Lu s in l. o. ' de stat. homin. respondens eum , qui

de ininjunctione filiae vivente & ignorante patre conceptus est legitimum non esse, etiamti post mortem avi natus sit, ad legitimitatem liberorum, ut ba haro eorum vocabulo utar, requirat, ut matrimonium tempore covceptionis eorum inter parentes justum fuerit; nec obscure innuat non lassicere, matrimonium tempore validitatis legitimum fuisse.(V Quod Imp. Gordianus in L G. Cod. de Nupt. id ipsum denuo confirmet, inquiens, nuptias Magistratus Provincialis cum muliere ejus Provinciae, cui praeeli, etsi durante officio contra mandatia Principum contractae non valeant, iustas essici , si post depositum munus in eadem voluntate perseveraverit, ideoque is liberos pollea susceptos viatosque ex justo matrimoniose legitimos esse is usus argumento responsi Viri psydentissimi, uti eum vocat, Pauli, quod exstat in I. cf. s. I. D. de Rit. Nupt. (VI Quod Impp. Diocletianus & Maximianus in I. 6. Coae de suis V legit. vi. Posidonio rescribant conceptum ex libera & servo spurium esse, quamvis postea patri libertas & natalium restitutio superveniat; quod non alia ratione fieri potest, quam quia primum tempus inspiciendum est: ita argvimentatur ex sententia a se dissentientium ANDR. F A cR IN AE u s lib. III.

S. V. Argumenta eorum, qui matrimonium subsequem ad tempus partus rem . trahi existimaut RATIO vero, quae TRE UT LERuae Vol. I. Dis. II. not. ad ThesC. sub. liti. f. iuncta nox ad Thef. q. suh. lit t. d. FAc R INRUM 1 3. Contro D. Dr. c. . s o. addito argumemo siero, quo sententiam suam, quod nepos per subsequens avi matrimonium legitimetur, defendit d. I. cap. s c. aliosque movit, ut matrimonium subsequens non ad tempus com tionis sed partus retrotrahi existimaverint . illa est, quod ideo constitutum putent i gitimationem per matrimonium tum fieri , cum matrimonium tempore ii

tiditatis subsistere potuit, licet tempore conreptionis justum non fuisset, quod ut probent, citant(I L. ii. Coae de Nat. lib. in Ae jimis Nov. L XXXIX. cap. g. S. I. ubi Imp. generaliter decidit, semper in hujusmodi casibus, in quibus de statu liberorum est dubitatio, non conceptionis, sed partus tempus insipiaciendum esse.

425쪽

DE LEGITIMATIONE.

is(II L. q. D. de sat. hom. ubi juris notissimum axioma habetur, quod qui in utero simi pro jam vatis habeantur, si de eorum commodis agitur: si

ergo de eorum incommodis agitur; secus erit, & sic eo casu pro nontis habendi erunt, & natiditatis ipfbrunt tempus inlpicietur; ita ratiocinatur PACI INRus d. l. illo L. s. S. S. eod. ubi ad ingenuitatem partus non requiritur. ut mater tempore conceptionis libera tuerit sed iussicere eam laltim nativitatis tempore liberam fuisse declaratur.

S. V I. Sententia Auctoris sectiti eos, qui fictam retrotractionem matrimonii Drusequentis plane vetantia ejusque streumeuta. AD me quod attinet, veristi ina mihi videtur sententia B A c n o v II tu comment. ud s. idt. In . de Nupt. Alictoris Anonym. I Indiciarum Tob. post. i. S. cap. 3. S. II. & IN. & Illustiis Jus T. I EN Ni No. BOEM HERI in ure si clesiis. Protestant tom. q. ad Tit. Decret. Oui Dii sint legit. a S.IO. ad S. I . excitisve , alia quondam omnia opinati, ut constat ex est . supra g. 3. loco Introd. in us. Vae est. existimantium fictionem istam matrimonii subsequentis ad tempus couceptionis vel natiυitatis retrotrahendi otiosum cerebri Interpretum figmentum, & litem de tempore concertiovis vel natiditatis, quo matrimonium subsistere poste debuit. inanem prorsus esse. Rationes, quae pro hac sententia militant, una serie contractas breviter indi

cabo.

