Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

quaeramus effugium', ut ab eo nos expeditamus argumento . Ideo enim Cyrillus, Basilius, aliique nonnulli Orientalis Ecclesiae P tres , haereticorum Baptisma repudiabant , illosque ad Ecclesiam reduces novo Baptism te initiabant, quod Ministri fidem ad Sacramenti valorem necessariam reputarent , etsi secus Arelatensis Synodus, atque Nicaena decrevissent : tum quia Synodi Arelatensis, in

Occidente celebratae auctoritatem non agnoscebant: tum quia Africanorum errorem in Nicaena Synodo, per legitimam duntaxat col sequentiam damnatum , necdum tunc deprehenderant. Tum demum, idque praecipue,

quia quaestionem illam sit ne haereticorum Baptisma recipiendum , an reijciendum, disciplinae caput esse , non juris arbitrabantur: in quo privatis Ecclesiis, priscis sitis stare moribus, atque usibus licitum esset: quidquid ea in re oeconomiae causa laudatae Synodi st

tuissent.

Neque vero id mirum , cum primi ipsi controversae hujus auctores, Cyprianus, Fir- milianus, caeterique Africae Praesules , non juris , sed disciplinae quaestionem esse contem dissent, in qua cuique Episcopo liberum esset de sentire, & servare quod vellet. Unde Cy

162쪽

INTENTIONE. Tai & Synodi Africanae nomine data , Scimus, ire quit , quosdam , quod semel imbiberint, nollei deponere, nec propositum sumn facile mutare, Ieds alis inter Collegas pacis ex roncordiae minculo ,

quaedam propria , quae apud se semel sunt ψω

ta retinere . sua in re nec nos 'im cuiquam μcimus , aut legem damus ; cum habeat in Ecclesiae administratione , moluntatis suae arbitrium h-berum unu Pisique praepositus , rationem actus sui

Domino ruditurus.

III. Caeterum laudatos in argumento E clessiae Patres, Athanasium, Basilium , Cyrillum Jerosolymitanum, aliosve quoscunque libet, ideo tunc haereticorum Baptisma rejecisse, quod illos internam, secretamque de qua agimus intentionem nequaquam adhibere suspicarentur, quod aiebat servidus Disputator figmentum est inter omnia maximum , quod nemini unquam venit in mentem. Sic enim omni subinde aetate, ac etiam post recepta , probeque intellecta Synodi Arelatensis, atque Nicaenae Decreta, haereticorum Baptis,ma perinde rejecissent ; illosque , ubi ad Ecclesiam redibant , secundo tinxissent et cum eam semper de viris perfidis iuspicionem habere possent, num secretam illam internamque intentionem non adhibuissent. Quod tamen secus acciuisse perspectum est. Imo quin

163쪽

IIa . DE MINISTRI

ties secutis inde temporibus, de nonnullis haereticis ad Ecclesiiam reducibus denuo baptigandis est actum , quod minus recte sua ia secta baptizati credereotur ; de servata quiadem a Ministris suis debita serma, deque s cro ritu serio, prudenterque Peracto, quae- situm est diligenter; de interna Vero secreta que intentione ab iisdem adhibita, quaestio plane nulla est habita Adeo scilicet persuasium Patribus erat, eam in Ministris, ut rata, validaque sint Sacramenta, minime desiderari.

CAPUT XIV.

Ducta a ratione, adinsus citharini Sasema , Momenta reliqua diluuntur. I. A B auctoritate pugnare , recentibus

Theologis haud satis visum: The

logica ratione nos urgent, eaque non una.

Quid ergo suus illis Mercurius inspirarit,

Totum , inquiunt illi, quod in Baptisma tis ritu externum est , serio, & libere peragi potest, tametsi Sacramentum minime comseratur : illud ergo fatis non est ad perficiem dum Sacramentum . Alio quippe fine infum di aqua potest , alio fine possitnt & verba

164쪽

proferri. B. G. Si quis aquam infundat, uesordentem, aut corporaliter aegrotantem puerum corporaliter abluat ; addatque inter abluendum , Ego te abluo in nomine Patris ,

Filii, Spiritus Sancti; non ut verba sacramentalia proserat, sed ex pietate tantum id dicat ; utque Apostolo religiosius obsequatur praecipienti, ut quidquid agimus in Verbo, stin opere , in nomine Domini faciamus . Tunc

