장음표시 사용
191쪽
conviciis prosciderit universos ; deinde acce pio b cillo, quo innixus propter senium inc idebat, Episcopum ipsiim , & alios qui ad rant , insecutus sit ; ac demum in montem suum aufugerit. Factum resert Theodoretus in Historia religiosa Cap. r3. Ii ne vero suae ipsorum ordinationi consensisse putandi sunt, qui aut penitus ignorantes, ac nescientes, aut aperta vi obnitentes, repugnantesque sunt ordinati l Et has tamen ordinationes ratas, validasque suisse, evincit Sancti Epiphanii,& S. Flaviani, a quibus peractae sunt, auctinritas summa; evincit consensus utriusque Ecclesiae , quae & Paulinianum , & Maced nium in susceptis Ordinibus ministrare iussit, uti 5c re ipsa ministrarunt . Non ergo desideratur consensio, externaque intentio sustupientis Sacramentum
II. Si quid ego hac in re valeo, si quid intelligo, in his etiam Ordinationibus consem sus Ordinatorum accessu, qualis ad validum Sacramqntum sussicere potest. Ac primo quidem Macedonius, qui ignorans, nesciensque dicitur ordinatus, consentit ordinationi suae, dum fieret, non explicite quidem atque distimcte, sed et riualiter, ut Sςhola loquitur, si implicite. Quanquam enim distincte nesciret, quis, & qualis esset ritus ille , quem Episcin
192쪽
pus super illum exercebat, consensit tamen, ut supra se ipsum ritus ille exerceretur . Imo ut erat vir religiosus & pius, aestimare par
est, consensisse illum, ut ritus ille eum in se effectum haberet, quam habere vellet Ecclesia; etsi effectum illum, qualis scilicet esset,
tunc temporis ignoraret ; quem postea dum didicit, vehementer commotus est, inteli gens fuisse se eo ritu Presbyterum ordinatum . Atque hoc est quod dico, consensisse Macedonium ordinationi suae dum fieret, sin minus explicite atque distincte, at certe
tualiter, sist implicite. Id pressius Juris periti
dicunt, Macedonium ordinatum esse consentientem, atque volentem, voluntate facti, etsi non voluntate juris e quia consen-st in factum, quod erat Ordinatio, etsi nesciret factum illud ordinationem esse. Quemadmodum qui peccat ex ignorantia, expresse quidem atque distincte peccare non vult, quia nescit id esse peccatum, quod agit; vult tamen implicite peccare, quia lubens ac volens actum illum admittit, qui re ipsa peccatum est. Paulinianus vero D. Hieronymi frater , vim quidem pertulit, ut ordinaretur: Per Diaconos ingenti difficultate apprehensus est, quin & itIi obstructum fuit os, ne obtestar tur Episcopum, quominus ordinaretur: at im
193쪽
totum id in procinctu Ordinationis factum est, ad illius repugnantiam revincendam. Fieri autem potuit, ut quo momento Ord natio fieret, quanquam illi obstructum esset OS, rep8ntina voluntatis mutatione assensum praebuerit, seceritque, ut vulgo dicitur, de necessitate virtutem. Quod an re ipsa fecerit Paulinianus, D. Epiphanius Ordinator ejus , ex ipsius testificatione rescire subinde potuit a atque ita illius Ordinationem, externa quidem specie violentam, interno tamen voluntatis actu susceptam, & acceptatam, ratam, validamque pronunciaverit. Nisi res ita se habuerit, non dubitaverim assirmare , Pauliniani ordinationem, tametsi a D. Epiphanio factam, nullam prorsus atque irritam fuisse juxta Innocentii III. Definitionem saepe laudatam , Cap. Majores extra de Baptismo, &ens effectibus: Ille qui nunquam consentit, sed tapenitus contradicit, nec rem, uec characterem suis ripis Sacramenti. Illud itaque certum, indu bitatumque, suscipiendi Sacramenti volunt
tem , & intentionem in suscipiente desiderari, ut ratum illud stet, validumque, ubi suscipiens sui juris est, & adultus; quales proselio sunt quotquot sacris Ordinibus, ut Paulinianus, & Macedonius, initiantur. III. Quod observare operae pretium est,
194쪽
ne quis Puerorum exemplum nobis opponat; qui non modo nescientes , sed SI crepitacil-Io , atque ploratu veluti repugnantes, sacro Baptismate initiantur . Nemo quippe nescit quale quantumque sit puerorum, adultorumque discrimen e isti utpote juris sui, judicii,
rationisque compotes , suo quoque jure , j. dicioque utuntur, ubi Sacramenta suscipiunt ;remque sacram humano more , libera sci cet voluntate , & electione in se , & supra se fieri volunt: isti sui juris nondum effecti, usumque rationis nondum assecuti , alieno