(I Quod, cum fictio juris sit legis dispositio, uti S. a. diximus ,

nulla fictio, quae id nominis meretur, dari queat, quae non a lege sit introducta, adeoque fictio retrotractionis matrimonii subsequentis pro fictione juris haberi nequeat, quia nullibi in Jure fundata eli. Legem enim Io. Coae de Nat. lib. Nam non induxisse infra dicemus.(II Qiiod fictio illa retro tractiva matrimo iiii subsequentis adversetur juri constituto in Nodi. LXXXIX. cap. II. pr. Utiod si enim matrimonium subsequens ad tempus conceptionis vel natiυitutis retrotrullatur. & legia timati adeo retro legitime nati fingantur, necesse omnino est, eos invitos legitimari, contra quam cautum est in te cap. Nov. LXXXI X. siquidem liberi legitime ex justis nuptiis nati, quales legitimati vhtute hujus fictionis habentur, o:ni:ino . live velint sive nolint, legitimi censeantur. Qtiod vero illustris & consummatae eruditionis vir SAM. DE Cocc Esi in Are Coim

426쪽

GEORG. JOR DENS

IGtrodi. Tu. D. de His qui fui tres ultem. tum fuit. quaest. p. de suo excipit, fictioneni ultra intentionem legis (quae hic sola est ut matrimonium retro v leat ) non operati . nihili, me judice, est, ad removendum consectarium , quod ex ipsa hujus fictionis natura prono velut alveo fluit. Nec cenim intelligo, qui, nisi inconcinne admodum, matrimonium retro legitime contractum fingi queat, ni simul fingatur. illud effectus veri matrimonii retro produxi te . id eli, liberos, qui ex eo concepti natique vel saltim itati retro finguntur, sive velint live nolint, legitimos ipso jure haberL(III Quod, admissia hac fictione, liberi nati ex ancilla, qua cum nec Marceptiones nec uarit statis tempore nuptiae substitere potuerunt, beneficii legitimationis, quod ipsis tamen Imp. tribuit in A D. XVII f. cap. ultes Nod. LX XV III. cap. g. expertes forent.(IV Denique quod nulla fictione opus sit , cum ipsum subsequens

matrimonium eant a lege nactum fuerit vim, ut & ante nati per illud legitimi fierent. vid. 1 f. Coiae de Nat. lib. altitque ae t. Aodesse plures adhme materiam petetineutes fatis aliunde notis. Quapropter dicendum arbitror legitimationem per matrimonium sine ulla retrotractionis fictione solius viri te subsequentis matrimonii cum instrumentis dotalibus contracti, ut latius cap. seq. dicemus, fieri, nihilque interesse , utrum matrimonium illud tempore conceptionis vel natiditatis contrahi potuerit necne, modo, quo cohir

hitur , tempore nulla lege prohibitum sed omnino licitum sic S. V I I. Respondetur ad argumenta s. q. propcsta.

u o D reliquum est, ut respondeamus ad argumenta, quibus alii fictionem matrimonii subsequentis ad tempus conceptionis vel Sutivitatis reta trahendi probare sustinent; id enimvero eo, quo utriusque sententiae argumenta in superioribus adduximus , ordine agemus, ac proinde primo loco in hoc videliceti m. videbimus de argumentis . quibus, qui matrimonium subsequens ad tempus conceptioius retrotralii censent, suam opinionem firm re solent, supra g. g. recentitis.

427쪽

DE LEGITIMATIONE

RESPONDEMUS ITA UE

Ad PRIMUM ex verbis l. io. Cod. dZ Nat. lib. ibid. adductis; Imperatorem iii allegato t. Io. commate non indlix ille fictionem matrimonii lubiequentis ad tempus couceptionis retrotrahendi, vi cujus legitimati retro legitime nati habentur, sed in eo colorem suae constitutioni, qua legitimatos per matrimonium exaequavit legitimis ex subsecuto matrimonio natis , qui .

quod legitime nati non sacti essent, legitimatis, non secus ac ingenui liberi nati libertinis liberis effectis potiores videri poterant, praetexisse eum , quod legitimati per matrimonium, aeque ac legitimi illi, ex justo matrimonio nati essent. Cons. cap. c. s. II. part. prior. Qtii color ideo tantum ab Imp. adhibitus, ne videretur injuriam liberis ex subsecuto matrimonio, qui legitimiis ob nativitatem legitimam potiores videbantur, sua constitutione fecisse, toto coelo differt a fictione ista Dissentientium, qua legitimati retro legitime nati cum effectu juris habentur. Id vero si minus placeat, dici potaeli, Imperatorem praesumendo eum, qui postea donationem vel dotem ad concubinam conscripsit, talem erga eam ab initio affectionem habuisse, id

essicere solum voluisse, ut ne legitimi ex subsecuto matrimonio nati potiores legitimatis viderentur. quia ex julta uxore, legitimati vero ex concubina progeniti erant: quum enim concubina, quam quis postea uxorem duxit. ab initio affectione . quae eam uxoris nomine dignam facit, a viro habita videri debeat, ut inquit Imp., illa parum aut nihil a vera uxore ratione viri

ab initio differt; adeoque caussae nihil est, quod legitimi se prae legitimatis ob nativitatem ex justa patris uxore efferanLAd ALTERUM. quod ab liac ficta retrotractione ratio fit petenda .

