장음표시 사용
61쪽
Ambrosiii Catiarini Systema de externa , ut aiunt, intentione proponitur ,- explicatur.
I. Onsutato recentium Haereticorum er-L a rore , qui Sacramentum stare aiunt , tametsi joco, tu derisione peragatur, omnique semota intentione id agendi quod agit Ecclesia, postulat ossicii ratio, ut qualis ea intentio esse debeat, paulo distinctius expendamus e eeleberrimamque ea de re Ambrosii Catharini sententiam, ad exactum Theol giae criterium reVocemus . Primo tamen omnium , quia eam sententiam idcirco a multis impugnari video, quod a paucis intelligatur, hanc in bono lumine collocabo , ne sorte , quod saepe fit, Praepostero sensu a cipiatur . Catharini itaque sententia est, stare omnino atque valere Sacramentum, si Minister duntaxat intendat celebrare ritum illum c ternum , quem Ecclesia celebrat 3 illumquere ipsa libere, serio, omnique semoto joco exterius administret , materiam adhibens, sermamque pronuncians, in iis maxime cir-
62쪽
elinstantiis , ex quibus determinatur ad agen dum tanquam Ecclesiae Minister i nihilque obesse valori Sacramenti , si intus occulta
mente contrariam intentionem animo gerat i nolitque clam , atque secreto actionem
illam sacramentalem esse, qualem illam Christus instituit. Ita ille sententiam sitam expinnit opusculo de intentim e Ministri, quod pendente Concilio Tridentino, hac ipsa in urbe elucubravit . Cum contra alii plerique Theologi putent , Sacramentum irritum esse, nisi praeter intentionem externi rituS celebrandi , seriamque ac minime jocosam. illius administrationem , interior etiam atque secretior accedat intentio, qua ritum illum velit esse sacramentalem, qualis est a Christo Domino institutus.. Mentem suam opportunis exemplis aperit Catharinus . Da B. G. Judicem , qui ridens ac inter amicos, & pocula ludum faciens, sententiam aliquam serat: is certe judicium tulisse censendus non erit, nec reus joculari illa sententia putabitur absolutus , aut forte damnatus . At si sedens pro tribunali, partibus auditis, servatisque publici juris sormulis , Voce gravi, vultu , habituque senatorio , serio , libereque sententiam pronun- ciet I annon quaeso judicium stabit, tametsi C et in-
63쪽
intus sortassis aliud animo volvat Judex, reumque occulta mente nolit absolvere Da pariter, si lubet, virum aliquem , qui coram Iudice juramentum emittat , libere serioque, juxta praescriptas juris formulas iqui tamen intra semetipsum occultam intentionem retineat , eo se juramento nullat nus obligandi : annon jurisjurandi religione tenebitur; palamque exsibilabitur, si forte pollea dicat, quod olim aiebat nescio quis , Draυι lingua, sed mentem injuratam retinui Tales tibi Ministros exhibet Catharinus, ritum externum libere , serioque celebrare volentes, ac re ipsa serio celebrantes, in iis maxime circunstantiis, ex quibus determinantur ad agendum tanquam Ecclesiae Ministri , illiusque nomine . Hos valide Sacrε-
menta conficere docet , licet intus occulta mente Sacramenta , uti Sacramenta conficere nolint, totumque quod exterius agunt, se
II. Quare Ambrosio Catharino gravem injuriam irrogant, qui nihil illum a Calvi-ni , & Lutheri sententia distare aiunt. Diastat enim vero longe maxime , ac quantum distat ortus ab occidente . Illi quippe Sacramentum ratum effutiunt, tametsi Ministerritum externum ministrare nolit, sed irride-
64쪽
t e , illumque palam , aperteque ludat , Ver
eatque ludibrio . Unde Sacramentum theatrate , ac scenicum, ratum Validumque contendunt. Catharinus e contrario externi ritus se rio ministrandi intentionem postulat, seriam que administrationem externam exigit, qua
