장음표시 사용
191쪽
de morantur delitiae maritales , dc mens in Deum erecta. Ergo secundum hanc pecudem . neque Prophetae neque sancti patres neque Apostoli neque infiniti martyres unquam animos in eoelum sustulerunt. Ergo Moises, cui prae aliis d tum est eo rhu &quasi faeie ad faciem Deum videre , mentς in terram curuata nilii, unquam coelastis grati e gustauit. Eiusdem ferὸ etiam notae est qu84 eos viam Balaainsequi dieit qui sacerdotibus eo niugium permittunt. Quasi honestum piumque eoniugium in easto Dei timore auspicari,& Madianitica scorta populo Dei miscere perliciedis ad idololatriam animis. nihil inter se differ ni. Nicolaitas praeterea vocat sacerdotes omnes cuniugatos: quasi qui in ducenda una uxore, 'variis ae profusis libidinibus, quae pallam hφdie in toto Papatu grassantur, remedium quaerit, promiscuὸ uxores vulget ac prostituat.Sed negat hie bonus doctor, necessariu m esse corrigendae incontinentiae remedium quod Paulus ex Spiritu Dei iniungit.Contendit enim posse, quicunque volunt Vstionis morbo eximi quia scriptum sit, Omnia possum in eo qui me eonfirmat. Sed non considerat ex aduerso Christum his solis esse adiutorem, qui vocationi suae obtemperant . Ergo ut victricem illam Christi pote tiam in omnibus experiamur, pendEre nos ex Dei mandato necesse est: ne quis sibi plus sumere ausit, qu m ab illo conceditur.Quid quiem Paulus ad haece
Apertὸ pronunciat, non omnibus communiter dari continendi facultatem aeos ver4 omnes qui incontinentiae vitio laborant, ne urantur, ad coniugi uim se
conferre iubet. Quid eqam Christus ipsetcem APo-
192쪽
stoli audita ecelibatus laude , beatum vivendi genus
esse dicerent , negat omnes esse eius capaces . quo significat, non alios esse idoneos, nisi qui peculiaritet d Deo voeentur. Atque hinc satis apparet nihil minus quilin Ecclesiasticas esse leges quae d coniugio arcent quos ill ue nominatim Spiritus Dei inuitat. Certὰ Apollonius vetustissimus scriptos, tesse Eusebio, Montano exprobrat, quod matrimonia primus soluerit & primus soluenda docuerit. Cuius se discipulos ostendunt , qui nec contrahi volunt eoniugia secundum Dei institutum & quae sie contractu erant,
rata negant esse . Porrὁ ne insanire absque ratione ideatur Cenalis terram mox incolarum multitudine obrutam iri admone nisi eoelibatu nimia soboles cohibeatur. Perinde hic loquitur subtilis doctor acsi coelibatus & eontinentiae nullum esset discrimen. iAtqui omnes nθrunt propagando hominum generi nullum esse magis foecundum semen, qu m sacer-dptate. EJ enim prorupit indomita omnium ferε monachorum sacerdotiimque Papalium libido, ut eastissimus merit3 censeatur, qui domestico scorto
contentus est. Quare ne terram repleant,non coniugio prohibendi tantilin, sed penitus castrandi erunt. Alioqui fieri non desinet, quod pridem esse factum norunt omnes, Ut pro legitimis duobus,cogatur terra tres alere sputios. Quod nisi Cenalis totum capitis sui acumen in mitra episcopali haberet, nunquam ita se propinasset vel pueris ridendum. Quid innim obsecro risu dignius quilm cum emissarios tauros pinguiter in octo &vsque ad saginam pasti iubet, ne soboles noua succrescat e Verdm hoc maioris
193쪽
etiamnum amentiae est, quod clam benedictionem suam Dominus vocet humani generis propagationem, Cenalis quasi infelicem strumam scalpello resecari praecipit: & quasi fortui id gignerentur liberi,
timet ne supra iustum modum excrescat numerus.
