Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi, Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Ioan. Sleidano è Gallico in Latinum sermonem conu

발행: 1606년

분량: 1036페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

511쪽

illum, quod tacitum & occultum esse debe ibat. Dum haec geruntur, frequenter mi 4 tit ad Carolumso, nisi fallor, consilio, ut ab obsidione ipsum reuocaret. Iis reuersis, nuciabat fere aliquid regi , quod sciebat ei futurum esse no ingratum. & simul quamobrem eo misisset, exponebat, arbitratus hac Via se posse illum ficetcre ac mitigare: non nunquam etiam, ut metum aliquem iniiceret significabat res Caroli non malo esse i co. Sic enim timebat sibi a vi & insidiis, ve Carolum sollicitaret, quo fratrem suum Iacobum qui tum ante Novesium erat, cum aliis nonullis ad se quamprimum mitteret,

iniecta spe &promissone facta, Sactoquin-

tinum se patefacturii illis esse. Quo postea quam illi venissent fidem eius atque pollicitationem secuti, ipse mutata sententia, diuersum renunciabat: & hoc quidem ter accidit. Quicquid est huius rei, a multis fide dignis, praecipuὶ autem ab ipso, de quo loquor, Connestabili fratre cognoui, qui eaptiuus in Galliam adductus, in hoc modum

recitabat regi praeter me. nemine praesente. Et quoniam liberaliter ad ea, quae rex pe contabatur, respondit, commode hoc ei a cidit. Interrogatus, quatas habui siet copias, quo tempore cogitabat in oppidum peruenire at

512쪽

nire: ait, se tertio babuisse ad tria millia. Deinde, an occupata urbe. fra ris fuisset sequuturus parteis: Responditi primo q mdem a que secundo se illuc venisse, quo subsit umei serret. Postremo autem . quod ammaduerteret .Principem suum. & te quoq; ab illo ludificati: si tum in oppidum sumet ad missus.Carolo sie fuisse lim seruaturv. noni se quidem uim ullam facturum, sed inuito illo suisse ibi commoraturum. Ab eo colloquio rex ilium e carcere dimisit.&ssiae Iamiliae adseripsit. Scin magno habuit honore, propterea, quod ingenue & prudenter re-Jponderat. Per occasionem obsidionis Nouesianae sum delapsus ad alia: quae quoniam in idem fere tempus inciderunt. praeterire non licuit. Durauit enim ea obsidio totum annu, dc ut ea solueret, duae pocissimum res Carolum impellebant. primum, motum a rege in Picardia bellum, exustis aliquot oppidis , & Atrebatum agri vastatis: deinde. Anglicanus exercitus ipso authore contaris plus. Nam Eduardus.& qui erant eu eo pro ei es admodum irati Carolo propter interiectam moram . quum precibus nihil prolicerent, & sumptus ingentes sacerent, ει ι bene gerendae dilaberentur occasiones:cc verum etiam cominari. Carolus autem ad

513쪽

iuam existimationem ac laudem magnopere pertinere putabat, obsideri a se tam longo tempore oppidum in aspectu rantet mutatitudinis hostium a quibus cogi non possc ut illine discederet. Verum ista floriol magno ei consti tir. Nam qui stiliciter bellum serit, ad eum redit omnis bonos rerum γ' Harum Pontificii legati intercessione, pax tandem facta se it,ea conditione, ut legatus

in oppidi possessioneni immissus . tenetet illud, quoad Pontificis & Cardinalium au-

tboritate aliquid statueretur. In quanta vexo sollicitudine,& cogitationum acerbitatibus , credibile est Carolum tunc fuisse, quum &bellusti sibi videret insertia rege. M interminationes audiret Anglorum, ' socii erant Oc coa foede: ati, & oppidum obstinate circumuallatum videret in eas -- sustias adductum esse , ut intra paucissimos dies inopia r rum omnium, ad deditionem cogi posset tNam E ducibus unus, qui circi festus ibi fuerat quem in suam deinde familiam rex adiunxit, recitauit aliquando nobis, uum ab eo discederet Carolus. potuissa

capi intra decimum diem. His igitur de causis, ut diximus, obsidionem sol uit. Interea Eduardus prosiciscitur Darueritu, oppidum altimum , ut traiecto mari, Caleros per-

514쪽

ueniret. Quam ir&s ierit exercitus, & quam iri, 'ctu . anteo diximus Quae quum ita

vem Cas:dibile est, Deum conturbasse l. rn- arolo, ut hac omotu pulcherrirna relicta occasione consic:edi belli Galbci, pet-tinaciter inh aereret oppugnationi difficilli-

