장음표시 사용
51쪽
Esau, qui vere Iacob erat. Eaque de causa, rata subinde est habita benedictio, quae ex destinata voluntate data suerat. Quod perinde contingeret in praesenti, ratusque ominnino Baptismus esset, si quis per errorem alium pro alio baptizaret . Quia baptizandi Voluntas, atque intentio, ad eum singulariter dirigitur hominem , super quem sacerritus exercetur; quanquam errore, ut ajunt, materiali, aIter putetur es e, quam re ipsa sit.
Aliis Heterodorarum Momentis occurritur.
I. T Ihilo plus movet, quod ex Innocem I l tio IV. Romano Pontifice, callu lico dogmati opponit Kemnitius, quas inten tionem faciendi quod facit Ecclesia, inutilem pronunciarit, in 3. Decretalium tit. de Pa tisimo, in ejus effectibus Cap. si quis puerum. Innocentii verba haec sunt: Non est necesse, quod baptians gerat in mente facere quod facit Ecclesia r imos contrarium gereret in mente ,scia licet non facere quod facit Ecclesia ,sed tamen ue cit , quia formam scrint, niislominin baptita
At & hoc ipsium quod prima fronte vid
52쪽
tur escacissimum, nihil in gratiam erroris evincit. In primis ea Innocentii IV. sentemtia, quaevis tandem illa sit, privati Docto ris est , non Romani Pontificis, nec in Juris Canonici partem Venit. Nondum enim Pontifex erat Innocentius IV., sed privatus Canonici Iuris Interpres, dum suos illos mJus Canonicum commentarios adornavit. Secundo internam duntaxat intentionem, ut inutilem respuit Innocentime unde ait , Non es necesse ut gerat in mente: non externam e plodit, quae seria externi ritus celebratione continetur . Quare in Ambrosii Catharini sententiam, de qua nobis erit in sequentibus disputandum , inclinat potius, quam in recentium Sacramentariorum errorem. Caeterum Innocentium externam saltem intentionem , in seria sacri ritus celebratione positam, quam Lutherani respuunt, agninuisse, ex eo liquet, quod verbis in objectione recitatis statim addat, dummodo baptitare nister intendat: quod a Kemnitio non sine ingenti fraude suppressum est , ut fidentius locum illum, in sui pnesidium erroris nobis obijceret. . . II. Rusdem sortis est quod ex Jurti doctrina opponitur a nonnullis , occasione VP delicet protestationis, ab Episcopo fieri si
53쪽
litae, antequam sacras ordinationes solemniter obeat. Solet nimirum Episcopus in ipso generalis ordinationis proludio, publice denunciare, nolle se quemquam excomm nicatum, aut alium quemcunque debitis titulis destitutum sacris ordinibus initiare. Nuhilominus si quis sorte in ordinandorum n merum irrepat excommunicatus, aut debitis titulis destitutus , sacerque ordinationis rLeus super eum peragatur, hunc vere ordia natum jura decernunt . mandoquidem illum suspensione, de excommunicatione Ple ctunt , non secundo ordinandum decernunt. Est igitur valida ordinatio, absque ordinatoris intentione , imo repugnante illius voluntate ἀNihil id adverse parti suffragatur. Quanquam enim ita protestetur Episcopus, non tamen eo casti intentio deest, id efficiendi quod facit Ecclesia . Quia protestatio ab Dpiscopo fieri solita , comminatoria duntaxat est, α iuris externi: ac tum postea, dum operi manum Episcopus admovet, contrario actu in singulari uniuscujusque initiatione retractatur , saltem quoad intentionem externam, in seria liberaque sacri ritus celebratione positam 3 cum omnes perinde serio, delibere sacris initiet: quanquam interior illi
54쪽
Arte . quoad pauculos illos temere irrepentes , desit intentio. III. Erit sortasse qui fidenter objiciat: SMcramentum a Ministro dormiente , & ebrio ministratum, tunc saltem validum esse, si antea mente sanus, ac vigilans, illius adm, strandi propositum iniit. inmadmodum
homo ebrius , aut dormiens , homicidium formali, quod aiunt, cujus nempe vere sit reus, perpetrare censetur 3 si eum occidat, quem sanus, & vigilans occidere constituerat. Porro homo dormiens, aut ebrius nullius intentionis est capax : igitur potest Minister , sine ulla penitus intentione , sacramcntum aliquod ministr re 4
Uerum advertat , quaeso , quisquis id ota iecerit, nihil momentum illud evincere , ingratiam Systematis Protestantium . Ii quippe nullam prorsus in Ministra postulant intemtionem, ad Sacramentum valide administram dum et ille vero qui ebrius , aut dormiens id agit quod antea sanus re vigilans agere constituerat , intentionem sin minus actualem, aut virtualem, at certe habitualem, & interpretativam , ut Schola loquitur, habere censem dus est , ratione videlicet consilii, & propositi praecedentia et quare nihil inde in gratiam Protestantium extundi Potest 4 . .