is a Ministro solemniter, & publice mini Drante praestatur; illiusque essicaciae nihil officere ait, contrariam voluntatem Sacramemti penitus irritandi, modo occulta sit, atque secreta, nulloque externo signo se prodat. Unde & Marcus Antonius de Dominis, Lu- theranae sectae professor Lib. 6. de Re caEcclesiastica Cap. xa, ubi perversum haereticorum dogma adstruit, atque defendit , Catharinum a sua, & Lutheranorum sententia prorsus alienum agnoscit. Imponunt pariter Catharino qui inquiunt . inullam eunt intentionem agnovisse faciendi quod facit Ecclesia ; aut certe eum intenti Mem duntaxat externam posuisse, quae nihil te ipsa sit quam ipsemet actus exterior. Putida calumnia est, ex mero aequivoco derivata. Quanquam enim intentio a Catharino desiderata , externa vulgo dicatur, ratione nimirum objecti sui, quia spectat ritum extemnum serio celebrandum, qui ab Ecclesia celebratur ἱ interior nihilominus latentio est si s ra-
65쪽
ratione principit; cum sit deliberatus mentis actus, quo Minister ritum illum externum celebrare constituit. Eum enim serio non celebraret , nisi celebrare re ipsa vellet: quandoquidem totum id facere dicitur, libere non coaste , publicum. in Ecclesia Ministerium exercens. Unde id aliqui aliis verbis dicunm, eundem plane sensum habentibus: desiderari scilicet in Ministro intentionem faciendi
quod facit Ecclesia a cujus tamen intentionis objectum sit ritus externus, serio ac libere PeragenduS, non vis, & efficacia ritus ipsius. Est ergo in hypothesi Catharini interna, veraque intentio externi ritus serio peragendi, quem Ecclesia peragit, atque frequentat: t metsi occulta alia intentio animo delitescat, qua id ipsum quod exterius, serioque Per agit illapius Minister, nullum irritumque, ac minime sacramentalo velit esse . Est, uno ve
ho dicam , ea in hypothesi intentio faciendi quod facit Ecclesia, quam postulat Concialium Tridentinum : sed de Cola illius intentionis qualitate , deque illius objecto, r,tione cujus externa pro more dicitur unice disputatur. Quare duo sibi probanda sumit clarissimus Auctor : yrimum , illius intenti
nis objectum esse, ritum sacramentalem e ternum , tali materia, ac forma constantem: au
66쪽
terum, Ministrum ritum hujusmodi celebrandi intentionem habere, ex hoc ipso quod illum
serio ac libere celebrat. Quomodo enim serio & libere celebraret, nisi celebrare intemderet ' Cum omnis actus liber, ac serius, nonnisi ex judicio rationis , & voluntatis electione procedat. III. Sic igitur exposita Catharini sententia, re a malignis interpretamentis vindicata, in eam ego pedibus , manibusque venio; iulamque omni argumentorum genere vindicandam aggredior ; non unius Catharini praesidio tutus, quem satis aliunde novi liberioris ingenii Theologum ; sed tot aliunde The
logorum , dc Iuris Canonici peritorum auctoritate communitus, qui hoc idem ante C tharinum, ac etiam post illum summa comsensione docuerunt. Praeiverant siquidem Catharino , in eo tradendo systemate , Mag ster sententiarum, Praepositivus, Petrus Camtor, Robertus Pullus, Petrus Paludanus, Innocentius IV. R. P. , Sylvester Prieras, Angelus Clavasius, Chrysostomus Iavellus, aliique nonnulli, quorum nomina mihi exci
67쪽
centius Contensonius, Gaspar Iueninus, Fram ciscus Genetius , aliique bene multi Sorbonucae scholae Magistri. Ut hinc jam in antecessum nosse liceat, quam temere, quam auda cter sententia a tot Magistris , probatisque Doctoribus asserta, atque defensa, a nonnullis uti periculosa sugilletur , censurisque ama rioribus inuratur . Maxime cum laudatorum Doctorum unus sententiam hanc anno I 649.