,&tempus tereret. Habebant enim An-

pli in re militari opus ipse,tanqua praemon atratore. Nam quo primum tempore in nostros fines perueniunt, valde sunt imperiti, de minus idonei: sed breui lepore magnum usum armorum sibi comparant. Ille vero non modo non sorinabat eos ad nostrum militiae genus, quod in primis erat necessarium, si modo vellet uti aliqua ipsorum insigni opera: veru metiam sim cunctatione α' pertinacia hoc effecit, ut administrandi belli amitterent propemodum occasiones. D inde sicerat ipsius exercitus attenuatus, ut

exhibere illum Anglis & repraesentare non auderet. Nam ex diuturna illa obsidione. desiderabat ad quatuor millia lectissimorum militum. Atq; ita videre licet,quemadmodum fatali quodam malo con silia suada actiones omneis,videns atque sciens & prudens instituerit in suam ipse perniciem. Erat cum Eduardus Datuerat: ac quo facilius

Gauccret, misit ei Carolus E Zelaadia cur

515쪽

citer quingentas nauis, idoneas trari spo tandis equis. Verum, cisi hoc adminicus rihaberet a Carolo. & licet magna dii in arebus omnibus ipse prouideret: tamen inter eum portum & Caleto ς,treis hebdomadas nauigatione consumpsit, cum sit in te

uallum septem duntaxat milliarium. Quo magis videri potest, quam sit Anglis dissicile in Galliam traiicere exercitum. Quod si rex maritimam rationem belli tam bene cognitam habuisset. quam terrestrem, ab λque negocio traiectu interclusisset illum.& aditu prohibuisset, eo praesertim anni tempore : sed nec ipse intelligebat, nec etiam illi , quibus administrationem belli

commiserat. Eduardus, antequam Datuerno proficisceretur, datis ad regem literis, bellum ei denunciabat. Earum literarum, quae sane perquam eleganter sermone Gallico fuerunt conscriptae. haec erat summa: VeCalliae possessionem, quae iure ad se pertineat,sibi reddat, quo nobilitatem & ordinem ecclesiasticum pristino iuri & libertati restituat. Id si non impetret, earum calamitatum . quae postea sint ex hac iniuria nasci turae. culpam a se remouebat. Quae quidem eontestationis formula est usitata Principibus. dum alter alterius hostem se profitetur. Re

516쪽

COMMENT. LIB. V. 'ue Rex, ubi totus eas literas legisset. iii vestiarium se recipit: & accersatos oeciali. incipit: Sibi certo constare, Eduardum no sua sponte, sed impulsum a Carolo & multitudine, huc descendisse: iam magnam aestatis prae teri i me partem e Carolum ex diuturna obsidione fractum habere exercitum ,&rebus omnibus necessariis carere: de Connesta-blio se non dubitare, quin is cum Eduardo communicarit consilia, propter eam, quaesit inter ipsos assinitatem: sed nihil ei fidendum esse: quod suo exemplo cognosci possit,qui sit praeclare de ipso meritus: illum it xo perpetua quadam uti simulatione, &ad

suas commoditates omnia res erre. In eam

sententiam ubi multa ditisset, dabat illi trecentos ait reos δε si pacificaretur, promittebat mille: palam vero iussit ei dari triginta vinas preciosissimi panni serici. Foecialis ad ea respondit, se quicquid ad pacem ullo modo conserre possit libenter esse facturii: existimare se, regem Eduardum no fore dissicilem, aut nimis durum, sed eius rei non est ullam faciendam mentione, priusquam exercitus mare traiecerit, tunc statim mittendum esse nuncium, qui tutu iter legatis impetret. Hsic simul atq; venerit in Anglorum

castra, iubet ad Hauartum, qui magnae sit

517쪽

apud Eduardum authoritatis, a cedete . seque illi in eo adiutore fore profitetur. Dum rex pri tina ei loquitur, multi foris expectabant, ut quo esset vultu aut quid diceret, viderent. ille me statim accersitet iubet, ut interea.dum comparatur, qui nuncium deducant, familiariter cum ipso colloquar, eo illita,ne quis alius interpellaret. Post haec raucis quibusdam euocatis, incipit loqui deliteris, easque recitati iubet, nec ullum dabat offensionis signum. Nam foecialis ille sermo ipsum recreaverat. Hoc loco mihi digrediendum est ad Connestabitum. Is quod Carolum ludificauerat, deque spe recuperandi Sanctoquintini deiecerat, in maximo versabatur metu. De regis immutata erga se voluntate nihil etiam dubitabat, praesertim cum E suis familiaribus ad illum nonnulli iam transiissent. Veruntamen ex iis alter, Mouius, commeabat inter utrosque, Scmandato regis illum ad collocutione euocabat. Connestabitus ait non se recusare, si rex interposito solenni iureiurando, quod super cruce sincti Lupi Andegavensis tacere consueuit, fidem sibi praestaret. Vt autem ad eam iurisiurandi formulam rex desce4etet omnino se facturum ess ' negabat:

s d paratus erat quacunque alia ratione ipsi

cauere.

