Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

s ijcere. Magis vero cum iustitia conuenit, quia res,quae extra nos sunt, tractat, & aliorum utilitatibus prospicit. A qua tamen dissidet, tum quia iustitia legibus instatu tam debiti rationem seruat, liberalitas vero ciuilem quandatu decentiam sequitur; tum quia iustitia rerum aequalitatemperquirit, liberalitas vero in usu pecuniae animi bonitatem attendit. Ex quo liberalitas est quidem iustitia,sertitudine, multisq; alijs virtutibus genere inferior, sed tamen amabi- Iior, quia pluribus prodest, ac clariores homines reddit, aliorum beneuolentiam concilians, &ex alienis suos , eae infidis fidos, ex inimicis amicos efficiens. Contra liber Iem est ex altera parte prodigus, ex altera illiberalis. Pr digus , qui & largus dicitur, effuse donat,vix quicquam acincipit; neq; ullum in dando modum tenens patrimonio se ipsum spoliat: ex quo pauper euadit. Ideo j, graece dicitur, quasi se ipsum perdens.Quod prodigalitatis vitium s solum est, minus vituperabile apparet; si sociatum cum alijs, magis reprehenditur, quia multa scelera uet. Illi-

heralis, liue restricti plures sunt species. nam aliqui licet nihil dent, nihil tamen accipiunt: nil tamen sedare ob id ipsi inquiunt, ne ullius rei aliquando indigeant. Hi pro prie dicentur tenaces & parci. Alij sordidi nuncupabuntur, qui a quouis, & quod vis nil ipsi dantes accipiunt: quales

sunt foeneratores, atq; lenones. Aliena vero rapere non

illiberalis, sed iniusti, & raptoris est . Sunt qui illiberalem

vocent auarum: idq; recte. Nan auaritia, quando nimiani

cupiditatem pecuniae significat, liberalitati repugnat; cum vero iniquam alienae rei possessionem notat, iniustitiae pars est , non illiberalitatis. Deterior autem fit prodigo illiberalis , quia maiorem habet cum liberali dissimilitudinem . Nulli enim bene facit . Tum illiberalitas magis insta vid tur, quia pauci liberales inueniuntur:& cum aetate magis accrescit;quae imbecillitatem animi sequitur, quare aegrius

sanatur

152쪽

sanatur. At prodigalitas in benigne faciendo liberalitatem

. aliquo modo imitaturin facilius vel egestate, vel aetate curatur . Liberalitatem gratia, & vindicatio prosequuntur illa finitur acceptorum bonorum , ista malorum compensa tio. Quae iustitiae quide partes sunt, cum ciuili iure exiguntur;cum vero decus quoddam vitae petunt & ornamentum, virtutes assines iustitiae sunt. Gratia graecudicitur a Ciconia; quam, quoniam paretes aetate confectos alere creditur, a remunerando beneficio ἀντιπυ- ον vociatarunt. Est autem grati hominis beneficia remunerare,nec tam accepti doni magnitudinem, quam donantis volunt tem aduertere; &,si res suppetat, ampliorum gratiam rest re ; sin res desit , saltem animo habere maiorem, trabalim

quod aiunt clauo beneficia figere, hoc est, memoria se

piterna tenere. Et ius quidem in retributione rem parem; amicitia vero mutuam voluntatem postulat. Qui mutuam gratiam non refert, ingratus, & iniustus est. quod ingrati animi vitium omnem beneficentiam extinguit conservatricem societatis humanae.Quamobrem veteres illi gratiarum templum in urbis medio collocabant,ut beneficiorum, atq; ossiciorum vicissitudo conseruaretur; qua hominum com gregatio & eomunitas continetur. Nec immerito tres grariae propter dandi,accipiendi,compensandi vicissitudines ii ter se iunctae: ac quia gratus animus & collato beneficio gaudet,& accepti semper est memor,hilares,pubescentes bfinguntur. Vindicatio definitur,per quam vim aliquam,Vel iniuriam, vel damnum aut ulciscendo, aut desendendo a nobis propulsamus. Est autem ea vindicatio iustitiae pars, quam lex iubet,ac iudex repetit; ad quem attinet iniuriamae damnum certo iure aequare: chm vero nulla lege iub tur, nec a iudice repetitur,cognata iustitiae virtus esse videtur: ac tum laudabilis,cum vel salutis caula,quod ius nat rae concedit, vel christianae charitatis permotione quadam iniurias

153쪽

Iniurias persequimur, ut sceleratorum hominum improbi tas coerceatur, & alioru quieti costulatur: alioquin si aliquo odio suscipitur, in christiano homine valde reprehenditur.

De Vi tutibus, qua adFortitudinem referuntur,

Magnificentia, Magnanimitate, Ambiatione, Patientia, Perseuerantia.