Romae defenderit publice, edito typis Libro, a Reverendissimo Sacri Palatii Apostolici Magistro Vincentio Candido, aliisque Curiae Censoribus approbato et in quo Thesim hanc propugnandam sibi sumit, quae Catharini systema nullo suco tectum, atque dissimulatum, quod ad minuendam invidiam faciunt aliqui sed ingenue candideque repraesentat: Dicendum es seu cere intentionem , qua mo eat , Mimbum , ad proferenda merba supra determia natam materiam, qnam adhibeat simul cum ritis Ecelesia, s in hoc salvari intentionem faciend. quod facit Ecclesia ; ita ut stante tali intentione , etiamsi adesset ingentio Ministri, non conficiendi
Sacramentum, adhuc conficeret. In sacra mor
68쪽
catharinisententia, cintilli Tridentini auebritata/ firmatur , Ecclesia leobus , . moribus , fis usibus sabuitur, latis olim. ac nuper
I. 3 'Ossa mihi, & vallum erit, in ea vindicanda sententia , Concilium Tridentinum, cujus mens eo studiosius perquirenda est , quod haeresim Lutheranam , ω:Calvinianam , a qua nihil Catharini systema distare aiunt aemuli obtrectatores, ex instituto damnatat , Sanxit itaque Tridentina SP nodus Sess. 7. de Sacramentis in genere Can. II. requiri Ministro intentionem salum faciendi quod facit Ecclesiae Tum vero Sess. 14, quae est de Sacramento Poenitentiae Cap. c. paucis exponit, quandonam ea intentio in poenitentiae Ministro deesse censeatur 3 aliqum id accidere, si Sacerdoti desit animus serio age di , sist mere absoliendi y adeo ut poenitens Sacerdotem jocose abseDere , δν non serio agere drprehendat. Igitur intentionem illam sufficientem judicat sacra Synodus , quae in voluntate sacri ritus serio celebrandi consistis ;adeo ut Minister nullo externo signo adve sam
69쪽
sam intentionem adstantibus prodat, seu , quod idem est , Animum in Sacerdote postin
Iat sacra Synodus vere absoliendi; animum inquam externum, seria scilicet sacri ritus celebratione manifestatum, atque expressum,
ut loquitur D. Τhomas 3 cujus animi des ctus a poenitente deprehendi possit. Et certe pravam, si sorte contingat, Ministri intentionem, tunc tantum ossicere S cramento docet sacra Synodus, cum potest a poenitente deprehendi: porro a poeniten te, aliove quocunque adstante deprehendi non potest, quandiu secretior illa est, interior, menteque abdita, interimque ritus e ternus serio libereque peragitur. Itaque secre- eam , occultam, internamque Ministri intentionem , externae striaeque celebrationi contrariam, nihil re ipsa ossicere Sacramemto , docet sacra Synodus Tridentina. Quae v ra germanaque citharini sentenria est. Hanc ipsam consecutionem intulit Cardinalis Pallavicinus Lib. 1 a. Historiae Concilii Tridentini Cap. 1o, ubi ea sacrae Synodi Verba ponderans, ita stribit Ex his Derbis conikere potes quissuis ea segerit, non esse re jectam sententiam cithariis, aliorunxive Ne logorum opinantium Fuficere, ut ratum sit Sara mentum , Doluntatem in det istro serio agendi ;
70쪽
t aurique Sacramenti duntaxat obesse iocum, quem ipse Sacramentum Fuscipiens cognoscere possit . Quid ad haec audaciores Aristarchi, qui C tharini sententiam a Tridentina Synodo pro, scriptam indesinenter occentant f Sed & ipse Historicus Eminentissimus, a quior Theologo nostro fuisset, & consec
tionem ex Sessionis 14. VerbiS, multo veriorem,
sponte fluentem elicuisset ; si ejus sententiam non modo non esse rejectam observasset, sed & susceptam, firmatamque fuisse dixisset. Quandoquidem quod de seria minimeque jocosa Sacramenti administratione in ea Sessi ne scriptum est, quo Catharini sententiam contineri fatetur Historicus non modo a Patribus non reijcitur, sed uti Patrum ipsorum Sententia, atque Doctrina fidelibus traditur, quam teneant, quam sequantur. Sane Τridentinae Synodi mentem explor
tam habebit ea in parte, quisquis Lutheri e rorem perspectum habebit, quem proscribem dum sibi sumpsit sacra Synodus. Quis porro Lutheri error erat, nisi ille ipse, quem Leo X. ex ipsius scriptis excerpsit, damnavitque una cum aliis ejusdem articulis ' Si Sacerdos Lutheri Ia. articulus erat non serio, sed j co absolveret, si tamen credat paenitens se esse absolutum, meritime est absolutus. Id ergo unum