518쪽

rauere. Certe si quis intueatur omnia propius, con periet miselabilem elle v. tae nostrae conditionem, qui tantis laboribus, via illis, curis, α acerbis cogitationibus nosenligamus ipsi de assi igimus. Et ant hi duo in magna sollicitudine, & crebri mutebantur utrinque nuncii. sed non minus interea laborabant Eduardus &Carolus.Nam Gllius ad Caletos traiectus, & huius cum Caesare pacificatio. in idem prope tempus incidit. Carolus. obsidione relicta, paruo comitatu ad Edualdum proficiscitur: reliquum exercitum in Lotharingiam & Barre e ditionem mittit, ut ibi vastatis agiis, nonnihil sese reficerent. Parum sane prudenter hoc ab eo fiebat. Angli enim expectabant. ut ille cum maxima manu scse coniungeret ipsis. Nam quo magis acceleraren' dc citius mare traiicerent, hoc eis promiserat et nec id modo, verumetiam nunclauerat se trimestri citius, quam alioqui facturus suerit, bellum regi intulisse, ut ipsi,posteaquam in Galliam vetiisssent.recentes ac integit,de-satigatum reperiret hostem dc attenuatum. Digressi ambo Caletis, de per Boloniam sacto itinere, Perona veaiunt: quo in loco minus amice Carolus illos excepit. Ni orti

adbib est custodiat.&ia oppida eos,nisi earu

519쪽

guis cohortibus.non admisit. Dum hic moratur. mittit ad eum Connesiablius, purga di sui causa, quod Sancto quintinum ad diem non tradidisset, consulto factum abs se: nam alioquin omnem se fuisse rationem amissurum, & occasionem agendi aliquid praeterea: nullam deinceps autboritatem, nullam se habiturum in Galliis fuisse facies. tatem communicandi consilia. Nunc vero, ouandoquidem in propinquo sit Eduardus, facturum se quiduis. Et quo maiorem saceret fidem, per e udem legatum dat literis ad Eduardum in hac sententiam,vitis,quς C rolus ipsi nomine suo dicturus esset, fidem haberet. Ali is deinde literis Carolo promi rebat opem quouis in bello, nec ipsi latum, sed omnibus etiam confoederatis atque so-eiis. Acceptam epistolam Caresus Eduardo reddit, & quid ille nunciasset, recitat, ει aliquanto plenius quam res erat, exponita lam&Sanctoquintinum, & alia multa se recuperatura esle illius opera corimabat. Eduardo facile persua sum fuit , quoniam & sororius erat Connestabili, neque itilum eredebat tam fore temerarium dc imprudentem, ut in iis angustiis positus, quodsbi quod carolo promisisset, non seruaret et adem quoq; scutiebat Caresus. vexum, neq; metia

520쪽

COMMENT. LIB. V. metu regis, nec ulla re alia potuit ille impelli , ut fatis saceret promisso: & ex usu rerum suarum esse putabat, ut pro co ietudine sua caute ac simulate ageret, existimans, inueniti semper a se polle rationes non malas, quibus illi placati, paterentur sese duci. Eduardus autem, eiusque familiares, quia

nostrarum rerum erant imperitiorcs. non

tam facile senserunt dolum. Angli enim omnes, ii praesertim, qui non subi apud exteros peregrini, valde sunt bilio ii : quod proprium est omnibus ad Septentrionem pertinentibus populis. Galli vero, quonia politi sunt in regione bene temperata . cincti Hispanis, & ltalia, & Anglia, & Germania, medium quiddam obtinent, neq; praecipites, neque nimium etiam tardi aut remissi.

Exhilaratin igitur his Conne stabili literis

α madatis Eduardus, tametii iam antea poterat aliquid odorari, una cum Carolo digressus Perona, proficiscitur Sancto quintinum. Aliquot illius cohortes, quasi certa de explorata oppidanorum amicitia, laeti praecurrunt: sed propinquiores facti, tormenti excipiuntur,&desideratis nonnullis, coelo inultum pluuio,& incommodo, regred untur ad suos, vcve menter irati Conne stabito,

quem dc proditionis iasimulabant. Postero

SEARCH

MENU NAVIGATION