ducuntur arbitrior aliena Parentum, tuto rum, susceptorum, atque gestantium voluntas , loco rectae rationis illis est , quam habere deberent, si re ipsa adulti essent: atque ita ea ipsa, seu ratione, seu voluntate ad B, ptismum accedunt, fidemque Ecclesiae profitentur : ut & in ipsis locum etiam habeat ea Christi Domini sententia , Joannis Cap. 3. ui crediderit, y baptizatus fuerit, salvus erit,
quι mero non crediderit, condemnabitur. Quod
tam eleganter, tam erudite D. Augustinus adversus Pelagianos disputans explicavit, ut mirari mihi subeat, hac nostra aetate larvatum scribillatorem inventum esse, qui hac. ipsa de causa litem sanctissimo Doctori timitentarit et ac veluti exorbitantem errorem s
195쪽
gillarit, quod ille Epistola olim Io 7. nune vero et 17. ad Uitalem Carthaginensem , inter fidei regulas octavo loco posuerit: Pueros per ora , δν corda parentum, tutorum , suscepti rum, atque gestantii m credere , fidemque cath licam profiteri. Movit scilicet stomachum novo scribillatori, ea Sanctissimi Doctoris loquendi formula fioquentissima ; propterea quod, ut ipse quidem autumat , necesse omnino non sit, Parvulos per ora , cordaque aliorum, fidem Catholicam profiteri, ut salutem consequam
tur aeternam: cum tam multi, ut ait, aut
intra Ecclesiam, aut extra Ecclesiam valide baptizentur , ob sitfficientem Ministrorum intentionem a quorum tamen nulli sunt seu Parentes, seu patrini, seu gestantes, qui tadem pro illis catholicam profiteantur. Vah insulsum Augustini reprehensorem , ineptumque argutatorem l Ignorat stilicet quod in sacris Christianae Religionis institutionibus docentur pueri: Illos stilicet parvulos, qui vel in Ecclesia, sine Sacramenti si lemnitatibus, nullis parentibus, aut patrinis offerentibus, casu aliquo baptiZantur 3 aut extra Ecclesiam , ex parentibus infidelibus Procreati, sacra lotione tinguntur; Ecclesiae
tamen, cui tunc aggregantur, Ore & corde
196쪽
perinde ac coeteros credere: ipsamque Ecclesiam iis in casibus fidem pro iis parvulis profiteri ; parentumque ac patrinorum, Offeremptum, atque tutorum Vices omnino gerere.
Quin etiam parentes quoscunque, Patrinosque fideles, qui pueros offerunt baptizandos, fidemque pro iisdem in Baptismate profitentur , ipsius Ecclesiae nomine pueros offerre, fidernque profiteri; adeout illos verius Ecclesia offerat, quam vel ipsi parentes, tutores , atque patrini. Quod eleganter pro m re suo explicat Augustinus Epist. olim a 3. ad Bonifacium , nunc 98. Osseruntur, inquit, ad percipiendam spiritalem gratiam, non tam ab eis, quorum gestantur manibus , quam ab unιυersa secietate Sanctorum , atque fidelium . Ab omnibus namque sterri recte intelliuntur , q'bus placet quod Qerantur 9 6st quorum sancia, δ' indiraidua chai itate, ad communionem Diadi Spiritus adju ntur Totas ergo mater Ecclesia ,
quae in Sanctis es , pueros gestat, di steri ,
quia tota omnes , tota singulos parit. In quocunque ergo Baptismate , credunt Parvuli, per ora gestantium , atque Paremtum : In iis tamen, qui casu , Se sine solemnitatibus baptigantur in Ecclesia , aut qui ex parentibus infidelibus nati, extra Ecclesiam lacro Baptismate initiantur 3 Ecclesia ipsa ge
197쪽
stantium, offerentium , atque parentum OL ficium praestat sola, quod in aliis, parentum gestantiumque ministerio praestat. Stat ergo inconcussa Augustini Sententia, ab inepto censore temere vellicata: Pueros per ora gestantium, offerentium Deo credere. Quae sane eo minus vellicari debuit , ac reprehendi, quod & sacrorum Conciliorum, Romanorum Pontificum sententia sit et Concilii scilicet Carthaginensis anno 4I8. ha-hiti , Gelasii Romani Pontificis, in Epistola
ad Episcopos per Picenum constitutos , CC - 1estini I. Epistola ad Gallicanos Episcopos a quibus omnibus communis est phrasis illa Augustiniana, Pueros sacro Bapti ate tinctos, per ora , cordaque gestantium , ιν offerentium Deo credere Christique mandatum hoc saltem pacto illos implerer qui crediderit , δ' bapti ea tus fuerit, sat s erit , qui Nero non crediderit, condemnabitur . Ut plane nemo possit hanc Augustini Sententiam reprehendere , nisi parem sacris ConciIiis , Romanis Pontificibus, totique Ecclesiae injuriam irroget, paremque spissi erroris notam affricet.
