장음표시 사용
171쪽
fiat , dum nuda, simplexque precatio est, atque ad beneficium aliquod simpliciter obtinendum e bene tamen ubi sacramentalis atque Consecratoria precatio est, atque publica, ad conficiendum Sacramentum. Ad hanc enim, ut loquitur Doctor Angelicus 3. pari. Quaest. 64. Art. 8. Si cit expressis intentionis Ecclesie, quae merbis sacramentalibus serio prolatis contin rur . Neque satis advertunt , qui hanc nobis argutiam obijciunt, eodem plane sophismate,
catholicae fidei dogma impeti posse . Quo
etenim jure valida precatio es e non potest , nisi interior accedat attentio ; ita quoque ni si fides accedat: ergo ne Ecclesia reclamante, fidem in Ministro necessariam effutiemuS , ut stet validum Extremae Unctionis Sacramentum Z Absit . Nec secundum de Eucharistia plus movet. Falsum quippe est , mortis Christi memopiam esse non posse, nisi ultra intentionem serio
peragendi ritum externum sacrificii, secreta quoque accedat intentio mortis sacrificium offerendi. Satis enim Christi mortis comm
morationem facit, qui quod a Christo in illius memoriam institutum est , serio , dc libere facit : tametsi ad piam , religiosam, ructuosamque Sacrificii celebrationem, alia
longe multa desiderentur. V. Hinc
172쪽
U. Hinc solutam habes argutiam alteram qua non ita pridem laudatus antea Vir eruuditus , mihique summe colendus, in publica disputatione , religiosum systematis nostri Defensorem urgebat. Ut quis , aiebat ille , virtutis actum exerceat, satis profecto non est, si opus illius externum impleat, nisi simul virtutis finem intendat, ac etiam attingat : E. G. ut quis charitatis actum in pauperem exercere censeatur, fatis non est si suas in sinum ejus prosundat opes , nisi sublevandae illius inopiae animo faciat, ac etiam Propter Deum : imo si alio fine secerit, peccabit haud dubie . Itaque , colligebat ille , ut quis
sacramentalem actum exerceat , sacrumque
obeat ministerium , satis non est, si ritum externum perficiat etiam serio, libereque, nisi finem quoque sacramentalis actus intendat,ac etiam assequatur et atque ita nisi velit Sccharacterem imprimere , & gratiam infundere, & peccatum delere , aliosve in suscipientibus effectus edere , ad quos producendOS unumquodque a Christo Domino institutum
Ex antedictis solutam habes argutiam iblam . Aliud quippe est sacramentalis actus, E. G. baptismalis ablutio, Eucharistiae comsecratio , Chrismatis inurystio , manuum im-I a PO
173쪽
positio ) uti virtutis, religionis nimirum S pietatis est actus ; aliud sacramentalis actus , ut nude , atque simpliciter sacramentalis est, seu persectivus Sacramenti. Equidem ut Minister quicunque ille sit, seu baptizans , seu consecrans, seu manus imponens, virtutis actum suo illo ministerio exerceat, pietati nimirum, de religionis, finem illorum actuum debet intendere ι nec satis illi est, si ritum illum , seu officium, opusque illud externum exerceat: quia virtutes non ab officiis , sed a finibus speciem trahunt; verum ut actum pure, simpliciterque, uti sacramentalem eoxerceat, persectivum scilicet Sacramenti ; necesse prosecto nan est, ut ex recto fine agat, seu finem, ob quem instituta sunt Sacramenta , sibi praestituat, Deumque finem omnium ultimum prae oculis habeat. Quia sacrament, lis actio , ut pure sacramentalis est , non a fine agentis, seu ministrantis speciem habet: uti monet Doctor Angelicus in 4. Sent. Dist. c. Quaest. I. Art. a. Qiuestiunc. r. ad a. Quod miror ab erudito Disputatore non suisse tunc
observatum; Sc in quot absurda sita illum traheret disputatio . Quae si quid evinceret,
consequens seret, non modo nulla esse Pel gianorum , Calvinianorumque Baptismata, quod sepius absurdum observavimus secvtinrum
174쪽
rum verum etiam nulla prorsus esse, cassa iatque irrita quaecunque Sacramenta, ab improbo , Se simoniaco Ministro conficiuntur quippe qui non recto fine , sed studio corra dendae pecuniis, rem sacram facit. VI. Improperant tandem aliqui Calliari no , sententiam hanc ad impietatem aditum Pandere, & ad sacrilegia viam sternere. Qui enim , inquiunt illi, ea opinione imbutus erit,
ritum duntaxat externum serio peraget , dc interna vero intentione ritum illum uti sacra-ΠIentalem peragendi. minime curabit.
