Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

liis pIures sunt gradus. Nam constantior est, qui grauiores dolores persert ; contra, mollior, qui leuioribus frangitur. Ac continentia praestat constantiar; quia praeclarius est pra sentibus non vinci uoluptatibus, quam absentibus: mollities vero incontinentia peior; quia turpius est infirmari a sentibus, quam praesentibus, & grauioribus voluptatibus. Nec soliim mollis est, qui voluptatum priuationem serre nequit, sed etiam,qui omnem laborem, & molestiam fugit, totumq; se iucunditati dat, undiq; deliths dissiliens. Sed de

continens atq; incontinens absolute venerearum voluptatum dicuntur; aliarum vero rerum cum adiunctione, ut ira diuitiarum, honoris, atq; his similium. Equidem faculi tes, & honores cum vitam per se ipsa non alant, ad coni,nentiam nulla ex parte pertinent. ira etiam, quia aperta, non dolosa, ut venus, minusq; voluntaria est, quia est cum dolore permixta, magisq; cogitationem quandam animi, quam naturalem ardorem sequitur,ac magis a parentibus innata videtur, minus quam voluptas reprehenditur; licet plura interdum ob iram, quam ob voluptatem mala eu niant. Quia igitur vi sua voluptas vituperabilis est, eius absolute incontinentia dicitur; non item irae. In timore a tem non continentia, sed firmitas laudatur .

De Uinutum moralium connexione,ats

prassantia. CA P. π I. Docuimus primarias virtutes,hoc est,animi tam invitelligentis, quam appetentis constantes, &h nestas affectiones. Et appetitus quidem virtutes non sollim morales,quia commotiones appetitus mores ducuntur, verum etiam humanae appellantur, quoniam V luntariae sunt: atq; ex hoc maxime commendantur, quod

142쪽

uda DE VIRTUTE

non solum veram scientiam, sed usum quoq; bonum' la dabilem habent. Sunt autem numero quatuo Prudentia, Iustitia, Fortitudo, Temperantia. Nam prudentia etsi, quia in superiore animi parte, tanquam in suo domicilio habitat, virtus est mentis,tamen quia regendis animi motubus,& actionibus dat operam, sine qua appetitus peruerse suo impetu semper huc,illucq; serretur, etiam inter mor Ies recensetur. Ac quando virtus est perfecta & absoluta ratio, ipsam rationem quibusdam praeceptis prudentia com

firmat;sortitudo,& temperantia tuentur a grauioribus pereturbationibus, quae animum a virtutis studio vehementius abducunt, malorum inquam metu, & voluptatum cupiditate;vsum vero rationis in ciuilibus actionibus iustitia construat. Sic unaquaeq; harum virtus propriam quandam h bet potestatem, prudentia praeceptionem, iustitia aequalit

rem, sertitudo constantiam, temperantia moderationem .

quas proprietates ossicia ipsarum declarant. Sed ut istae vim tutes morales inter se disserant & animae potentijs,quarum sunt habitus, & materia, circa quam versantur,&proprijs quibusdam facultatibus; tamen, & proprietatum, & m teriae communitate quodam quasi nexu inter se quoq; tu guntur . Non enim prudentia rectum actionis modum pra, stribere potest, ni propositum animi laudabile suerit; nec laudari potest sine recta ratione propositum. Bonam,& h nestam assectionem animi gignit moralis virtus; rectam rationem tenet prudelia .Et moralis virtus si ex electione est, nulla sine prudelia erit,quae integram electionem facit,ea , quae sunt eligenda, inueniens; & in eligendo appetitum ratione & consilio adiuuans. Electio enim est motio appetitus, humanarum actionum principium. Et quidem in omni humana actione duo spectari solent, finis,& quae per tinent ad finem. Finis est id, quod animus appetit, & quo omnia restri; intentionem theologi appellant: ac qualiter