198쪽
Externa in suscipiendis Sacramentis Intentios scit, ut rata sint, C lidaque, quoad characteris impregionem . I. aeterum qua ratione in antedictis de- a monstravimus , ad validam Sacramenti collationem satis esse, si externa MLnistro adsit intentio, in seria ritus externi celebratione consistens, ubi interna non adest 3 ita ad validam Sacramenti, characteris imprimentis susceptionem, satis esse volumus , si externus suscipientis adsit assensus, in seria nempe ritus externi susceptione positus ; etsi
interna suscipiendi desit intentio; imo si secreta sit, menteque abdita repugnantia. Ex dem enim, ut saepius in antecedentibus imculcavimus , quantum ad intentionem attinet , ratio subest ministrantium, de suscipientium Sacramenta; ubi suscipientes juris sui sunt, & adulti, de quibus tota praesens Ue
Quod certe Judaeorum illorum, Saxonumque exemplo compertum est; qui cum ad B, ptismum suscipiendum, interminatis poenis adacti sutilent, solumque forinsecus consensissent γ
199쪽
sent, externamque duntaxat suscipiendi Basptismatis intentionem praebuissent, valide t men baptizati, de sacro charactere initiati judicati sunt ab Adriano 1. Rom. Pont. Epist. 8., ab Innocentio III. Cap. Majores de Baptismo, & ejus effectibus, a Concilio Toleistano iv. quorum decreta in antedictis recit vimus. Compertum & illud est eorum exemplo, qui cum Baptismum fallaciter suscepissent, hoc est, data soris, non intus consensione, uti vere baptigati, reputati sunt ab Augustino Lib. 7. de Baptismo Cap. 33. Ex aeterius Majorum statutis non dubito, etiam ι los habere Baptima, qui quamias fallaciter id accipiant, in Ecclesia tamen accipiunt, mel ubi putatur esse Ecclesia, or non est. II. Quapropter haud fatis capio, quid sibi usint nonnulli Catharini sententiae vindices, qui cum externam Sacramentalis ritus serio peragendi intentionem, in Ministris iussicere firmiter teneant ue parem tamen intentionem externam sacri ritus suscipiendi, sessicere negant in suscipientibus, ut ratum in eis sit, validumque Sacramentum , quoad chara laris impressionem . Cum hanc ipsam intentionem externam , in ipsis quoque suscipientibus , satis superque sufficere dixerint laudati Pontifices, Concilium Toleta
200쪽
num , ac ipse etiam D. Augustinus. Nec me movet, quae ab illis affertur, di criminis ratio, Ministros inter & suscipiemtes, ut suum illud commentum cohonestent: quod nempe, ut inquiunt, Ministri Sacramenta conserant, uti personae publicae , Ecclesiae scilicet nomine; quibus idcirco satis est, si eam intentionem adhibeant, quae ibiis inest , ut personae publicae sunt, externam nimirum sacramentalibus verbis expressam , quae totius Ecclesiae intentio est: suscipientes vero Sacramenta suscipiant, ut persenae Pr,vatae, quibus idcirco necesse sit, ut eam imtentionem adhibeant, quae illis inest, ut Personae privatae sunt, internam nimirum, ab que mentalem, quae privatorum ut privatin rum intentio dicitur. Non ea inquam ratio me mOVet, uti prosecto nec movit August,
num, laudatosque Pontifices. Quia tametsi suscipientes Sacramenta, uti privatae personae suscipiant, eaque ratione privatam quoque intentionem debeant adhibere ; externa tamen illa intentio, qua ritum illum externum si scipere volunt, ac re ipsa suscipiunt, privata quoque in illis est: non secus ac altera inte na, atque mentalis, quam pro sua fraude, Miniquitate non habent quotquot fallaciter, resimulate suscipiunt. Neque mirum quod e
