장음표시 사용
411쪽
mecum communicavit, antiquissimus est , de quo I. Morinit ita loquitur in appendice lib. de poenitentia. inquit ,
varios codices ex bibliotheca Ecclest e Mesropolita e Rotomagensis ab iando citamus: unum antiqui Asmum pulcherrime o mavissemii Asme demiptum Rubricae omnes isteris unciatibus perfecte quadra tis scripta: siant. Prima litem textus longe maxima esst O aurea, c, prima lineia unciati litem, quadrata es aurea , caeterin milius me. Benedictiones Episcopales praesertim continet.
Secundum caput unum habet ex poenitentiali Ms. Magistri Roberti de Flamemure Canonici S. Victoris & Poenitentiarii excerptum de vestibus facris, quod praesertim exhibeo; nequi, in dubium revocet. quasi a Poenitentiali Theodori nimis alienum, quod de sacris vestibus in capite II. lcgitur. Duos codices hujus poenitcntialis, ex quibus alia selecta in capita sequenti de in Notis refero, mihi subministraverunt Biblio..
rhecae S. Victoris & Cholctaeorum. Tertium denique caput multa complectitur ex variis c dicibus M s s. ex corpra de peccatis dc poenitenta. Piimum locum ranci confessio eoram Deo, & Angelis, & coram omnibus sanctis, tum quia proculdubio viris eruditis antiqua vudtibitur rum quod deprompta sit ex vetusto codice M s. Bibliothecae Congregationis Oratorii Parisiensis , quem benigne mihi stuppeditavit vir doctissimus Paschasius Ques et ejusdem congregationis Presbyter. Sequitur sermo de utilitate confessionis, quae fit Deo & amicis Dei. excerptus ex codice M s. Bibliothecae Monachorum S Augustini magni Conventus Parisiensis sub titulo sermonum S. Augustini. Quaedam esse S. Augustini fatemur . sed cetera ad Venerabilem Bedam ,.seu auctorem ejusdem fere temporis pertinere animadvertimus. Ea vero quae ex veteri Breviario M s. ad usum Chori
Monasterii Montis Cassini exquisite selecta , accuratissimeque descripta mecum communicavit vir doctissimus Paschasius Quesnet, magni esse pretii facit E quisque intelliget ex erudi
risit imis ipsius observationibus , quas his excerptis subjecimus. Postremo alia excepta ex variis codicibus M ss. Bibliothecarum S. Victoris, Regiae Navarrae , & Cholctaeorum promimus, quar pauca videri debent, si ingentia ex quibus ea selegimus volumina spectentur. Quantum debeam humanitati, . Diqitigeo by Corale
412쪽
diligentiae, atque eruditioni Caroli Tonnoterii Canonici Re .gularis S. Victoris S Bibliothecae Praefecti clarissimi diccre
non valeo , cum non solium insignis illius Bibliothecae volumina, verum etiam plura alia sedulo a se descripta liberatisii- me mihi suppeditaverir. De horum operum auctoribus I. Norinus abunde disserit in appendice dib. de Poenitentia , duobus exceptis nempe Bartholomaeo OXoniensi Episcopo,& Magistro Roborto de Chori on. Hi duo viri praestantissimi summa cum laude Concilii, interfuere. Bartholomaeus Oxoniensis Episcopus Concilio Londouin si intcrfuit anno M. C. LXXV. Concilio mesimo nasteriensi anno M. C. α XXVII. Robertus vero de Chorcion Cardinalis Legatus Apostolicus praefuit Concilio Parisiensi anno M. CC. XII. Quare non dubium est, quin ipsorum doctrina, quam primus in suo poenitentiali expressit , & alter in summa, magni aestio
ET CONSECRATIONIBUS. Ex Bibliothecae Ecclesia metropolitanae Rotomage s codice πη ia ui θηλα , pulcherrime es magnificenti e desicripto, qui praesertim benedictiones Episcopales atque consecrationes continet ad usum Ecclesiae Anna canae. Post multas ct varias benedistiones Episcopales, istae recensieratur, quae paenitentialis Theodori aliquot capita valde id rant.
Ordinatione Episcopi. Deus benedictionum omnium largus infusor, conventui famulorum tuorum benignus adesto . &hunc famulum tuum, cui sacramenta Pontificatus indidimus, benignus respice :xespiciendo eum meritis perfice. Amen.
413쪽
18 EXCERPTA DE BENEDICTIONIBUs
Et quem per manus nostrae impositionem in Episcopalis dignitatem ordinis consecramus dc ordinamus, hunc fluenta divin1 fontis fideliter haurire, dc aliis cum multiplici foenore facias ministrare. Amem
Sic ei regendi curam gregis te praeveniente & subsequenreministrare & dispensare concedas , quatenus gregem Domini verbi tutamine ab antiqui hostis defendat formidine, & lupi rabiem divino deterreat praedicamine. Amen. Quod ipis praestare dignetur. BENEDICTI G IN Ordinatione Presbteri. Benedictionum omnium largitor Zc divini verbi seminator , hujus fratris praecordia quem hodie in presbyteratum elegimus, & benedicere dc divini semine verbi digneris retaplere. Amen.
