Interim adulterogermanum cui adiecta est vera christianae pacificationis, et ecclesiae reformandae ratio. Per Ioan. Caluinum

발행: 1549년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

chiae,mentio nulla. Quoties ergo eitantur libri istI, sciamus ignoti esse scriptoris,&non adeo antiqui. quod & stylus ipse,&argu mentum clare demonstrat.

Λt Chrysostomus Apostolis fert acceptum.Nempe Vialia permulta , quae ciliri vulgo recepta essent , tamen ignotae erant originis. Damascenum qui legerunt,si unicam habentvneiam sani iudicii non multum eius authoritati deserent. Quis nescit puellis infantibus,

edin ad c d nutricis mamma penderent,veteres eucharistiam dare solitost Atque hunc morem proculdubio se ex traditione Apostolica habere putabant. Hoc Cyprianus, Chrysostomo & Augustino aliquanto antiquior dixisset. Perversum tamen fuisse morem,& a Christi institutione alienum testatur haec Pauli sententia: Probet seipsum homo, & sie de pane illo edat & de calice bibat. Denique posterior aetas non immeritis correxit. Quid igitur ex falso traditionis nomine fucum isti faciunt Moderatorest eilm in simili causa satis ostendant , quod volunt esse sacrosanctum sibi pluma esse leuius. Sed quorsum hic diuinare attinet e Extant Apostolorum scripta,quae copiose &apertὸ quidquid in doctrina pietatis erat cognitu necess3rium complectuntur. Quin &de mortuis interdum ex prostiti loquuntur. Pro ipsis or re, nusquam praecipiunt. Cuiri Thessalonicenses bortatur Paulus,ut luctum in morte suorum temperent, eon sol tiones adhibet quas sciebat ad hanc reni maximὸ appositas. Precum nullus sermo qui maximὸ fuisset opportunus si pro mortuis precari liceret. Ad Corintlitos scribens, Tu menta omnia colligit, quibus animas probet a morte esse superstites. Hoc non addu-

172쪽

REFORM. RATIO. 37 7 adducit quod fuisset alioqui validissimum: Ecclesiam

Pro mortuis non frustra orare. Pro quibus ordinarias preces velit in Ecclesia concipi , Timotheum admonet . De mortuis illic quoque silentium. Quὀd ii precibus nostris hodie indigent mortui: maior iub lege fuit earum necessitas. Atqui Scriptura,cdmoc luctum, & sepulturam & alia quaedam in speciem minuta accuratὰ referat, verbum de precibus nullum facit.

Cui obsecro credibile erit, Spiritum sancium quod Praecipuum erat obliuisci, dum leuioribus insistiti Hinc sanὸ hominibus non contentiolis liquebit rem fuisse prophetis & Apostolis incognitam. sed enim Seripturam quoque opponunt Mediatores : quia praecipiat Apostolus,orare alios pro aliis. Si quis esset apud eos Dei timor si qua valeret religio,

siquis vigeret conscientiae sensus: poenam certὸ horrerent, quam impiis Seripturae sacrae corruptoribus

cogimur imprecari , & quas proculdubio aliquando

Deus expetet. Vt vicissim oremus alii pro aliis Ia-c3bus nos monet:cdmantὸ praecepisset de mutua confessione.Si eo prehendit in hoc ordine mortuos,resurgant oportet,ac confiteantur nobis peccata sua. Alterum enim cum altero coniungit. Ego vero Iacὁbi verba multd aptius in eos retorqueo: quando eos solos qui communiter laborant iubet inter se commonicare mutuas preces: mortuos esse omittendos, qui

iam suis laboribus sunt perfuncti. , Iacὁbus,inquam, non alios precibus nostris commendat, quam quiversantur adhue in praesentis vitae certaminibus. Contril,scriptura beatos pronunciat,qui sunt in Domino mortui, eo quddiam requiescant a laboribus

173쪽

et 8 VERA ECCLESIAE

suis. Si ita est.quid illis opitulari queant nostrae preces Et tamen magnae in fratres crudelitatis,& det standa in Dominum temeritatis damnate non verentur Mediatores, si quis ab orationum nostrarum consortio mortuos excludat. Imo crudelitatis Deum

accusent potius, qui cum identidem nos tam solici-tὸ ad orandum pro fratribus hortetur, hane docti iis nam semper ad vivos restringit. Res certὸ adeo te uis non erat miseras animas, quae ad opem flagitan dam mutae sunt subleuare ut praeteriri debuerit . Cur ne Verbo quidem usquam attingituri Praesertim cem toties, timque diligenter tam copioia, tam luculen-tὸ conesonentur Prophetae omnes Apostoli, Christus denique ipse, de ossiciis charitatis: cur hoc supprimunt,quod inter alia postremum non erate Iam quae