Porro, inquiunt illi, omnia quae Catharinus ad Baptismi valorem postulat, inveniuntur; nempe voluntas serio peragendi ritum illum

in Ecclesia frequentatum , nimirum externam ςorporis ablutionem, sacrorumque verborum prolationem et quamvis ablutio illa non agatur, ut sacramentalis est , sed ut medicinalis. Aut ergo concedendum , puerum illum ita ablutum , valide es e baptigatum , quod nomo dixerit prudens aut fatendum, satis non esse ad valorem Baptismatis, si ritus externus serio peragatur, ac libere ; adsitque duntaxat intentio verbis serio prolatis expressa '; sed aliam prorsus desiderari , qua ritus externus intendatur , ut sacramentalis es; , utque ab Ecclesia peragitur In hoc argumento Gonetus noster,aliique delicias faciunt,quod ergo prae caeteris nauci facio. Seria enim externi ritus celebratiO,a Catharinos

165쪽

hobisque hactenus propugnata , uti ad valorem Sacramenti sussiciens, non illa solum est, quae joco, ludoque opponitur , sed & illa , quae in iis circunstantiis fiat, ex quibus Sace dos determinatur ad agendum , ut Minister Ecclesiae, ejusque nomine : ita scilicet ut quiritum externum serio peragit, non modo jocose non agat, verum etiam nulla externa.

circunstantia, nulloque externo signo prodat, se aliud agere , quam quod agit Ecclesia baptizando. Caeterum qui aquam insundit , ut

sordentem, aut aegrotantem puerum abluat,

cum pia illa , & religiosa Sanctissi ae Trinutatis invocatione , etsi jocose non agat, ipso tamen abluendi modo, aliisque circunstantiis satis exterius prodit, se aliud quidpiam age re , quam quod agit Ecclesia baptigando . Quin illae ipsae sordes , quibus inquinatus est Puer, morbusve quo affectus est , satis per se se indicant, non ad animae sanctificationem, sed ad munditiam corporis , illius curationem fieri hujusmodi lotionem . Quid si puer ille sit antea baptizatus ' Si a parent,

bus corporaliter abluendus offeratur , non

suscipiendi baptismatis gratia Si ablutio profano in loco fiat ἰ Si quis illum abluendo fricet Aliaque id genus in ea lotione comtingant An non quaeso satis aperte indicant

166쪽

illa , eum, qui sic puerum abluit, eaque Veraba pronunciat, sacrum Ecclesiae ritum pera 'gere nolle Quare ex ipsius Catharini judicio uultum hac occasione perficitur Sacramentum rquia voluntas non agendi hujusnodi ablutione , uti lacramentalem, & sicram, occuLta non est , sed variis indiciis, de circun- stantiis manifesta. II. At ecce , inquient mihi: Se id etiam

contingere potes , ut sola secreta , occultaque intentione contraria , nullo etiam signo manifestata, fiat irritum Sacramentum I quamvis serio , libereque ritus exterior peragatur,

in iis circunstantiis , ex quibus determinatur Sacerdos ad agendurn nomine publico. Idque satagent ostendere ex Rubricis Missalis Romani Par. 7. de defectibus in celebratione Asse serum occurrentibus : ubi sic legitur : M Sacem dos habens coram se undecim Hostias , supra

quas omnes proferat verba consecrationis, imtenderet tamen consecrare duntaxat decem, non determinans quas decem intenderet, nullas comsecraret. Aut si dimidiam duntaxat partem H Iba consecrare intenderet, nec eam ullo modo deis signaret, nihil consecraret: Sed iis in casibus; totuS ritus externus, serio , libere celebrar tur , atque solemniter, sapra omnes Hostias a nec per aliud impediretur consecratio , quam Per

167쪽

per contrariam intentionem occultam , nullo externo signo manifestatam igitur haec sela sufficit irritando Sacramento etiam sblemniis ter ministrato .

Nae quaeso lepidi Theologi , qui Missalis

Rubricas , tanquam Ecclesiae definitiones nobis obijciunt, ex quibus decretorium peti possit argumentum cum potius non nisi privatorum Theologorum resolutiones illae sint, de moribus, Sc ritibus scribentium , quae in Missali libro ad commodum Sacerdotum in seruntur . Adeoque nil mirum si ita propositos casus resolvant, juxta sententiam Catharino contrariam , quae frequentior , dccommunior in Scholis est . Caeterum stando principiis sententiae Catharini, dicen dum est vice versa , fieri consecrationem omnium Hostiarum, su pra quas consecrationis verba si rio, libere, dc solemniter proseruntur: quantumvis secreto intendat Sacerdos non cons crare omnes , aut mediam duntaxat unius partem indeterminatam ue imo tametsi secreto nihil intenderet consecrare .

