Jo. Brunatii Chartarum Coenobii S. Justinae explicatio

발행: 1763년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

ceterique , Romae , passim ; quos edidere Camaldulenses.

XXIV. Ita Romanae scriptiones apparent ut opilio nis & donationis, & libelli . Duo pontificatus in Italia maximi Romanus ac Ravennas eum, praeter alios, usum sori tenent seculis iis : etsi nonnihil ex iis sedimulis aliquanἐo contigerit alias chartas , ut Mediolanenses, ut Pistorienses, ut Senenses apud Muratorium :Venetas etiam carpserit, aut alias. At hae simul omnes erant nihil adversus aliquas ex iis tabulis aut Ravennatis, aut Romanae consuetudinis. XXV. Accidit igitur ex hoc altero capite nobis, ut in priore quqstione fuit. Nam tum primum; cum suissent homines anxii de Conltantino chartarum nostrarum , quis esset, an opportunus esset ς habuimue in summam tot ex omni genere demonstrationes, ut exuberarent. Ita; cum stilus eorum documentorum simul in dubium vocaretur ; adveniunt huc etiam tot illustrationes ac probabilitates, ut nimis jam fiant eae mihi. Sed hoc ii viderint , qui duas quaestiones de m numentis certissimis secerunt. XXVI. Nunc extrema chartarum appetunt . Has enim legimus exaratas Anastasio tabellione de civitate Roma, quod is admonet . Duin probaveramus hactenus eum stilum scripturarum fuisse Romani moris: ut asserebamus eum simul instituti Ravennatis esse : qua parte res, opesque continebantur omnes his actitatae scri

52쪽

scriptionibus . Ait Muratorius re earere Leo donatio nes opilionis , eas & ait non carere loco ; negans, assirmans in eadem sua dissertatione, Romae rabulas exinpletas . Quae tamen inquisitio minus eum, puto , permoverat . Admittuntur enim scriptiones ab eruditis, etiam quae carent ea loci nota. XXVII. Differunt autem chartae donationis a libello. Nam dicitur in iis Anefusus tabellus de eiυitatrRoma οῦ quemadmodum verba fuerunt . In eo dicitur Anaseasius domesteo numeri Armeniaei. Titulus admodum variabat . In his etiam verbis aliquem talorem certe bonum viderat Muratorius & professus est. Utrimque chartis & donationis, & libelli testis apponituralius, hoc nomine Barbato, sed eo munere, quod est, domestico numeri Armeniaci. Testes alii sunt, Iordanus, Armeniacus , Tribunus blandi noni , Leopardus,

Basilius. At charti Ravennates, at Romanae quas en inmeravimus, at papyri quoque commemorant eos numeros, numerosque militum, numerosque publicos militum; seu bandos; ut appellavere: notatur & Armeniacus ibi numerus aut Arminiurum, vel Armeniorum. Dicunt eo vocabulo numeros , ut cohortes eos dicerent, legiones, aut alia militum corpora cum suis bandis aut vexillis r eos militares ordines ea modo nuncupabant ab urbibus ac locis aliquibus aut provinciis: ut hunc ab Armeniaco modo themate quemadmodum loquebantur. Hinc ea Constantini porphyrogeniti

53쪽

filii Leonis explicatio est : Armeniacum quod dieitur thema propriam cppellationem non habet e neque enim metusta es hae appellario: sed eam a vieinis atque Vnitimis Armeniis accepit I imo vero dixerim sub Hermesio imperatore hujuscemodi appellationem sumpssse dNec huc alia traham i quae satis ex Mapheis cogno