nostra est in Dominum temeritas e Regulam orandi certam tradit.Eam tenemus : nec fas esse putamus,

inde vel unguem unum deflectere. At Dominus, inquiunt,nequaquam mortuos st vivis separare praecipit. Imo hoc praedepti vice nobis esse debet, quddediri ubique vivos nominatim exprimat, mortuos segregat ex eorum numero.deinde cilin finitam eorum militiam testatur, non amplius habere auxilio nostro opus significat. Nusquam prohibet Deus ne pro Angelis oremus. An eum detestabimur, qui orandum negabit e Pro Apostolis non esse orandum neci pro martyribus fatentur ipsi quoque Mediatores.At'

qui nusquam legitur prohibitum. Cur in reliquis

mortuis tam erit dete standa nostra temeritas e Ipsi

ver4 in Spiritum sanctum palam sunt contumeliosi, que obliuionis in re tam necessaria insimulant. Atque

174쪽

hinc simul apparet quanta sit eorum moderatio, qui

suas detestationes tam futiliter in nos euomunt. Esto tamen: valeat Ecclesiae veteris consuetudo, ut sacerdos in Coenae celebratione mortuos Deo commendet: an ideo debent vigiliae, anniuersaria, &isimiles nugae retinerie Sic autem placet Mediatoribus. Obsecro,siqua eos eura snstaurandae di pietatis, ct Ecclesiae tangeret: ex tanta superstitionum sylva, quibus scatent mortuales,ut loquuntur, vigiliae, nihil omnino resecarent i I mo si quid haberent ingenui pudoris: an non verbo saltem attingerent,corrigenda eisse quaedam, quae nimis insulsa absurditate quemvis mediocriter intelligentem offendunt Foeddillic discerpitur Scriptura. Miscetur incomposita sententiarum hinc inde temerὸ congestarum farrago.

Denique quidquid illie fit ac dicitur crassa est Scripturae corruptela.Hoc totum non mod3 dissimulam Mediatores sed etiam calculo suo absoluunt.ῆed audienda est praeclara eorum ratio, Quia immane esset, inquiunt,mortuorum supprimi memorian, pcs animae v nil cum corporibus interirent. Ergo quatuor annorum milibus ante Christi aduentum, & deinceps Plus mille annis, quibus nondum erant natae vigi-1i ae; nulla fuit de animae immortalitate fides. Nam cert si huic blasphemiae subscribimus, omnes qui a mundi exordio fuerunt Patriarchae, quicunque sub Iege vixerunt Prophetae, pii reges & alii, Christus Apostoli uni ulrsi martyres Epicuraei erunt quia nultis vigiliis animas vindicarunt ab interitu . In carnium abstinentia videntur sibi optimὸ corrigere quidquid bactenus superstitionum fuit, m r

175쪽

r8o VERA ECCLESIAE

cum temperantiae eausa non abominationis, eam suseipi doeenti si in solo esu carnium omnes essent delitiae : concedi fortὸ posset quod iactant. Sed quis nescit, in diuitum culinis, tune mult3 lautiores instrui epulas,eam earnibus abstineture Pauperibus cert/,qui larido aut bubula tenuiter victi tant, nihil opus est,carnis edomandae causa, carnem prohiberi. Diuitibus solis lex ista necessaria st , quae ad frugalita tem eos reuocet. Atqui ut dictam est, nihil minus est prohibitio carnium, qudni luxuriae suptuumque restrictio . Tune enim maximὰ fumant culinae: tunc immodici apparatus exundant. Denique nunquam minus sunt in victu temperantes, quilin cilin il carnibus abstinent. Bis ergo ridiculi sunt Mediatores qui frugalitatem ita constituunt in abstinentia carnis,aesi nulla essent praeter carnem voluptuosa edulia: ita earni domandae salubre esse remedium fingunt , adsinon suavioribus ferculis feria sexta, quam secunda, mensae refertae essent. Ηine certὸ plusquam absurdum essep tet, hoc nomine carnes discernere reliquis eibis quasi sublato illarum usu, eohibita sit luxuries victus inuenta macerandae earnis ratio: crimpotius ip- ciborum varietas nouum sit saturis,edendi irritamentum. Veril in ut hoc aliqua ex parte Verum sita superstitiosa tamen .esse dierum obseruatio non desinit, Excusant Mediatores olim ab Ecclesia veteri interdictum fuisse earnium esum sexta feria αsabbatho ut homines tali abstinentia praeparati, sanctius ad saeram mensam accederent. Imo certum est ex veteribus historiis, olim nihil tale fuisse iniurictum. Ieiunium, quod Romae sabbatho colebant,