55쪽
Sed nec quidquam inde colligitur, adverasus communem Theologorum sententiam , quἱ ad validam Sacramenti administrationem, ha hitualem, Ss interpretativam intentionem su ficere negant, virtualemque ut ut minimum postulant . Negamus enim Ministrum dommientem, aut ebrium, Sacramentum valide tollaturum, etsi antea sanus, ac vigilans, conserre illud proposivisset, ac destinassetiquanquam minime negemus, hominem einhrium , aut dormientem , homicidii reum sere, si eum occideret, quem sanus, ac Uigblans occidere constituisset. Ingens quippe inter iitrumque discrimen est . Minister siquidem, ut valide Sacramentum administret, debet actum sacramentalem exercere , ut humanus est; adeoque debet actum velle, vel actu, vel virtute; quod sine actuali, aut virtuali intemtione non potest. Ut autem homo admissi peccati sit reus, non est necesse, ut vitiosum velit actum, atque deformem , ut actus liti,
manus est ; sed satis est, si illius amet obj ctum, aut etiam si illud amare dispositus sit. cum veI illa sola amandi dispositio , pecca, tum sit: & quicunque est ita affectus , ut libenter mecaret, si daretur occasio, corde iam Peccat, atque affectu r juxta Christi Domini oraculum: viderit miaierom ad com
56쪽
cupiscendum eam, jam moechatus es eam in cox- de suo. IV. At ecce inquiet aliquis: potest ebrius, aut amens, aut dormiens valide baptizari, si antea erat ita dispositus, ut Baptisma reciperet: ait enim de dormientibus, & amemtibus Doctor Angelicus in 4. sentent. dist. 6.quant. I. art. a. quaestiunc. 3. ad secundum:
Si ante somnum , vel furiam habuerunt propos, tum recipiendi Naptimum, se hoc per aliqua signa innotuit, tunc in articulo nece gustis debet eis consem Baptimus r sist Iusicipiunt Sacramentum, rem Sacramenti , etiamsi furiosius tunc comtradicat et quia ilia contradsobo non procedit a tu
luntate rationis, secundum quam es capax baptisi malis gratiae . Quod idem habet Innocentius III. Cap. Majores extra demptimo, s ejus effectibus . Igitur pari titulo poterit ebrius, aut amens, aut dormiens valide baptizare , si antea erat ita dispositus, ut Baptisma conseseret , propositumque conserendi conceperat. Consecutionem negare mihi fatis sit, disparemque suscipientium, & conserentium SMcramenta rationem dicere . Quanquam enim in suscipientibus Sacramenta, suscipiendi V luntas , atque intentio requiratur, non tameia
absoluta requiritur, sed sufficit conditionatas quae in ebriis, dormientibus , amentibus
57쪽
esse potest: cum e contrario absoluta . qualἱs descieratur in conserentibus , in dormient, bus , & amentibus esse non possit. Sciendum , inquit ibidem paulo supra Doctor Angelicus, quod non requiritur in adusto moluntas absoluta sim stipiendi quod Ecclesia confert, sed Iusscit motum lasconditionata, sicut es in moluntariis mixtis. v. Mitto palmare Lutheri Argumentum , quo is Ecclesiam Catholicam sibi videtur impetere , ex aliis eiusdem erroribus derivatum idum inquit , Dei verbum , quacunque intentione proseratur , fidem in audientibus excitare , suumque effectum ex aequo sortiris atque ita verba, quibus Sacramenta conseruntur, efiicacia fore, tametsi qui profert, ni hil animo volvat , aut aliquid nefarium meditetur. Mitto inquam, hoc Argumentum, quod ex altero aliis a nobis confutato errore derivetur e illo scilicet , quo verba , queis Sacramenta conficiuntur , concionalia esse seobulatur Lutherus, minime vero consecrat ria. Do ergo ut libet, ut lubet, verba concionum, quovis animo proserantur, eadem excitandi, ac movendi virtute pollere: quia vim suam omnem ex indita sbi significati
ne sortiuntur: at consecrationis verba non item 3 quae vim ex proferentis instituto mutuantur. Hujus porro generis ea esse, quibus
58쪽
sacramenta constant, alia nos occasione deo monstravimuS.