quare adulterini & incelluosi legitimari non potuerunt; rationem ejus rei ab hac fictione petitam Juri adaequatam minime esse; cum adulterini & inc stuosi. si ea legitimatiotiis ipsis denegandae ratio esset . quod matrimonium cum adultera & intra gradus prohibitos conitituta muliere tempore concep- lio iis consistere non potuerit, omnino per oblationem Curia rescriptum Principis . qui modi legitimandi sine ulla ejusmodi fictione etiam ex sententia Dissentientium fiunt, legitimari possent; quod tamen secus esse ex Nore L XX XIX. cie. te t. palam est; nec etiamsi Juri non contraria esset, probrum re fictionem istam . quia ratio legitimationis adulterinis & incestuosis denegandae aliunde repeti potest & repetenda est ab odio illicitae Veneris. quod Impp. castitatis iii legibus ferendis studiosis persuasit, beneficium legitimatio- Iurismae Anti Tom. II. Ggg nis,

428쪽

GEORG. . JOR DENS

nis, naturalibus ex consuetudine Legibus licita susceptis & certum adeo erim liter etiam patrem habentibus concessum, denegare incestuosis & adulterianis, ex damnato legibus complexu progenitis, ac similibus his , qui ince to patre geniti spurii vocantur s. 12. Iust de Nupt.

Ad TERTIUM ex L L Coiae de Nat. lib. V Nov. LXXXIX. est

l. desumtum; allegatos textus neutiquam probare, quod Dissentientes ex iis colligunt, legitimationem per matrimonium tum demum procedere. Cum concubina tempore conceptiorus duci potuit. Etenim in concubina, quaecum effectu legitimationis duci potest, nihil aliud in M. R requiritur. quam ut matrimonium cum ea contrahi possit, non tempore crum honas, cujus a tum idiae silentium; sed tempore, quo matrimonium cum ea initur , quo certe licite contrahi posse debet. .

de Nupt. quibus Dissentientes probare conantur ad legitimationem per matrimonium requiri, ut matrimonium tempore conceptionis Libsistere potuerit; leges istis nihil tale probare, quippe ad materiam a legitimatione plane diaversam pertinentes. Quod ut recte intelligatur, res paullo altius repetenda erit. Sciendum itaque contingere potuisse, ut matrimonia ab initio invalida pollea valida jullaque efficerentur; exempla in propatulo sunt & ex his legibus tantum petenda : aliquis v. gr. filiamiamilias vivente & ignorante patre in rem duxerat, invalidum erat matrimonium & nati ex eo liberi illegitimi icensebantur l. I 3. S. S. D. ad L. Iul. d. adust. pr. IV. de Nupi sincto S. II. eod. attamen patre conjunctionem filiae suae postea ratam habente , vel contrahentibus eo fatis functo in voluntate conjugali perseverantibus. j stum esse incipiebat, &. quamvis liberi antea nati illegitimi ex veriore se tentia manerent, illi tamen , qui ex ea conjunctione ita legitima facta procreabantur, legitimi erant av. l. 68. D. de Ara dis. d. t 3 3. α β ad L. Ah vile sui A. V l. nostra ii. D. de stat hom. Aliud exemplum est in l. 6. Cod. de Nupt. cujus facti species ea est: aliquis ossicium in Provincia administrans uxorem duxerat mulierem ex Proviucia , cui praeerat, orium dum , vel domicilium in ea habentem, quae nuptiae costra leges & mand ta Principum Magistratibus in Provincias ituris dari solita contractae invaliadae erunt l. pr. N 63. ' de Rit. Nupt. V d. l. G. Coae eod. an

men justa legitimaeque fiebant, si qui mulierem istam durante ossicio sibi

junxerat, in eadem voluntate eam uxorem habendi deposito munere suo persevcraret ea&m lege S. Cini. de Nupt juncta l. cf. s. s. D. reae Adeoque, cum matrimonia ab initio invalida, ex quibus nati illegitimi

erunt,

429쪽

DE LEGITIMATIONE.

quo matrimonium ab initio vitiosum convaluit, procreabantur. legitimi eiulant, JCti de tempore, quo matrimonium jure subsistere debuit . ut nati ex eo legitimi censeantur, solliciti esse coeperunt, aliis ut conreptionis aliis uepartus tempore justum fuerit desiderantibus. Prius affirmabat Paulus in L LII. D. de Fae. Hom. & cum eo Gordianus Imperator in est. L G. Coae dempl. posterius vero asserebant alii, quorum quidem fragmenta in pande ras, quantum scio. relata non sunt. sed sententiam nobis servavit Justinianus in t rr. Cod. de' nat. lib. in rae. ubi inquit: is Et quod super ha-- jusmodi casibus variabatur, is id est . inter JCtos, quorum alii tempus conceptionis alii tempus editiovis inspiciendum existimabant . controvertebatur.es in Nov. L XXXIX. cap. 8. L I. in verbis: is Cum nempe dubitaretur. is utrum oporteat conceptionis an partus respici tempus; is qui & suo eam calculo fere comprobavit; ita enim ait in P. 1 II. Coae de vis. si, quam denuo per d. Nov. LXXXIX. cap. 8. s. I. confirmavit is Et generaliteria definimus, & quod super hujusmodi casibus variabatur. definitione ce is ta concludimus . ut semper in hujusmodi quaestionibus . in quibus de st is tu liberorum est dubitatio, non conceptionis. sed partus tempus inspici