scuntur a

XXIX. Abest ab eo tamen hic Armeniaci numeri domesticus : aut qus significatio nominis esset in castris. Erat enim domesticus, aevi vocabulo , copiarum dux ; ut ex Uutprando testimonium tenemus eodem Constantini porphyrogeniti seculo. Videbamus in Arismeniaco numero domesticos duos: alius est Anastasius; alius erat Barbatus : id apparebat ex charta libelli. Cum simul advertimus ex Liu rando Lib. III. cap. V I. Phoeam Constantini principatu , domeficum majorem, hoe es , terrestris ducem exercitus. Advocat majores domesticos; quibus, militiae gradu, suberant minores. Hic enim Constantinus adserit porphyrogenitus in libro de Thematibus: optimarum , ait, 3bema δενυitiι santum ea a assumptum est, utpore miserrimum p n que turmis neque drungis rabonesarum : re qui bule praees, domesticus torum nuncupatur; nec praetor , θυα frategus; sed domesteus, praerori subditus, re dignitate Iove inferior. Hic habuit porphyrogenitus is noster ut apparet , eo quoque memorabilis ex ingenii sui monumentis, preter alienas commendationes, quas

a ante

54쪽

mite recensuimus. Constantinus porphyrogenitus Leonis filius imperator explicat scriptis suis inscriptas ninmine suo tabulas eas opilionis. Ex imperatoris igitur explicationibus habemus & domesticos qui parvae dignitatis erant duces . Ex Liuiprandi verbis habemus& domesticos quae summa dignitas erat in castris. Hanc ego summam rei quamdam trado, nec ut in partes adsigno; vel erat necesse. Nam satis in promptu videtur, ut domesticus Anastasius idem sit Arme. niaci numeri tabellio . Fert apud Mapheium charta papyri tertiadecima Theodoratem quemdam militem referibam Numeri Equitati. Nec miles est omnis idem domesticus . At quoniam domestici militum fuerunt alia atque alia conditione, vel officio, vel ordine, demum traducuntur & ad notarios. Ita militiam scriptumque secerunt: utroque munere spectabiles utcumque suis. XXX. Alia sunt in instrumentis nostris.ex quibus arguebam facilius esse de totis iis , quam de singulis eorum partibus agnoscere. Nam de totis haec in un, Versum patebant; ea respondere scriptis aevi decimi; scriptis originalibus; alienae vero provinciae scriptis, in

qua stilus is usurpabatur . Hic erat omnis eorum do cumentorum iacies, ita patens, ut aliq sunt eo de genere scriptiones ac tabulae quas passim recipimus . At partes aliquae nostrarum scriptionum secretiores erant, eaeque minus tu conspeelum veniunt. Ita sunt aliarum F a quo

55쪽

quoque scriptionum quae vulgo prodire solent in hoe

ordine: saepe totas eas recipimus; aliquq partes earumtamen ignorabantur : & omnium scriptionum generis omnis haec aliquando conditio est . In chartis Opilionis ultima pars aliquantum remotior a vulgatis ejuς aetatis instrumentis. At scripturae, quae bona est, accipiendae sunt bene partes etiam dissiciliores. Ex iis Raperiri potest aevum quod latet. In chartis enim talibus adest Armeniorum phalanx: ejus domesticus alius; alius etiam domesticus, idem tabellio : quae nec inexinplicata manent; ut erat argumentum prssens. At ea

de militia Graecorum suerunt omnia ; quemadmodum Constantinus is Leonis filius, imperator in titulo scriptionis. Opilio quoque scriptionem per omnem patricius est, Opilio patricius imperialis , Opilio Romano. rvm patricius. Hi sermulae , quas interpretes opilionis in immensum praecipitant , omnino stabunt , ubi

patricios Graeci moris attenderimus . Nam quos Grε- cos aut Graecum quod imperium dicimus, iis tempestatibus, in iis gentibus, omne Romanorum vocabulo fuit XXXI. Hi se Graeci Romanos appellant, imperator autem se Romanorum vocat . Adeo nobis Romanis irati sunt, adeo nostris imperatoribus infelli sunt: nos Italicos Germanosque pro Romanis populis Francos dictitant, imperatoresque nostros ob eam , quam di cunt, nominis usurpationem vexabant . Audi Grecose aiunt:

56쪽

aiunt: Papa litteras nosyra sanctissimo imperatori miser; Graecorum, non Romanorum, imperatorem vocans.

papa se uus , infulsus ignorat , Constantinum sanctum imperialia ferra hue tranoenisse , fenatum omnem,

cunctamque Romanam militiam ς Roma vero vilia man-eipio , piscatorer selliser, evediarios, aucupes , nothos , plebeios , servis torummodo dimisisse r quae de Liui prandi legationibus excerpta sunt. Et historicus hic omnis, aliique latini: magis historiae deinde Graecorum , t bulae, nummi, ceterae vetustates eam consuetudinem Graeciae declarant, ut imperium Graecum dici Romanorum vellet . Ergo facilis ea lege Graecus patricius opilio est ; Romanorumque patricius appellatur eo tempore cum Graeci se vocant Romanos; imperialis autem patricius est , imperii quidem Graeci quod appellatum fuit Romanum. XXXII. Patricios multos hoc imperium Graecum, vel eo nomine Romanum , dabat : hos in omnibus historiis earum partium videmus : eos pacis ac belli negotiis adhibitos: huc ex oinni natione cooptatos hinneltatosque mortales: ex quibus ordo patriciorum creverat. Liuiprandus in palatium Constantini porphyr geniti nostri vocatus, eo videbat ordine procedere dignitates: primus, ait, rector es domus e post alii duo, quorum uter militibus, navigantibus praeerat alter a post hos admissi sunt magistri: patriciorum deinde ordo hosmne est secutωs; re papriciorum numerum nescio et tur ba

57쪽

UM post bos immensa voeatur, protosparbariorum , spa-ybariorum, eandidatorum , er id genus estentum : lib. VI. cap. V. Ita respondent sibi Constantinus porphyrogenitas, Opilio patricius, armeniacus numerus, ejus domesticus, aut domestici: gr a sunt omnia r si cum ceteris putetur & Roma, teneas easdem chartas Opilionis. At Graeci Constantinopolim quoque Romam dixerunt; ut haec etiam valet fama per omnes eas aetates . Anastasius autem domesticus Armeniorum se tabellionem de civitate Roma vocavit. Hunc ego de gnandi modum chartis in aliis adveni. . iXXXIII. Nam quas enumeravimus aut Ra Uennate ς , aut Romanas tabulas, ita vidi; cum se notarii profitebantur in iis de Ravenna vel urbe Roma sestse, tum significari scriptum Ravennae vel Romae factum fui fle. uuq si Muratorius attenderet, habuisset se constantiu .in definiendo nostrorum documentorum loco. Nobis autem positis hic inter utramque Romam veterem n vamque restat adhue ea consultatio, quae sit earum cbvitatum duarum propior huic argumento. Pro vetere quippe monebant priores observationes, pro nova nodiv . Primum latinitas eius hominum generis est prinhabilior in urbibus latinis , quam Graecis . At Glia non probant cur auctoritate latinorum contrahant. Haec aliaque talia dixi non habere quidem falsos nos, at ignaros . Nec scimus omnes eas consuetudines aut pacta nationum duarum qus tot seculis una suerunt .

Apud

58쪽

Apud Venetos ultimis usque temporibus erant in soroqui se notarios imperiali dicerent auctoritate . Plures homines hac auctoritate vocant se comites palatii La, teranensis . Et permittunt sibi principes ac permutant in alienis provinciis eas aut similes honorificentias. XXXIV. Hse ultima scripturarum pars indicaverat militares eo coactos homines : ejus ordinis opilionem patricium, signa quaedam cum suis ductoribus. Ad prinximas etiam regiones, Apuliam, Calabriam, duo illa themata ; qua, quod ait Liuiprandus, ultra mare Grinci possidebant; exercitus ejus gentis aliquis eo tempore spectabat. Demum Romae per eos annos perpetulturbς suerunt. Has observationes in aliquam coniecturam capiam . Seculo prς senti decimo , cum Saraceni Fraxine tum Provinciq Italisque finibus insederant, in ritimis alpibus, Ugo rex Italicus adversus eos consultans , nuntios suos Consantinopolim dirigit, propter umviri m Greeum ignem. Imperator eontinuo naves eum Graeco igne praeparavit, re munera maxima misit. Unis