VI. Restat pervulgatum Argumentum, quo intentionis necessitatem passim oppugnant Lutheranae, & Calvinianae sectae Prosessores . Nempe inquiunt illi, si Sacramenti integritati, & essicaciae necessaria dicatur Ministrorum intentio, gravia inde orientur incommoda , conscientiae morsus propemodum imfiniti. Siquidem penes impium Ministrum erit, ut nulla intentione adhibita , Sacramenta in cassum abeant , suoque effectu sint
vacuat atque ita nemo unquam certo tene-hit, verum se suscepisse Sacramentum; cum nulli de Ministri intentione constare possit. Nemo Theologorum est, qui eam Lutheoranorum , & Calvinistarum argutiam non exsufflet, brevi illo expeditoque responsor neminem scilicet in hacce mortali vita de suscepta justificationis gratia certum esse; amorene, an odio sit dignus, scire neminem: atque ita nil mirum, si nemini quoque sit exploratum, verum se, ratumque a fideli, proboque Ministro Sacramentum excepisse: satisque proinde esse , si moralem ea de re certitudinem habeat. Habet porro quisquis ab Ecclesiae Ministro Sacramentum suscipit. Quia tametsi vis illius, & essicacia a conferentis intenti
59쪽
ne pendeat, hanc tamen ab illo fuisse adhibitam aestimare par est ; meritoque credendum, Ecclesiae Ministrum suas pro munere parteSobiisse. Caeterum non nisi moralem certitudinem, de vero suscepto Sacramento fideles habere Posse, fateantur oportet Calviniani , hac etiam missa quaestione, de necessaria intenti ne Ministri. Etsi enim ea non esset intentio
necessaria, quis neget necessariam saltem esse, propriam cujusque Sacramenti materiam, Propriamque cujusque formam, ut stet ratum, ac validum Sacramentum Quis autem
spondere sibi certo potest , certitudine utique Physica, veram propriamque suscepti Sacramenti fuisse materiam, Veram etiam Propriamque sormam: nullamque in iis adhibendis, fraudem suisse a Ministris admissam, errorem nullum Quis inquam certo sciat,
num aquam naturalem, in conserendo Baptismate , potius quam rosaceam, aliam vequamcunque liquatam Minister adhibuerit ἰAn triticeum potius panem, quam hordeaceum , aut siligineum, ad Eucharistiae comsecrationem sibi sumpserit An evangelica ven. ba, ad utriusque Sacramenti sermam praescria Pta, rite pronunciavexit, aut quid aliud loco sormae secreto demurmuraverit ' De his
60쪽
ergo non nisi moralem certitudinem habemus ; qualem scilicet de vera adhibita a M, nistris intentione, habere possumus, dum suo in Ecclesia sunguntur ossicio. Sic sane Theologi ferme omnes sutilem Pr testantium argutiam elidunt. Ad solutionis tamen cumulum, Ambrosius Catharinus Concilii Tridentini Theologus non ignobilis, ac postmodum Compsanensis Archiepiscopus , quo plenius insulsam argutiam consutaret, si gulare quidpiam excogitavit: Systema cele-herrimum, de externa, ut aiunt, intentione duntaxat necessaria in Scholas invexit; seu potius a nonnullis Theologis antiquis excogitatum, meliorem in lucem induxit. Contendit scilicet ille, vel ex hoc uno quod MLnister Ecclesiae, serio, omnique semoto joco Sacramentum sorinsecus administrat, certos nos esse debere , ratum validumque quoad intentionem attinet) esse Sacramentum; non modo quia p sumendum est, Ministrum Ecclesiae, ita externe serio ministrantem, internam quoque intentionem adjungere et Verum
etiam quia sola illa intentio exterior, seri, que sorinsecus ministratio sussicit, nulla licet accedente interiori intentione , ut stet vat, dum Sacramentum: qua de re nobis est insequentibus disputandum.