,. tur & hoc favore facimus liberorum . ut editionis tempus stituamus imis spectandum . exceptis his tantummodo casibus . in quibus conceptionem is magis approbari infantium utilitas expostulati is Atque haec paulo fusius exponenda videbantur, ut eo clarius intelligeremus, quam perperam Dissentientes hisce LL utantur ad probandum ad imgitimationem per matrimonium requiri, ut matrimonium tempore conceptimis uis inter parentes subsistere potuerit; neuter enim allegatorum textuum. ut ex modo dictis constare putem, ad id . ut quis per matrimonium legitimetur, sed uterque ad id, ut quis ex niatrimonio legitimus nascatur, v lidum justumque tempore conceptionis matrimonium exigiti At vereor, nequis mihi regerat, neque ipsos Dissentientes quicquam aliud ex iis colligere; ipsos enim , quum matrimonium subsequens per fictionem retrotrahi & legi timatos retro legitimos fingi censent, harum argumento legum uti, ut pri bent matrimonium tempore conceptionis subsistere potuisse exigi; quia enim . quae ipsorum hypothesis est. legitimati vi fictae matrimonii retrotractionis r tro legitimi habentur, & vero legitimi, quod ex die LL conficiunt. non alii sunt, quam qui ex matrimonio tempore conceptionis eorum justo naccuntur, necesse putant. matrimonium tempore conceptionis cum concubina

430쪽

GEORG. JOR DENS

subsistere potuisse. N. Ita saltim ficta matrimonii subsequentis retrotractio hoc argumento non probatur . ubi enim Dillentientes eum in modum argumentantur , eam tamquam probatam supponunt ; neque argumentatio illa , quod ad tempus conceptionis. quo nuptias cum concubina tu, sistere potuisse requiri ea probare conantur, nisi ipsa fictio retrotractionis matri onii aliunde probetur, ullius momenti est, immo , quod magis, etiamsi fictio ipsa retrotractionis matrimonii aliunde probata suisset , sententia tamen Distentientium, quae ita hoc argumento evicta videri posset, non o tinuillet nur solo tempore quod legem inter I o. & II. Coae de Nat. lib. e ipsum fuit, siquidem jus, quod in L ii. D. de sis. hom. & l. 6. Cod. de At t. liat etur , ab Imp. Jultiniano, quem ipsi Dissentientes fictionis ejus auetorem tu laud. l. Io. Cod. de Nat. lib. faciunt, abrog.uum fuerit in f L

Ad SEXTUM & ULTI 'IUM ex l. q. Cciae de fusi V hitim. hered non dici in

hac lege, quod Fachinaeus ait, ex libera & servo conceptimet velut spurium haberi . quamvi, pater ejus pollea m inumissus & natalibus restitutus fuit, sed ex libera Uservo conceptum dehit spurimn habet i(quia nempe conceptus ex libera & se vo conceptus est ex illegitima conjunctione civ. pr. Iu . Ue Nupt. ex qua qui procreantur velut spitrii habentur s. ia. I eod. nec ut Decuriouissuum s quamdis. pMer ejus natur is misitimi sus es natalibus suis resimius hunc adeptus si ithonorem J defendi posse, adeoque frustra esse Fachinaeum, qui ex sententia a se Dissentientium conceptum ex libera & servo velut spurium haberi, quamvis pater ejus postea manumissus & natalibus suis restitutus fuit, in hac lege ideo constittituin ait, quod primum id est conceptionis tempus inspicies;dum est. Immo, etiamsi in hac lege cautum elset, quod ipse in ea sancitum ait, idque etiam ob rationem , quam addit , non magis tamen hac lege . quam l. II. D. de th: t. F m. Se L 6. Cod. de Nupt. probari pollet

ad Iegitimationeni per matrimonium requiri, ut madrimonium templare concepti uis contrahi postuerit.

S. VIII.

Respondetur ad argumenta g. s. recenseta. PER Ginus ad argumenta, quibus uti solent , qui matrimonium subsequens ad tempus natit statis per fictionem retro trahit, ' ut matrimonita in eo tempore subsistere potuerit exigi censent, quaeque supra S. s. enum

meravimus.

Ad PRIMUM ex L ii. Cod. de Nat. lib. in sue V Nov. LXXXIX.

SEARCH

MENU NAVIGATION