Quasi vero λ Quidni ergo , si superis placet , ita quoque adversus Ecclesiae Catholicae dogma argutantur , quo credimus probitatem , & fidem ad Sacramenti valorem, nequaquam in Ministro desiderari Quidni inquam opponunt, hoc nostrae fidei caput, ad impietatem aditum pandere, de ad se crilegia viam sternere r quia qui eo imbutus erit, de adhibenda fide, probitate, ac sanctitate minime curabit ' Falsum itaque est, doctrinam illam ad impietatem aditum pandere . Quia etsi sanctitatem, probitatem , fidem , internamque intentionem , ritum uti formaliter sacramentalem peragendi , minime postul mus, ut Sacramenta rata , validaque sint; postulamus tamen , ut ipsis conserentibus
175쪽
sancta, & licita sint. Quia tametsi qui ea
non adhibet omnia, Sacramentum nequaquam irritet, suoque effectu vacuet, peccat tamen
longe gravissime , illud inique , & irreligiose tractando. Quare unusquisque Minister, sicut de adhibenda fide , & sanctitate , ita quoque
de interna , secretiorique illa intentione afferenda sollicitus esse debet ; ne sacrilege pe cet, validum Sacramentum, illicite, impie,& irreligiose ministrando. VII. Imo si rem penitius spectemus, Periculum longe minus sententiae nostrae sub- eit, quam oppositae. Etenim vel Minister Sacramenti probus est, vel improbus : Si probus est, de ejus probitate minime dubitandum, quin secretiorem illam intentionem adhibeat, ad Sacramentum religiose , pieque ministrandum: si improbus, eandem intentionem nihilosecius adhibebit, ubi si mel persuasum habuerit, nihil malignis consiliis suis, impiaeque Sacramenti irritandi v luntati prodesse posse desectum illum secretioris intentionis, de qua hactenus disputavimus. Nemo enim gratis impius est, ne mo sine aliqua lucri spe sacrilegium patrat. Habet etiam id commodi sententia nostra, quod infinitos propemodum scrupulos amoveat, qui in hac tanta impiorum Minu
176쪽
strorum turba facile nascuntur; num latentem illam, atque . secretam intentionem habuerint , numve occulta malignitate Sacramentum irritarint . Quanquam enim internam intentionem illos etiam adhibuisse praesumi debeat, quoties ritum externum serio Peregerunt: timeri tamen aliquatenus potest: cum ex iis tam multi inventi stini, qui eam se non habuisse professi sunt. Imo nota aliunde quorumdam, in externa vivendi ratione, improbitas facit, ut eos eo malitiae aliquando devenire , facile suspicemur . Qui enim
male, improbe vivunt, male & improbe saepius agunt, etiam ubi publica obeunt ministeria. Medetur & ea sententia gravi incommodo , quod in isto saeculorum fine contingere facile potest ; uti Se in Galliis ante annos octoginta contigisse notum est. Da enim Sacerdotem iniquum , & impium , anim1-rum curae Praesectum, in populosa aliqua Civitate ; qui serio quidem forinsecus universa ex Ecclesiae praescripto peragat, in Sacramentorum administratione; interius vero occulinta secretaque intentione cuncta retractet: Ecclesia, quae nihil mali in homine ficto deprehendet, illum suo sinet officio defungi
& tamen nulla erunt, juxta sententiam op -
177쪽
posItam, Sacramenta ab eodem administra tar aeternum ergo ex illius nequitia peribunt pueri', in speciem tantum ab eo tincti, si ante rationis diluculum ex hac luce rapiantur. Qui vero ad rationis usium pertingent, per Baptismum quidem flaminis , seu desiderii, salvari poterunt: at si illos ad Ordines promoveri contingat, subindeque Sacramenta tractent, Sc administrent, Sacerdotes re ipsa uon erunt, ob characteris baptis malis defectum, qui per desiderium minime res arcitur : Sc si Sacerdotes ipsi non sint, qui tamen esse putabuntur, quot inde Deus bone mala succrescent lUIII. Clamant aliqui, Ecclesius iis in casibus seupplet. Est hoc tritum imperitorum e fugium , quo suam ignorantiam produnt, non laqueum evadunt. Aut enim cum suo illo Ecclesiae supplemento, in errorem incidunt patentissimum, aut ad sententiam nostram volentes nolentes accedunt. Quid enim per ipsos supplet Ecclesia iis in casibus, in quibus ex desectu interioris intentionis , irritum Sacramentum existimant ἰ Horum certe alterutrum: nimirum aut Sacramentum ipsum supplet Ecclesia, ut scilicet obtineatur Sacramenti effectus sine Sacramento , quod nullum est: aut certe intentionem