E e quem tuis sacrariis ministrum una cum clero constitui mus , hunc pro tuo intercessorem populo sollicitum reddas, re ad coelestis atria regni praevium plebi tuae praeficias. Amen.
In receptaculo cordis demptis vitiorum spinulis sepernas virtutes inseras, quarum copia dc corda populorum enutriat, de enutriens in bonis operibus nunquam deficiat. Amen. Quoiuipse praestare dignctur. BENE DICTIO IN
Omnipotens Deus, qui in veteri lege filios Levi in divina cultus ministerium ordinare dc consecrare praecepisti, hunc Levitam in tuorum ministerium lacramentorum, dc comsecrari praecipias dc benedici. Amen. Diuitigod by Corale
414쪽
ET CON&EC R. AD USUM ECCL. ANGLIC. 111
Et qui quondam Levitas aram & tabernaculum vasaque secrarii gestare mandasti, hunc famulum tuum altitudinem fidei Ecclesiae tuae gestare facias, dc sanctarum animarum di gnum ad superna latorem perficias. Amen.
utque in moderna lege hujusce ordinationis Apostolos tuos decrevisti ordinatores extitisse , horum precamine tuae ministrum Ecclesiae Zc benedicas , & idoneis tibi jugiter m ribus in Ecclesia perseverare concedas. Quod i ple praestare dignetur, c regnum, &c.
Confirmationem. Benedicat vobis omnipotens Dominus, qui cuncta ex nihilo creavit,& vobis in Daptismate remissionem omnium: peccatorum tribuit. Αmeno
Quique eundem spiritum lanctum in igneis linguis discipua hs suis dedit , ipssius illustratione corda vestra perlustret atque in suum amorem jugiter accendat. Amen. .
Quatenus ejus dono a cunctis vitiis emundati, ipsiusque opitulatione ab omnibus adversitatibus defensi . templum illius effici mereamini. Amen. Quod ipse praestare digne-
Omnipotens Deus, qui primos parentes nostros Adam MEvam sua virtute creavit, suaque benedictione sanctificauit, α in sua societate copulavit, ipse corda dc corpora vestra sanis
415쪽
,ps EXCERPTA DE BENEDICTONIBUS.
ct ficet & benedicat, atque in societatem verae dilectionis conjungat. Anaen.
Quique ad praeparandas Tobiae& Sarae nuptias Raphaeialem Angelum misit, ipse a supernis sedibus Angelum suum sanctum mittat , qui vos in suo sancto servitio confortet. viamquejustitiae ostendat, dc perpetuo ab omni malo defendat. Amen.
Et qui unigenitum filium suum Dominum nostrum Iesium Christum redemptorem mundi voluit de virgine nasci , quisba praesentia suoque miraculo nuptias conlecraVit , quando aquam in vinum convertit, ipse nuptiis vestris intereste, vosque sanctificare N. benedicere dignetur. Amen.
Concedatque vobis quieta tempora, sanitatem mentis &corporis, gaudium ex procreatione sanctorum filiorum , 8c post finitos hujus vitae labores, faciat vos pervenire feliciter ad consortium sanctorum Angelorum. Quod ipse praestare dignetur.
Deusa, quem trinum in personis & coaeternum divinitate unum conjubstantialem Don intina Catholica confitetur Ecclesia , qui medelam vivis, vitam praestare soles post mortem, placatus ad cunctorum preces respice fidelium , quas tibi pro defuncti fratris absolutione cumulatis muneribus perpetuae redemptionis singuli detulerunt. Amen.