143쪽

quisq; affectus est, talis est illi finis. Aliud quidem liberali,

aliud auaro, aliud temperanti, aliud intemperanti appetendum videtur. Verum ut is, qui bonum gustatum narbet, bene sapores diiudicat; sic animus recte compositus r honestas a turpibus bene secernit: ac bonum, quod appetit, vere bonum est, non secatum & fallax; quale corrupto viiijs animo proponitur. Sed & finis, quia animum ad se allicit, mouens causa, & human rum actionum principium dicitur; quoniam ea, quae agimus, alicuius rei causa agiamus. Principium vero actionum aliud est uniuersale,ac toti vitae commune, ut illud, Iniuriam nulli decet inferre; &, Ne cuiquam feceris, quod tibi factum nolis: aliud est sit sulare huius, vel istius actionis proprium. Actionum comis munia principia, perinde ut scientiarum, testata omnibus, ct illustria sunt,neq; ullum errorem afferunt: propria primcipia non similiter ab omnibus probantur. Quare comparandi quida habitus sunt, quibus de singularum actionum

fine bene sentiamus. Hunc finem moralis virtus proponit; prudentia vero ea considerat, quae ad hunc finem referri portet. Igitur si eorum,quae ad finem spectant,animaduer so cum finis contemplatione coniungitur, a virtute morali

prudentia minime segregabitur. Quamobrem non potest incontinens, cum prauus sit, prudens esse; potest tamen habilitatem quandam prudentis habere . quae hoc differt a prudentia , quod prudentia nunquam bonam mentem deis ierit; ipsa deserit aliquando. Atq; etiam alia virtutum m ratium communis vinculi ratio est a cuiusq; uirtutis caeteris communicata proprietate. Etenim prudentia non solum intelligens, sed etiam aequabilisfortis ,& temperata est; i stitia quoq; prudens, constans, & moderata; sortitudo item sciens, aequa, & modesta ; temperantia etiam prudens, aequabilis, & fortis. Prudentiae autem maxime propria est ratio, iustitiae aequalitas, fortitudinis constantia, temperan

144쪽

DE VIRTUTE

tiae moderatio. Quin etiam ob hoc , quod mutuum quendam ad se respectum habent, quatenus animi commoti nes ab ijsdem principijs amore inquam, & odio generantur, ct ijsdem finibus, voluptate scilicet ,&dolore continentur, uirtutes morales inter se nexae, & iugatae sunt. Quo nexu carent virtutes intelligentiar i quia nullum inter se respectum tenent. Quamuis enim communibus quibusdam principijs nitantur, tamen mox varijs praeceptis & rationiabus distinctae quamlongissimis interuallis inter se disiunguntur. Qui igitur vii tutem unam moralem consequutus fuerit, omnes se adeptum esse intelliget: alioquin nullam omnino persectam habebit. Tanta illarum cognatio est, atq; consensus. Sed est tamen alia alia praestantior: siquidem prudentia in superiore animi parte tanquam in regali solio sedens , ac caeteris praecepta describens , omnium pra stantissima existit. Secunda in sede iustitia locatur ; quae

non modo genere nobilior, cum voluntatis habitus sit, v rum etiam, quia communi utilitati inseruit, fructu uberior est,quam sertitudo & temperantia, quae appetitus virtutes sunt, ac praecipuam sui, non aliorum etiam habent rationem . Tettium locum occupat sertitudo; quae ideo temperantiae praesert ur,quia praeclarius est dolores vincere, quam uoluptatum illecebras temperare. Postrema est temperantia, hoc maxime praedicanda, quia nos a belluarum victu secernit,&in diuinam&caelestem naturam erigit. Adhaec prudentia rationem ipsam perficit; iustitia rationis regula ciuiles actiones metitur;Qrtitudo,& temperantia rationem a dolore,&uoluptate defendunt. Atqui natura praecedit usui; & usum tenere praeclarius est,quam remouere ea,quae

usum impediunt. Quare iustitia sortitudini, & tempera tiae ; prudentia uero iure omnibus antecellit. Nomen a tem harum quaeq; tum ab aliqua singulari proprietate, quae in omni laudabili actione notatur, accepit; uelut a con silici

pruden

145쪽

prudentia, ab aequabilitate iustitia, a firmitate sortitudo, a moderatione temperantia; qua ratione inter se connexas& copulatas ipsas esse docuimus: tum ab eo, quod in subiecta sibi materia suo pro iure, & singulari conditione tonere est cuiq; dissicilius; ut fortitudo a constantia, quam in periculis mortis retinere grauius; & temperantia a modo, quem in uoluptatum gustus, tactusq; cupiditatibus seruare laboriosius ducitur. Sic variis habitibus inter se dissimiles, ac seiunctae virtutes sunt. Gete quidem principales,& a n stris theologis cardinales nominantur. quod omnes ais ctiones , & actiones hominum in his, velut limen in cardiane vertuntur. Et quamuis aliqua virtus vel dignior, ut religio, vel amplior, ut magnitudo, ipsis esse videatur,tamendi loco, & propria quadam potestate ipsae omnibus ant