176쪽

tanquam rem insuetam , refert Eusebius. Carnis quidem abstinentia paulatim se priuata quorundam superstitione insinuauit: ac primo quidem occupauit diem veneris hinc ad sabbathum se extedit: donec ex consuetudine lex demum nata est, quae inuitos quoque obstringeret. Sed quia hoc argumentum copiossi tractare, non est praesentis instituti : quatuor vitia,quae in hac prohibitione continentur, breuiter notare sufficiet. Primilm iniuria fit Deo, cdiri simpliciter , etiam ad certos dies, esus carnium interdicitur. Carnes non minus quilm olera, & pisces , & poma Deus in usum nostrum destinauit. Haec creauit omnia i cum gra- gratiarum actione vescamur. Liberum,inquam, omnium usum mod3 sobrius sit & frugalis , promiscuὸ nobis permisit. Surgunt postea homines qui haenos libertate priuanti ne liceat, quod Deus licere voluit. Meminerimus totum genus vetari,in quo multae mi species procul delitiis luxurisque remotae: ut non alio nomine displiceant, nisi quia carnis nomen habent. Deinde superstitione non caret talis dierum notatio. Ronore se Christi mortem prosequi existimant & sepulturam, qui carnem biduo illo non gustant. Eodem coluntur honore &festi dies: nec Deo tantum sed Apostolis aut martyribus dicati. Si meritis reprehenduntur, qui inter diem & diem dister- ῆς nunt: carnis abstinentiam certis diebus alligare,quis superstitiosum esse non videt e Tametsi quadragesimam non exprimul: ciliat tamen sine exceptione consueta ieiunia,noua sanctione co firmant,ea quoque in integrum restituitur. Quo autem commendari ti-

177쪽

tuto praecipu/solet,nisi imitationis Ch isti 3 At si ea, amitatio: cur quotannis repetitur e egni semel tota

vita tale ieiunium Christus susceperit. Deinde si exemplum hoc est,quod sequi debeamus: eadem fuit in No ise & Helia ratio. Cur ergo tot sancti Reges dc

Prophetae imitationem neglexerunte Tota certὰ vetus Eeclesia non paruo reatu tenebitur. Cur etiam Dominus ipse, cum adliue in terris ageret,sui exempli nulla inter discipulos haberi rationem passus este Excusat enim eos,qudd non ieiunent. Piget in re tam liquida verba perdere.Nee ver3 Mediatores ipsos fugit pueriliter errare eos, qui primi quadragesimale Christi ieiunium aemulari se puterunt,cdm abstineritia qualicunque defungerentur. Quantum enim hoc d dierum quadraginta inedia differebat Ad hoc quale

temperantiae exemplum, ubi nec fames est, nee cibi appetitus t Multum enim fallitur,qui Christum tune hactatum cum fame esse putat cdm edendi necessuate exemptus fuerit. Ieiunium illud non suscepit Christu; nisi post annum vitae tricesilium. Suscepit, eqm iam auspicari vellet susceptum a Patre munus. Suscepit, ut Euangelio non minus acquireret fidei,

quilin lex prius obtinuerat. Denique singulare fuit diuinae virtutis specimen, quod & in ipso edi,& quo ipsum ab aliis distingui oportuit. Contrarium errorem fouere,ut nihil aliud sit mali,Christianae sinceritati minimὰ est consentaneuita. Venio ad tertium vitium,quod priora duo superat. Nam ct hoc modo conscientiis laqueus iniicitur, Sc libertas eripitur, non tantilin il Domino concella,sed etiam parta Christi sanguinetaerio nos Pauri lus

178쪽

Ius admonet ne seruitutis iugum subeamus, renunciantes libertati ad quam sumus vocati . Ea vero non tentatur solem, sed labefactatur tota, cum nobis lex spiritualis imponitur,quae conscientias liget. NamquJd ciuilem cautionem inserunt Mediatores, Ideo ilcarnibus interdum arcendos esse homines, ne pecora fortὸ ariduo em consumat:in eo se vel pueris faciunt plusquam ridiculos. Scilicet clim hominibus Deus

permisit ut carne quouis tempore vescerentur,parum

consideratὸ fecit,hoc periculum non haecauendo.