Sed digna est sacrilega talium hominum superbia, quae se in extremas quasque absurditates praecipitet. Nam si tot nionstruosis nefandarum scortationum exemplis sancti coniugii contemptum ultus est Deus, quanto grauiore supplicio digni sunt contumeliosi isti insultus , quibus bacchatur importunum hoc animal e Carteriim ut nomini suo respondeat Coenalis iterum ad culinam reuoluitur. Nam si homini solitario vix tria, inquit, sacerdotia suffieiunt: quomodo numerosae familiae unum sat erit ρ Nisi plusquam vecors esset, in non cogitaret in promptu esse responsum: non mod3 optimum fundum esse parcimoniam, cui magis patres- familias assuescunt. 4ed istis solitariis quos iactat, multis semper amplius esse sodalitium e Frugaliter cum v,ore & liberis vivet maritus, ut ex tenui quoque reditu aliquid super sit. At sacrifici papales priusquam me retricer,spurios
lenones ac laenas expleuerint , multis uberiores absumpti erunt prouentur, qu m qui multis honestis familiis pares fuissent. Quid profusos luxus enumerenit in quos quidquid undecunque rapere possint vel radere,tanquam in gurgites inexhaustos proiieruunt: ut videantur tantilin ad perdendam pecuniam ingeniosi. Nam qud magis abundant totum ferὰ ombem immergunt suis corruptelis. Porrd,ut se tribeneficiariis suis venditet,vertiginosos appellat,qui v-
194쪽
num singulis sacerdotium assignant. Cert/,3 bone Pater,aut ebrium,aut bene saturum fuisse te oportet, ciliri tanta vero igine percitum tibi cerebrum fuit, ut ordinem hunc improbare auderes, quem audacissimi quoque & improbissimi non modθ fateri coguntur esse rationi consentaneui sed tanquam natura dictatum, seruari praecipiunt. Postquam scelestus hie nebulo quidquid unquam in sua Sorbona haurire potuit blasphemiarum, in Deum euomuit: demum sublatis cornibus, Gra- sonicam iactantiam efflati se in harenam descendere paratum: vel si ad sanguinem usque pugnandum sit. Equidem, ut est homo sanguinarius, non dubito, si trucidandi essent omnes Dei serui, fundend6sque innoxius virorum pariter ac mulierum sanguis, quin se libenter ante signanum praebeat . Suo auten, parcere didicit. Caeterit m cum hunc Cyclopem Virdeamur, non minus rigida pertinacia ad oppugnari dam veritatem insistere, querit rabioso aduersus eam odio flagrat :plusquam turpes flagitiosique sumus,si in confessione syncerae fidei minus ostendimus cpn- utantiae. Atque ut ad reformationis adulterinae fu- cum reuertancum perspicuum sit totam illic sanae doctrinae synceritatem eorrumpi i quisquis eos bi ocu-Ios illini sinet quo modo se Christianum probabite Video equidem , quae pericula omnibus propositasnt,qui ingenuὸ Christum confiteri volent: quanta apud imperitos inuidia urgeantur: quanta in futurum tempus infamia eos maneat. Sed iam antὸ ad nonui nihil tanti esse ut deflectamus ab ea doctrina,
in qua & Dei gloria, & totius mundi salus contine-
195쪽
tur. Nam quoscunque hinc inde praetextus sibI eon quirant,qui ad excusandam suam mollitiem plus hodie sum ingeniosi,quim par esset: nimis tamen indignum est, maiorem nobis propriae famae rationem haberiquilin Dei gloriati magis nos stultis & temerariis hominum opinionibus pend8re, qu m in Christum respicere unicum coeli terrόque iudicem, ade6que in Angelos & sanctos omnes, qui eius sententiae subscribunt : beatam illam immortalitatem, quae nobis promissa est,ac in eoelis reposita,mundo huie caducae vita nobis posthaberi. l am tempus postulat, ut fidem nostram , quam antehae lingua & atramento sumus confessi, sanguine quoque nostro obsignemus. Iampridem si ritὰ profecissemus in Christi schola debueramus in hac meditatione esse exercitati.Aoc enim primum veluti tyrocinium est,quo suos erudit: ut seipsos abnegantes tollemtique crucem