Age tamen , de Missalis Libri Rubricas, uti canonicas Ecclesiae resolutiones accipiamus ; adhuc tamen in tuto sumus. Eam quippe regulam intelligendam esse reponimus, iis duntaxat in casibus, in quibus Sacerdos ali-

168쪽

aliquo externo signo manifestat, nolle se omnes Hostias consecrare, aut indeterminatam duntaxat unius partem . Caeterum si nullo id signo manifestet, omnes profecto consecrat Hostias , omnesque illarum partes , supra quas sacra de more verba pronunciat serio, libereque in III. Urgent nihiIominus ex adverso, argumento e contrario petito. Contingit aliquando , ut sola secretior, Ss interior intentio Ministri, ratum, validumque essiciat Sacramentum, etsi non accedat exterior illa intentio, quae in stria formae prolatione consistit: igitur ad ratum , validumque Sacramentum consciendum, plus iuvat interna, atque secretior intentio Ministri, quam quae prodit exterius seria formae prolatione . Patet, inquiunt, antecedens ex Epist.

Zachariae R. P. ad Bonifacium Epistopum, quae resertur in Capite Retulerunt, Distinct.

. de Consecratione . Retulerunt nuncis tui,

inquit Zacharias , quod fuerit in eadem Proin Dincia Sacerdos , qui latinam linguam penitus ignorabat , s dum baptiesret nesciens latini eloquii, infringens linguam diceret , Raptito te in nomine Patria, Filia, gr Spiritu Mn-cia: ac per hoc tua ReDerenda Fratexnitas combi deratat eos rebaptitare. Sed Sanctissime Fra

ter s

169쪽

ter, si iste, qui baptizabit, non errorem introis ducens, aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis, infringendo linguam, ut siupra

fati sumus , baptitans dixisset, non postpumureonsentire, ut denuo baptiuntur : Nempe quod ratum illud , validumque Baptisma censeatur. Porro eo in casu, non alia ratione ra- tum, validumque judicatum est Sacramentum, quam quia recta suit interna, secret que ignari Ministri intentio, verba illa tamquam veram, germanamque Baptismi se mam bono animo proferentis; quae tamen Vera, germanaque forma non est, Ecclesarque intentionem minus exprimit. Ad quae tamen reponere juvat, momem tum hoc, si quid evinceret, plus probaturum, quam revera probandum esset: ne

Pe ratum esse, validumque Baptisma, vi talius intentionis interioris Ministri, absque debita sorma in Evangelico praescripta: quod nemo non videt esse falsissimum. Dicendum ergo, hoc etiam in casu, de quo rogatuSest Zacharias Rom. Pont. externam quoque ignari , barbarique Sacerdotis intentionem accessisse: quia serio, omnique semoto joco

ea verba tingendo pronunciaverat: quae tametsi per sese, ac virtute impositionis, seu ex Grammaticae lege nihil significent, Ec

170쪽

INTENTIONE. Iasiclesiaeque intentionem nequaquam exprimant i exprimunt tamen atque significant ex accommodatione , bonoque animo proserentis. Quae

re tametsi mutatus sit Evangelicat propositionis sensibilis sonus, mansit tamen idem sensus. IV. Sunt qui opponant, nonnulla saltem esse Sacramenta , quae ex ipsa sui ratione postulare videntur in Minittro intentionem,

non modo ritus externi serio peragendi, verum etiam internam , mentalemque intentionem . Primo, quia nonnullorum Sacramentorum semis deprecatoriae sunt, ut Extrem Unctionis : ad validam autem precationem, satis non est , si eam exterius serio , ac libere pronunciemus , nisi interna quoque accedat intentior orandum est enim spiritu, orandum es mente, ut loquitur Apostolus. Secundo , quia Sacramentum Eucharistin in Christi memoriam peragendum est : Hoc facite in meam commemorationem inquit Christus: Christi vero memoria esse non potest, nisi ultra' intentionem peragendi ritum illum externum, secreta quoque accedat intentio mortis sacrificium offerendi. Uerum de haec duo minus urgent. Non

primum de Sacramento Extrem Unctionis: quia tametsi valida precatio esse non possiit, nisi interna intentione, seu potius attentioneti fiat,

SEARCH

MENU NAVIGATION