Et optim generi pecuario consuluerunt,qui post quatuor annorum milia cohibuerunt priorem umendi licentiam. Mirum est autem tam stupidos interea fuisse homines ut animalium diminutionem non senserint quae eos ad quaerendum celerius remedium cogeret: praesertim cum magnam copiam sacrificiis absumerent. Sed hoc in praesentia non agitur Legem enim no politicam, sed spiritualem confirmant. qua necessitas imponitur eo scientiis .Hoc nullo modo ferendum esse dico, ut imperium usurpent hemi-

nes in animas ut quod Dominus liberum reliquit illieitum faciant. Quartum vitium est in salsa cultus Dei opinione. Nam quidquid praetexant Mediatores, quaecunque obseruatio quasi necessaria, commendatur, continud censetur ad cultum Dei pertinere. Cuius rei non est qudd longius petamus exemplum. Quis enim non putat religionis partem esse, carnium abstinentia me Atque haec ratio est cur per hypocrisin

mentiri S fallere Paulus dicat eos, qui ciborum pro- bibitione nouam pietatis formam inducunt. Nam

e . . ni q

179쪽

is 4 VERA ECCLESIAE

cd minetbo & potu non esse regnum Dei alibi do-yh ceati iure hypocrisios damnat tales de rebus externis sanctiones. Sola, inquam, est interior cordis veritas, quam per se Dominus requirit. Quaecunque veris accedunt exercitia,eatenus probanda sunt, quatenus ipsi veritati seruiunt, aut tanquam utilia incitamen'ta,aut tanquam professionis notae, ut fidem apud homines nostram testemur. Nec tamen interea reiicimus quae ad ordinis disciplinaeque conseruationem faciunt. Sed ubi laqueo induuntur eonsilentiae, &religione obstringuntur, in quibus rebus Deus solu- 'tas ei se voluerat,fortiter reclamandum est, ne & cu tus Dei vitietur commentis hominum : & mortalis homo qui legi subiectus esse debuerat unici Legissatoris tribunal occupet,vndὰ concientiis imperet, in quibus solus Christus regnare debuerat. Deniqueta. audimus quid Paulus dicat: Si mortui sumus elementis huius mundi per Christum,indignum esse ut talibus decretis deuinciamur:Ne esitaveris:ne gustaveris: ne tetigeris. Atque ubi semel inualuit illa superstitio ut sibi quispiam nefas esse putet carne vesci, eam protinus sequitur in aliis damnandis audacia, quae edin zeli titulo splendeat sacrilegio tamen assinis est. Postremis nunquam ferὰ abest praepostera illa, de qua conqueritur Christus, inanium, imo nihili traditionum admiratio,vt in earum gratiam irrita fiant manys data Dei. Sacerdotibus fit eoniugii venia, qualis in ordine militari est causaria missio. Si quidem ne qui grauiores motus existant, ministros, qui iam coniugio sunt impliciti, subito diuortio non audent ab V-xoribus

180쪽

,oribus diuellere. R e stringunt tamen hane suam indulgentiam ad tempus generalis Concilii. Haec duo sunt diligenter obseruandamon permitti coniugium ministris quia probetur, sed tanti m seditionum metu. deinde nihil statui donee Concilium d finierit. Rationem hane cur minus placeat sacerdotum coniugium allegant: quia teste Paulo, qui coe- Iebs est, melius & solutiore animo eurat ea quae sunt Domini. Audio quid dicat Paulus. sed an propterea pastores ac ministros Ecclesiae eogit ad coelibatume

Imo ne hortatur quidem: nisi quatenus sibi quisque

expedire agnoscet.Cuperent Mediatores,multos m- ueniri clericos,qui veram castitatem in coelibatu colerent.Id optandum esse fateor: sed cilm aliud expe-xientia doceat, quid prodest frustra cum necessitate luctari e Videmus quo tempore floruit summa inter Christianos sanctitas, ministris Ecclesiae non fuisse

indictum coelibatum. Apostolos certum est,eθm stationem nusquam fixam haberent, maluisse uxores suas circundueere, qu m ut eas dimitterent 4 suo

contubernio.Sic enim narrat Paulus. Nec audien- r.eor sdum est puerile illud cauillum maritossios ideo secutas esse, ut publico Ecclesiae sumptu simul viuerent. Quid enimi Annon poterant ali ex publico i- si communi mensa vescerentur e Idem Paulus, c8m imaginem veri Episcopi numeris omnibus absolutam pingit, dorsisque enumerat quibus excellere max Umψzimὸ debeat, coelibatus nullam facit mentionem. 'μHoc parum est . nominatim eligendos esse admonet, qui singulis uxoribus contenti, fidem coniugalem

pudicer colant thonesti sint patres-Digilias: liberos

SEARCH

MENU NAVIGATION