Et quem unici filii tui cruore redimere, ac redemptum coaeia terni spiritus munimine fovere voluisti; terrenis exutum contagiis , tartareis erutum cruciatibus sanctorum coetibus con
416쪽
ΕΤ CONSECR. AD USUM ECCL. ANGLIC. 137
Supplicum vota propitius considera, dc reatus singulorum
ad purum relaxa, ut a vitiorum omnium naevo remoti, sanctique Spiritus charismate irradiati, pro defuncto libentius valeant exaudiri. Amen. Quod ipse praestare digneris, qui unus in trinitate perfecta vivis & gloriaris Deus per infinita secula seculorum. Amen. Benedictio Dei patris dec. Subsequuntur absolutiones dicendae ab episcopo siver conversume, pomitentem, quas I. Morinas sparsim inseruit libro de admin ratione paenitentiae viii. cap. ii. si f. o. hb. ix. c. xxxi. sic ori. plara
quoque de consecrationibus ecclesiarum : se aliae bened stiones in ordinationibus a I. Morino editae in libris de Lacris ordinationibus. Itaque iis praetermi as, venIam ad ceteras benedistionesscilicet Abbatis, Monachorum , mrνηum, est viduarum, de quibus mentio fit in pomite nati Theodori
ORATIO. Deus qui sub tuae majestatis arbitrio. omnium regnorun contines potestates, tibi supplices fundimus preces humiliter exorantes, ut hunc famulum tuum N. a nobis indignis in gra dum Abbatis electum tuae supernat summaeque sanctificatio nis gratia benedicere digneris: ut in diebus ejus devotio renas catur disciplinae, & te adjuvante suis subditis tibi placita prae bere possit exempla: tibique cum timore subditus ac militans mansuetus tuae majestatis mereatur ubique clipeo pacificEprotegi. Dextera tuae divinitatis eum digneris locupletare, iit opem frugalem fratribus inferre, & Omnibus undique ad venientibus pie possit profutura exhibere. Tu illi esto ho nor: Tu gaudiu in domo, in itinere socius,in moerore solatium in ambiguitate consilium , in aegritudine medicina: in labori bus adjutor, in adversiis defensor in tribulatione patientia, Ponat in te providentiam mentis : per te discat consilio com missi sibi gregis gubernacula sapienter moderari . ut semper selix , semperque exultans de tuae bonitatis ditatus beneficiis mereatur gaudere, M prolixirarem praesentia vitae per tempta.
417쪽
ra bona benigne suscipere, ac supernis civibus, Angelorum que choris per aeterna commercia copulari. Per Dominum nostrum, &c. Alia. Super hunc famulum tuum, Domine, quaesumus, dignancter intende: & da ei scientiam veram, spem firmam, conullum rectum, doctrinam sanctam 9 ut aptus inveniatur ad accipiendam gratiam tuae benedictionis, quatenus &ipse sine offensione sanctorum vestigia patrum sequatur : suosque sequaces sanctis admonitionibus sequi faciat: sciatque quia suscipit animas regendas in die judicii pro his omnibus rationem reddi isturus Domino nostro Iesu Christo , qui vivit regnat per omnia secula, &c.
Cum autem noυitius in cesta novitiorum . regulae examinatione probatus fuerit, exutus seculi rebus coram altare praesentetur: hsique verbis υotam suum coram altare Deo osseniat in chartula , ita vocerias dicendo. Ego frater N. Deo datus promitto stabilitatem meam, 8c conversionem morum meorum , & Obedientiam secun
dum regulam sancti Benedicti coram Deo & sanctis ejus in praesentia Domni N. Episcopi. Imposita vero propria manu promissione super altare , hunc se
quentem versium tertio repetat, dicens:
Suscipe me secundum eloquium tuum , & vivam non confundas me ab expectatione mea. Guem versium omnis congregatio respondet. Tunc eo prostratoia episcopo stive abbat inchoetur istam , quam sequantur hae ora
ORATIO. Priesta, quaesumus , huic famulo tuo renuncianti seculari bus pompis, gratiae tuae januas aperiri, qui despecto Diabolo confugit sub titulum Christi. 3 ube venientem ad te sereno vultu sta scipi, ne eo valeat inimicus triumphare : tribue ei in
fatigabile brachium auxilii tui: mentem ejus loric fidei cir
418쪽
ΕΤ CONSECR. AD USUM ECCL. ANGLIC. 18s
cunda , ut felici muro vallatus mundum se gaudeat evasisse. Per dominum, dcc. Aba. Tu famulum tuum , quaesumus, Domine, bonis moribus placatus institue. Tu inco quod tibi placitum est dignanter infunde ,& praesta semper ad te toto corde concurrere : tibi subdita mente servire, tuam misericordiam humiliter exorare i ut dignus sit, ec tua beneficia valeat promereri. Per Dominum &C. Alia. Deus, qui famulum tuum a seculi vanitate conversum ad supernae vocationis accendis amorem , pectori illius purificando inlabere; & gratiam qua in te perseveret infunde, ut tuae protectionis munitus auxilio, quod te donante promisit, impleat i & suae promissionis executor effectus , ad ea quae perseverantibus in te dignatus ps promittere , pertingat. Per Dominum, xc. Ahia. Da , quasumus, Domine, famulo tuo N. indulgentiam suorum delictorum; quatenus de omnibus, quae carnali delectatione, vel animi cogitatione , atque vana hujus seculi
ambitione contra rectitudinem tuorum praeceptorum perfecit, in praesenti vita perseverans in monasterio veniam accipere mereatur. Per Dominum. Tunc erigatur de pavimenio , fletque incunatus, quo que m
culti his orationibus fuerit sacrata. ORATIO. Deus bonarum virtutum dator, & omnium benedictionum largus infusor, exaudi preces nostras& hoc vestimentum, quod famulus tuus pro conservandae regulae signo se ad induendum exposcit, benedicere dc sanctificare digneris.