suam ad morte indefella cursu properent.Nunc perinde noui sumus ad iubeunda pro Euangelii testimonio pericula, acsi nullum unquam Filius Dei haedere quam assiduὸ inculcat verbum fecisset . Cum olim Caius Caligula statuam suam Hierosolymis intemplo collocari mandasset, Iudaei undique, quasi apum examina non ut vi & manu impedirent tale sacrilegium sed ut ceruices suas gladiis opponerent.' pro vindicanda templi maiestate: concursum ad praesidem fecerunt. Neque subitus ille animorum impetus fuit qui statim resideret: sed quoties de Templi
profanatione agebatur, innumera propὰ tam mulierum quam virorum turba, sui oblita, alacriter se ad mortem offerebat: ut non nisi per stragem corporum suo
196쪽
tuorum via idolo pateret. Et nos non lapideum iam, templum,in quo Deus inuocetur, habentes: sed Fili- una Dei in quo tota P atris maiestas habitat, silentes ipsum patiemur adeo turpiter violari e Idolum enim aerigitur,non quod externam sacrarii speciem de mmet,sed quod totam Ecclesi ae sanctitatem inquinet aepervertat: quod labefactet totum Dei cultum, nihil in religione nostra impollutum relinquat. Si ad propiora tempora descendimus: quot martyrum millia, aduersus praesenti irimos mortis terrores inuicta sese titudine perstiterunt3 Quid de terroribus loquor h Annon morte ipsa intrepidὸ testati sunt, aliam se vitam& quaerere, & certis sperare Λc tune quidem simu atque exigua lueis scintilla hominibus emicuerat, totum cor inflammabat tanto eoelestis vitae desiderio, ut vitam hane facilὰ mortίmque contemnerent. Nunc clam plenus intelligentiae fulgor nobis illuceat nihil ferὰ cordis apparet. Et salutem speramus
ex Euangelio pro cuius vetitate afferenda nemo vult
periclitari e I taque haec plusquam perfida ignauia,
quam anni unius experimentum prodidit, documentum est nimis luculentum nostrae ingratitudinis : ut iam non amplius quaerenda sit ratio, cur in tot urbibus atque prouinciis puritas Christianismi eoncidat. Cur enim incestimabili Dei beneficio diutius fruerentur, qui pro nihilo ipsum duxerunt e Haec ideo dico. ut quicunque aliquo pietatis sensu tansuntur, quasi
extenta Dei manu ad mortem se vocari meminerint.
Ac ne animis deficiat, beatius multo sibi esse no dubitent, laboranti perculsaeque Ecclesiae se ultro adiungere socios, quam nimium sibi cauendo, priuataeque
197쪽
tot V E. E C. R Ε F. RAT. tranquillitati consulendo sortem appetere e filiisDel
segregatam. Dicebat ille, cὸm mors esset prae oculis, se nihilominus senectutis fiducia esse liberum: etiam ubi non erat tam necessaria libertas. An apud nos pro gloriae Christi patrocinio minus futurae vitae Valebit aeternitas, quilin apud illum praesentis vitae breuitas valuit e Pudeat nos quoties illam mulieris vocem audimus quae inducitur ab ethnico poeta:VGqueadeone mori nil serum in t si in testanda fide nostra, ubi discrimen aliquod se ostendit, suspen- si haesitamus. Ego veris ut mihim di tris satis conscius sum meae imbeci litatis, ita Dei subsidio es ,
i labit, me ostensurum confido, qu m iselio crediderim ac credam, be tos esse, qui in Domino moriuntur. γ
199쪽
Quousque claudicatis in utramque cogitationemr Si Dominus est Deus, sequimini apsum. Si autem Baal,sequimini ipsum. Heliae nihil respondit populus. I.Reg. 18. Saltem ergo taciti gemant, quos sua conscientia conuictos tenet: nec obstrependo malum plus satis graue augeant.
200쪽
Errata aliquot. Pagina s6.linea vlt. larita, lege terna. Pag. r I9.lin. 8.carnem, lege carmen. Pag 146 .lin. .principatus, lege principatum. Pria13 7.lin. .lignum, lege panem.