Τ virtutes, quae ob magnitudinem rerum, & diis- cultatem ad fortitudinem reducuntur, sunt .mam gnificentia, magnanimitas,&,quae proprio nomi ne caret , sed dicatur ambitio, vel graeco verbo philotimia virtuti, vitioq; com niunt,tum patientia, & perseuerantia. Et magnificentiae quidem eadem, quae liberalitati,materies subhcitur , sed modo & fine dissimili. Nam utraq; sp .ctat usum pecuniae; sed magnitudine primo discrepant . illa enim paruo Usu pecuniae contenta est, haec, quod nomen linium significat,magnis sumptibus prodit: tum illa doni co mendationem petit, haec operis magnitudinem parem diagnitati personae requirit. id quod nomen ipsum graecum ριγαλ ρεπεία, declarat. Quocirca non ad eam principem virtutem, ad quam liberalitas, reducitur: quandoquidem liberalitas praeeipue cupiditatem pecuniae spectat; magnificentia vero spem operis praeclari accipit,qua cu fortitudine couenit,etsi labore,& materia differtiquandoquide sortit dini periculum vitae,magnificentiae facultatum iactura proponitur . Finitur autem magnificentia rerum magnarum cum animi quadam amplitudine sapiens administratio, regum propria, & virorum in rep. principum; qui & dignitate praestant, & diuitijs assuunt . Etenim pauper ese magnificus non potest ; quippe qui magnorum operum neruos v pecu-

154쪽

pecuniam non habet:ni aut animo,aut pro suis facultatibus magnificum illum esse dixeris. At vero opera, quae fiunt, vel publica sunt , hoc est,toti ciuitati communia; vel priua ta. Et publica alia religiosa sunt, ut templa, & sacra;alia profana, ut theatra, hpectacula: priuata vero, ut 'aedes inuptiae, hospitalitas, & his similia; quae semel, aut raro invita contingunt, ac firmiora,& stabiliora persistunt. Atq; illa publica non nisi a magnis ,& potentibus vicit, haec priauata a minoribus interdum gentibus fiunt. Sed in omnibus tamen & facultatum suarum . & dignitatis rationem habere Oportet. Caetcriim magnificus, quia prudens est,cuncta circunspicit,&decoro,& honestati serui nec extra modum

in opera sumptum impendit;sed qui tame plus semper operis elegantur studet, quam impensaruimminutioni; pariq;

sumptu, o te multarum rerum gnarus, praeclarius opus,

quam rudis aliquis ericit. At qui plus pecuniae in aliquo opere iaciendo impendit ,& minus elegans illud facit, neq;

rei, neq; personae decorum tenes,nec honestatis studio, sea inanis cuiusdain gsoriae cupiditate permotus, in eo, quod nimium est, contra magnificum ponitur ; caretq; apud nos proprio nomine. Ex altera parte magnifico opponitur is, qui sumptuu imminutioni plus, quam operis pulchritudini inseruit; moeretq; semper, quod maiores impensas faciat,

quam res exigat,ignoranS, aut negliges decori. Istum nonnulli appellare solent parueficum, non quod parua simpliciter faciat, sed quod magna opera aggressus minora cruciat,quam res,de dignitas esssagicet. Quamobrem cum illiberali hoc cogruit, quod pecuniam impesus amat; sed op re differt. Nec si magnificentia res imagnas molitur,idcirco nimio offendit; luia videt quod est in omni re quatenus. Id quod etiam videt magnanimitas; quae affectionem quadam animi significat magna & excelsa petentis, ac certa ratione constantis. Atqui externorum bonorum maximnm est ii i

155쪽

nor; ut non nisi excellenti alicui praestantiae debetur. via eprimum Deo tribuitur: tum etiam rectoribus ciuitatum, &in rep. principibus', optimisq; viris desertur. quo praemio mortales nullum maius dare virtuti possunt. Hinc quia cxcellere quisq; cupit,honorem maxime appetit, quem cula, ctis humanis rebus anteponit. Honores igitur,& magnos quidem honores persequens virtus,merito magnanimitas vocatur:quae una per se virtus est;quia honor unu quoddam bonum est . Nec magnanimus honorem virtuti praeseri, sed virtutem ducem sequitur;facitq; res dignas honoribus. At quoniam dissicile arbitramur. alijs praestare, arduum quoq; putamus magnos,& veros honores assequi. Verum ad rem