Deus, qui vestimentum salutare, dc indumenum aeternae
419쪽
1se, EXCERPTA DE BENEDICTIONI Bus i
jucunditatis tuis fidelibus promisisti ,. clementiam tuam sup pliciter exoramus, ut hoc indumentum mortificationem caris nis , humilitatem cordis , & contemptum mundi significans,. quo famulus tuus sancto visibiliter est informandus proposito, propitius benedicas: 8c monasticae religionis habitum , quem te inspirante susceperit , te protegente custodiat. Per Dominum dcc. Alia.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, &hunc famuLium tuum N. benedicere dignare. In tuo sancto nomine haiabitum sacrae religionis imponimus,ut te largiente & devotus ire monasterio persistere, re vitam percipere mereatur aeternam. Alia. deus , qui renundiantibus seculo imansionem paras in coeso , dilata hujus famuli tui habitaculum mentis, & reple coeaselii desiderio , ut fraterna teneatur compagine charitatis , praecepta regulae custodiat i sobrius, simplex, & quietus grGtis sibi gratiam datam noscat sconcordet ejuS Vita cum no minet professio sentiatur in opere, Poe Dominum. &ε Tunc exmatur vesBmentis , quibuου utebatur 3 se a persa aquasvercucullam, a ne stuper sum , induaturque ita dicendo: Accipe vestem , indue sanctitatis decorem , Ornare habitu beati Benedicti Abbatis cum timore & reverentia, quem interveniente beata Dei genitrice Maria cum honorum obser vantia operum ignita castitatis lampade sussillius immaculatum ante tribunal Christi perseras.
Cum autem induitur, canatur Amen. Guo induto siu per capud fratris capitium cscustae superinducatur , sequantumque hae orationes. Clcmcntissime dominator Domine, tuam invocamuS pietatem super hunc famuIum tuum N. quem a seculo conversum in numerum sanctorum tuorum accersire dignat es. Quae-
sumus, ut conversionis suae fidem dignE custodiat, & quidquid pro dilate animae suae fuerit deprecatus , obtineat: sit uita probabilis, sit sapiens & humilis, sit scientia verus, obedientia clarus, conveniens in doctrina, in increpationibus inrumobilis, in gravitate decorus , in passione piissimus, in ope-
420쪽
ratione cautus , in dispositione sollicitus , in tentationi. bus fortis, in injuriis patiens, in pace fixus, in eleemosynis promptus, in orationibus frequens, in misericordiae acax, in subditis pius t nec sit immemor, quod a te de suis erit factis tuo judicio judicandus. Hujus quoque, Domine, deprecamur, ut munera placatus accipias : & quidquid a te petierit, clementer impertiri digneris. Per Dominum &c. Alia. Omnipotens dc misericors Deus totius sanctae religionis
frigo , omnisque professionis in te aeterna sal vatio , suscipe propitius vota, professionesque famuli tui, qui de hujus seculi vanitate & turbine ad te confugit. Sit . quaesiumus, te adjuvante, ab omni negotiorum secularium strepitu exutus, a delectationibus spectaculorum evulsius, a cunctis mudi occu. pationibus extraneus, ab antiqui hostis insidiis ereptus, mundo huic mortuus , mundi blandientis illecebris crucifixus: rc- motus a cunctis malorum implicamentis, remotus a pravis delectationibus, remotus a praesentis vitae contagiis, remotus ab omnibus pravorum retinaculis , remotus a cunctis antiqui hostis insiciis. Doce eum, Domine, omnia huius vitae contemnere prospera, non timere adversa, injurias non inferre,
sed illatas aequanimiter tolerare; inimicos diligere, propersequentibus & calumniantibus suppliciter deprecari , nihil concupiscere carnaliter vel ambire. N on superborum injuriis
fatigatus deficiat di non eum superbia inflet: non ardor avaritiae inflammet: non vana gloria turpiter jactet: non gula, aut ebrietas praepediat: non ambitio ventosa praecipitet: non aris dor anImosae contentionis examinet: non desiderium humanae
opinionis elevet: non diabolus auctor perditionis laedat, aut perdat, sed tuae pietatis dextera , Clementissime Deus, a cunctis eruat malis, eumque in praesenti & Qturo seculo protegat atque gubernet, ut te timeat, imitetur, &diligat. Aperi ei sensium, ut in divinarum studiis literarum te legat corde, Ore, M opere meditetur , & intellecta die noctuque ser- Vet i coelestia & aeterna sapiat, iterrena respuat & caduca, obediens sit, & alios instruat: amicos & inimicos pro tui no- Murus amore amet ec diligat: humilitatem & utilitatcin teneat,