De Virtutibus, quae ad DHitiam reducum . tur, T ligione, Pietate, obseruantita, eAmicitia, Veritate .

AP has quatuor virtutes reliquae morales omnes

tanquam ad capita,& sontes honesti reuocantur. Nulla enim virtus est ,quae non aut rationem,aut voluntatem, aut appetitum assiciat : neq; vlla inueniri potest, quae non aut quicpiam praecipiat, aut debitum retria buat, aut firmitatem seruet, aut modum aliquem teneat. Reducuntur autem vel ob materiae, quam tractant, coinmunicationem , vel ob sermae, quam serunt, similitudinem. quae serinae similitudo maior,& potior est communitate materiae . Non autem,ut species generi,subijciuntur,quoniam

a periecta illius virtutis, ad quam reseruntur, ratione ab- T sunt.

146쪽

sunt. Ac quando supra,quae cum prudentia necterenturi virtutes ostendimus, deinceps quae ad iustitiam, sortitudianem, temperantiam singillatim referantur ordine demonstrabimus. Referuntur autem ad iustitiam in primis religio, pietas, obseruantia: quae venerationem erga superiores h bent, qui nostri sunt, nostrarumve actionum principes &authores. Omnis enim honor excellentiam quandam respicit. Quae veneratio primum Deo, utpote omnium procreatori , atq; uniuersi moderatori ; tum parentibus, quo rum satu orti, quorumq; studio educati,& multorum bon rum haeredes iacti sumus; postreino debetur his, qui cum dignitate sunt,nempe quorum consilio, & imperio permultae res nostrae administrantur. Qui omnes appellantur ob eum similitudinem patres. Prima veneratio dicitur religio, altera pietas, tertia obseruantia. Quae quidem ad iustitiam ratione debiti cultus reducuntur; sed quia par illorum meritis honor haberi non potest, de iustitiae conditione si tu i; declinant. Nam, ne dicam omnia tuentem, & rege

tem Deum, ne parentes memorem, quorum opera tot, tantisq; bonis fiuinivir, qua unquam meritis aequa veneratione dignabimur praecellentes homines dignitate, quorum labore, &industria tantopere adiuvamur ξ tamen pro nostra facultate ,&illorum acceptione aequalitatem quandam in his, quae res, personasq; circunstant, sancte, pie , studiose tenere debemus. Religio est virtus per quam De a cuius benignitate est, quicquid in nobis boni est, cultum debitum tribuimus ; in quo &diuinam eius maiestatem agnoscimus ,& sub illius potestatem nos ipsos subiruimus . Videtur vero nonnullis religio, sicut pietas,& obseruantia,

ad ius naturale pertinere: quoniam vis eius a natura omnibus innata videtur. Sed si qui numen diuinum ullum esse negarunt, ij vecordes, & amentes, omniq; intelligentia praecipites, di deuij iuerunt. Est autem religio inter su-

147쪽

perstitionem, & impietatem media. Superstitio uana quaedam religio est, metuens a Deo , quae timenda non suiar, illiq; tribuens , quae a diuina virtute ,& natura abhorrent. Impietas vel omnem diuinitatem tollit, quae Qui is graece dicitur, vel diuinum cultum negligit. Cum religione d uincta sanctitas est, quae non tantum sacrorum, & cerem niarum curam habet, sed omnes etiam cogitationes, & actiones in Dei cultum refert. Hinc sanctum dicitur, quod in Dei venerationem institutum est. Idem quoq; nomen rem firmam, & purgatam significat. Vnde Christiani,quia Christi sanguine abluti sunt, di certa religione religati, ac vero Deo deuoti, in sacris literis frequenter sancti nominantur . Nec non etiam religio ob praestantiam, siquidem est Deus ut ille inquit pater hominum j;,Deumq;, pietas

vocatur . ex quo religioni impietas opponitur . sed tamen cultus , quo genitores honoramus,a quibus in lucem editi, & enutriti sumus, pietatis nomen usu quodam proprium fecit . Interdum etiam pietas commiseratione notat;&pius misericordem : quo saepe nomine Deum appellamus, non tantum quia pater est, sed etiam quia nostrorum laborum, di dolorum miseretur. Honoramus vero parentes non s