178쪽
nem supplet necessariam Sacramento 3 ut nempe sine ea interna Ministri intentione perficiatur Sacramentum. Primum Ecclesia iupplere non potest. Producere enim effectum sacramenti sine Sacramento, pertinet ad potestatem excellentiae, quae Theologorum omnium assensu, solius Christi Domini propria est : nec alius prater Christum praestare potest, ut quis Christianus sit sacro charactere insignitus sine Baptismate 3 ut quis Sacerdos sit sine ordinatione ; ut quis Corpus Christi consecret sine Sacerdotio. Si
autem alterum ab Ecclesia iis in casibus suppleri dicant ; ut nimirum sine ea, quam P tant necessariam, intentione interiori Mini. stri, perficiatur Sacramentum : hoc ipsum est, quod volumus, quod asserimus, quod cum Catharino defendimus. Non enim alio titulo propugnamus, perfici Sacramenim absque interna illa secretaque Ministri intentione ue quam quia intentio ipsa Ecclesiae, sacramentalibus verbis expressa perficit Sacramentum : juxta celebratum illud Angelici Doctoris dictum, quod in sententiae nostrae Probationem attulimus, 3. Part. Quaest. 64. Art. 8. ad a. Minister Sacramenti agit in persona Ecclesiae , cujus es Minister r in merbis
σμγm, qu e profert, exprimitur intentio Eccle-
179쪽
D, ζω si cit ad perfectionem Sacramenti. Clamant alii, supplet eo in casu summus Sacerdos Christus, in gratiam saltem parvulorum, qui desectu intentionis interioris in Ministro, baptizati non sunt; ut scilicet salutem ipsi sine Baptismate consequantur ita docente D. Thoma in 4. sent. Dist. 6-Quaest. I. Art. a. Quassiuncula T. ad a. Sit ita porro si lubet, suppleat summus Sace dos , ad effectum salutis aeternae obtinendum, si ex hac luce ante rationis usum Pueri rapiantur: non supplet tamen ad characteris impressionem, ut ii rationis usum aD secuti, facris Ordinibus rite valideque initientur. Id vero si sorte contingat, quot inde nascentur mala Sed nec, supplere summum Sacerdotem in pueris ad salutem, Pro
certo ponit Doctor Angelicus: imo fieri posse putat, ut re ipsa non suppleat justo iudicio, sed occulto. Si sit puer, inquit ille , ereditur quod Fummus Sacerdos Christus
deficium suppleat, di salutem ei conservi: si
tamen non facit, non injuste facit, sicut nec millo, qui Sacrametato non j ijcitur . Viden ut id in dubio ponit ' . Certe D. Augustini diserta sententia est, non supplere summum Sacerdotem Christum, Baptismatis desectum, iis in parvulis, qui
180쪽
rapiuntur , tametsi sestinent parentes ill . rum, accurantque Ecclesiae Ministri, ut Baptisma periclitantibus conseratur: sed illos regno coelorum exclusos, male perire Pronunciat, Lib. de Dono Perseverantiae Cap. II. Plerumque festinantibus parentibus, ετ ρο- ratis Ministris , in Baptimus par lo detur ,
Dro tamen nolente non datur, sin eum par tum in mita non tenuit, ut daretur. Et Lib.
de Natura, & Gratia Cap. 8. Ego dico pammulum natum in eo loco, Gbi ei non potuit per Christi Baptisimum suiseniri, morte pra entum sidcirco talem buisse, id est, sine la cro regenserationis exiisse, quia esse aliud non potuit. Ab semat ergo eum Pelagius, bist aperiat ei comtra sententiam Domini regnum coelomm, sed eum non absolωι Apostolus. Quid itaque ce tum , indubitatumque dicamus , supplere summum Sacerdotem, parem Baptismatis deis sectum, iis in parvulis, qui ex occulta, s cretaque Ministri malitia baptizati non es sent λ Cum nec sollicita piorum parentum sestinatio , nec religiosa Ministrorum dilugentia , hujusmodi supplementum, pueris aliis p cipiti morte sublatis, a divina misericordia, valeat obtinere. Succlamant nonnulli, providebit Deus