de rex Ugo , misso sibi Graeco uni ab imperatore Grintarum , Fraxinerum onusnat navibus Saracenorum exustis, illud expugnat; π inde eos fugat. Ηse Albericus anno nongentesimo quadragesimo secundo ; quemadmodum Frodoardus, Annali ita Saxo, Liuiprandus, item Sigebertus , aut alii quoque : nam fuit hoc inprimis illustre quoddam iactum; Constantino principe. Quod mihi sic interpretor. Ita volo : Graecos ea pugna

59쪽

gna victores navibus in Fraxinetum descendisse; duces ibi cum militibus agere; tum negotia tractari , publicas etiam tabulas confici. Puto, non diversum legeremus in his quam serant eae scriptiones Opilionis: aut in principio nomen imperatoris; ex eo vocabulum classis, aut praesectos ac milites eos classiarios, instrumen.

ii quoque locum, vel alia et scilicet eas Argiυα ph Iavis, ut de Virgilio sumimus , illustrationes ac indimorias , in alieno quidem solo, procul a Graeciae regionibus ac dictionibus. XXXV. Haec eo modo sunt ab alia quoque parte,

si numerus Armeniacus atque alius Graecanicae militiae globus ex finitimis excubiis ad urbem venerat, quo civium factiones alia vel alia vocaverant; aut adve sus externos metus : has enim causas duas noscimus Romanos ea tempestate semper in armis habere. Si Graecorum , quemadmodum praesumitur ad Fraxine. tum , sic ad urbem fuit adventus , apparebat statim cur opilio Graecus patricius aut commilitones ejus imcurrerint in hujusinodi tabulas, etiam si consectas opinemur eas in arce Latini nominis. Habemus eo ueculo Romam suorum consulum pontificumque saepe dissensionibus exagitari r quas diximus civium factiones. Habemus eam bellis occupatam vel adversus Italicos reges, aut praedones Africanos, adversus otionem quoque Caesarem vel alios: haec dicimus externos metus.

Utrumque periculi genus, a suis, ab alienis, id advo

care

60쪽

eare potest in urbem praesidii causa milites etiam Graecos, conterminos; ut fit in vicinitate : nec abhorrere debuit animus ab hac opinione, copias ejus gentis interdum coactas in Urbem : quod indicium qualecum. que ponitur ex opilione. Romam vero nonnullas opes a Graecis hominibus expectavisse, Ravennam quoque , praetendit oratio Graecorum , de qua Liuiprandus admonuit . Hi legatos otionis eo modo sollicitabant: in. quiunt; si datis, quod decer, accipietis quod libelr Ravennam scilicet re Romam eum his omnibus continum sis quae ab his sunt usque ad nos . Si amicitiam absque parentela desideraris , Romam liberam esse dominus tuus permittat. Hae necessitudines eo seculo nostrae cum Graecis erant; qui pro libertate maxime populi Romani verbis; &, si daret opportunitas , armis etiam contenderent. Ita gentis ejus exercitus, ae duces, quos aliquantulum refugerat Μuratorius , huic urbi conciliamus a

XXXVI. Ego nihil hac in parte me definire qui.

dem posse professus eram. Tantum videor obtinere, nullas eo denique difficultates ingeri , quae valeant. Ac nobis omnia coniecturarum probabilitatumque plena sunt. Ita eum dixerimus hic aliquid incertum A.

re , non intelligebamus id ex dubio quodam falsitatis:

at ex bonis tot rationibus quas meliores saceremus.

is examinis modus habet nos suspensos . Haec Opilionis instrumentorum conditio est, ut in ceteris quidem

G par

SEARCH

MENU NAVIGATION