adeptu dissicilem spe incitamur, & fiducia ducimur enata egraui cogitatione rei, qua nos potituros confidimus. Quare magnanimitas quam spem accipere, & quibus in rebus, ac quomodo illam collocare oporteat,prudeter docet . Sed neque insolenter magnis honoribus magnanimus extollitur,qui virtute nititur; nec paruos honores magni facit,qui alto & excelso animo est; sed ubiq; moderatum, & aequabilem, & ab omni fortuna inuictum se praebet. Quid enim re liqua fortunae bona magni duca cum infra virtutem hon rem habeat, pro quo illa contemnit Θ Nec certe pluris illa extimat, quam ad virtutem, & honore conferre cognoscite

clim praesertim videat a multitudine eos coli, qui istis bonis abundant: nihilq; pro istorum bonorum adeptione,uel amissione iniustu, nihil se indignu unquam facit. Nec solum facultates despicere, sed etiam honores negligere creditur; quos minime venatur, sed ut ab alijs sibi ultro deserantur, expectat. Ex quo superbus esse videtur:non est tamen ,cum nihil inique, nihil immoderate agat. Quod si honor est

cuiusq; virtutis praemium, certe magnanimitas omni ii vim utum est ornamentum,ut quae cunctas virtutes,alioqui per

se decoras,maioribus auget honoribus; quaeq; sine alijs vir-V a tutibus

156쪽

υς DE VIRTUTE A

tutibus ne intelligi quide potest; & quid in quoq; summum

sit quaerens, paruis honoribus contenta non est. Semper autem utili honestum magnanimus anteponit; nec in diriscrimen vitae sese nisi ob maximum bonum infert; iniuriae. rum immemor, clemens, atq; benignus. Beneficijs vinci nullo modo perseri; non querulus, non precarius, qui nubla inferior, nullius rei vult indigens videri.Cum maioribus magnifice se habet, cum minoribus modeste. Nil facile admiratur, nil praeter virtutem magni ducit, non ex aliorum opinionibus pendet, nec leui de causa mouetur. Est verara quanquam aliquando pro locis ,personis, atq; temporibus egregie nonnulla dissimulat; ac quia ingenuus est,palam odit,& amat:magisq; vir bonus esse,quam videri desiderat.

Postremo vox eius grauis , incessus tardus, actio decens. Quapropter dissiciliinu esse existimo virum magnanimum inueniri,cum omnium virtutum ornamentis abundare dii ficilimum sit. Contra magnanimum ex una parte is est, qui maiores suis virtutibus honores affectanex altera, qui se a sibi meritis honoribus vel suae conditionis ignarus, vel in tu aliquo retrahit. Ille maiora, quam vires ferant, sumit,

iste minora; ille ultra modum , iste citra consistit; ille se diagnum putat honoribus, quibus dignus non est , iste diagnis priuatur; illius immoderata honorum cupiditas inscitiam, istius segnities ignorantiam parit: illum quando .propria nomina desideramus graece Dot,o, latine si ita lubet ventosum;istum parui animi dicemus. Atque istius

vitiu magnanimitati magis repugnat, quia crebrius Occurrit , laboriosius ii curatur;illius vero errorem usuS rerum, &experientia facile corrigit. Neuter est tamen nocens, quia neuter est malus.Sunt qui magnanimitatem propter honorum cupiditatem temperantiae addicunt; sed non omnis c

piditatis moderatio ad temperantiam pertinet; nosti; illam propter rerum, quam subit,difficultatem sortitudini addix,

157쪽

mus. A magnanimitate, ut a magnas ritia lil,si alitas,sic distat virtus, quae nullum dum usquam nomen inuenit, elasans circa mediocres honores,veluti circa inediocres pecunias liberalitas. Non enim,sicux qui vchementes voluptates coercet leues quoq; resten at, lac qui modeste inaniplis

opibus,& honoribus se habet, habebit etiam in paruis , Ob

id una est in moderandis voluptatibus virtu , non item infacultatibus, & honoribus. Et quamuis magna & parua non ericiant diuersas eiusdem generis formas,tamen est ii viris': modus diuersus. Igitur virtus, quae in mediocribus honoribus laudatur, cum careat nomine, posset vel graece philotimia, vel latine ambitio nominari. Nam ambitio quanquam in vitio ponitur, nimium honoris studium,cupiaditatemq;.significans,tamen interdum Iaudi datur .Cui aduersatur Ἀλιλο quae ab omni honoris studio sine ratione abhorret. Ideo vero, quae inter ista vitia ponitur, virtus nullum nomen obtinuit, quia vitia medium occupasse vitidemur . Sed omnium maxime propinqua sortitudini est patientia, voluntaria inquam rerum difficilium, malarumq; perpessio. Dissert tamen a sertitudine, quod sortitudo pra, P. Icipue mortis pericula, patientia quaevis mala suscipit: fortutudo etiam venientia illa,si ratio imperet,adit, patietia tantum praesentia tolerat sertitudo costanter, patientia aequabiliter se gerit. Sed & sortitudo magis timores, patientia tristitias cohibet.Quinimmo patientia maxima mala perserente fortitudini tanqua parte subiecimus.Facit aute pati tia, ut ferendo,leuiora mala videatur jicut Poeta ille inquit,

Durum,sed leuius sit patientia , Horat Quicquid corrigere en nefas. O . lib.

Nec sine ratione sortitudini, cuius in malorum perpessione a. Od. . constantiam laudamus,etiam perseuerantiam annectimus:

in qua & laboris diuturnitatem,& animi firmitatem inspiciamus. Cumq; re differant, quod sortitudo mala, perseuer

158쪽

tia longum boni operis laborem sustineat, tamen modo quodam conueniunt. Et qui labore stangitur,imollis;qui in inconsiderata ratione persistit, pertinax vocatur. t t

Mansiuetudine, umentia, alf Modestia.

TEmperantia vero eas sibi virtutes,tanquam socias ,

adiungit , quae alicuius temperationiS commenda, lationem habent, mansuetudinem inqua ira, clemen tiam; at liuiodestiam. Addunt nonnulli continentiain:sed nuq eius rationem,quia impersecta quaedam temperatia est vita cum emperantiae natura supra explicuimus. Mansu tudo estiis moderatio: iram vocomon alter/ appetitus se

sities partem , quam irascibilem appellant, sed singularem

quandam animi commotionem,seruorem inquam sanguinis in pectore ob ultionis libidinem. Neq; hunc extirpat, sed moderatur affectum. Nam & in sacris libris legitur,Ιr scimini, & nolite peccare . Cumq; nomen ex irae mediocriatate nullum reperisset, quod dissicilis illa foret inuentu ob

multas,quae circunstant, asperitates, a remissione, quae magis,quam incitatio,laudatur,accepit. Qui minus iram te perat,'iracundus. Iracundiam non tam irati animi commotion P, quam habitum significat animi procliuis ad iram. Qui nullb irae motu afficitur,graece nucupatur ἀ οργητες, hoc vacans ira. Magis autem pugnat cum mansuetudine iracundia, quam irae vacuitas;quoniam iracundia saepe leui de causa excitatur, redditque hominem minus compotem sui, ab frequenter multorum,.&ingentium malorum causa existit. Itaq; mansuetudo non re, sed modo cum te perantia conuenit;& viriq; conuenientia est cum clemetia ;quae poenam prudenter moderatur; quaeq; a Seneca finitur animi

159쪽

nisi temperant iam potest te vl stendi; veuelitidi sun

moris aduersus inseriorem id potaus constitue dis: Seueriatas vero debitam poenam non Gmittituit licinnirati'n e sa- citriaec miniis saepe laudabilis, quam clementia. Clementiae aduersatur crudelitas; quae puniendi qpidem causam Guquam habet, sed moduin in puniendo nul in tenet. Ae eritas & immanita maxime inimica est at ni, atq; clo mentiae, nec causam, nec modum ullum viciscelidio puniendi seruans; tantum gaudenF poepis atq; suppliciis . . Ei Vero ,qui ne meritam qui in p*na sumit, nullum nomen' hactenuS. Imposuerunt. Quo autein pacto ab aequitate &bonitate clementia distinguatur,*pra diximus Tempera, 'tiae qum: ita est cognata modestia,ut saepe neq; re, neq; n mine separentur. Separ/ntur tamen delectationum gen tibiis c Nam delectationum, quae xactu percipiuntur, moderationem allignant temperantiae ; aliarum voluptatum Vero xemperationem una cum corporis decente actione, motu, & ornatu adscribunt modestiae .i Quae quatenus cietatem hominum attingunt, ad iustitiam pertinent. prout vero quadam ratione componuntur, ad modestiam & temperantiam spectant, Adhaec veritas ,riabilitas, & amicitia iustitiam sequuntur; modostiam vero sequitur ludendi,

iocandi, vestiendi, & ornandi se modus. Ludus est corporis ad animi relaxati0stericiens exercitatio: iocus est fac tum,ac risum excitans dictum. quibus sane uti debemus,

perinde ac somno & quiete, remissionis animi grati , vide de promptiores ad labores redeamus . videndumo; m- per est, ne animi relavitio maior siliqRεφ la bot postulet:

utq; ab omni ludo, & ioco omnis turpitudo& obscoenitas abliti ac cuncta iactis, &dictis pro locorum, temporum, perlonarum dignitate, ac ratione conueniant. Qui a ludo abhorret, agrestis: qui in ludo nimius est, quo proprio appelletur nomine, haud scio; est tamen agresti peior, qu

niam

160쪽

Cav. G. DI GIA COMO

SEARCH

MENU NAVIGATION