Ilim dum illos colimus, sed etiam dum illis vitae res necessarias, si indigentes suerint, subministramus. At cultus,quo dignitatis gradu superiores afficimus, quia nobis vigilant,

di Iaborant, obseruantia proprie nuncupatur: quam assectatur obedientia; quae illorum mandata, & praeceptiones aduertit; laudaturq; si voluntaria, aperta, facilis, & expedita sine ullo errore fuerit. Atque ut in rerum uniuersitate summis infima obsecundant, sic decet inseriores homines dignitate superioribus obedire. Praeter religionem,pietatem, & obseruantiam, etiam amicitiam, quae interiquales colitur, & veritatem, quae ab omnibus exigitur, iustitiae addicunt. Amicitia est mutua, & viriq; cognita,atq; ob vir-T a tutem

148쪽

tutem conciliata beneuolentia. Nam qui alium vel utilitatis suae, vel voluptatis causa diligit, non illius, sed sui Gmicus esse merito dicitur: sublataq; utilitate, aut voluptate amor,a quo dictam amicitiam volunt, extinguitur. Ce nitur autem amicitia in beneuolentia, concordia,beneficentia. Sed qui inter impares est amor tunc gignit amicistiam, cum certa proportione res ad aequalitatem reuocan ,

tur . quod pulchre Aristoteles in Ethicis docet. Porro amicitiae fructus, qui ex communione con siliorum, & uitae per cipitur, maximus est; sine qua nulla in vita nobis iucunditas accidere potest. Ob quam vitae comunionem addicitur iustitiae societatem hominum, ossiciaq; tuentie tamen a persecta iustitiae ratione desciscit, quod nullo praescripto iure, sed naturali quodam, civiliq; ossicio amanti nos beneuolentiam praestamus: nec perfectam formam virtutis habet, sed potius laudabilis quaedam affectio esse vidςtur ex

cuiuslibet uirtutis amore contracta. Amicitiae comitatem adsci ibunt, morum inquam, sermonisq; facilitatem, incommuni vitae consuetudine necessariam. Est enim comis, qui pro cuiusq; dignitate cum omnibus honeste, utiliter,&iucunde uiui cauens ne quenquam aut dolore ullo assicia . uel in turpem voluptatem inducat. Qui uero in consuetudine vitae durus, &asper, nec moribus iucundus , nec sermone affabilis est. dissicilis,& morosus n0minatur: cui ausentator siue adulator opponitur tui plu3 placere alijs vult, quam decet. Ac licet assentatorem nonnulli abadiat ore

distinguant, quod ille solam delectatione ni aliorum petat

hic suis commodis seruiat, tamen uxrunque nomen sapeeidem datur. Differt tamen comitas ab amicicia hoc, quod comitas non requirit mutuam beneuolentiam, quam requirit amicitia. Plaeterea cum iustitia veritatem sociant,

quae non solum in dictis, sed etiam in factis estisne qua nulla fides ictorum inquam, factorumq; constantia; neq; Vl

149쪽

la est sine fide iustitia; nec sine his vlla inter homines commercia esse possunt. Itaq; fides ad veritatem, & iustitiam pertinet: ac verum, sicut etiam apud graecos . λη - , saepe iustu,& veritas iustitia significat.Verus nec fingit ea se habe re,quae no habet,nec habere se negat ea,quae habet, nihil ;illa maiora essicit, quam sunt, immo potius minora, ut a

rogantiae vitium effugiat. Contra, arrogans ea, quae non.

habet, habere se fingit, & quae habet maiora conatur e&cere vel lucri, vel gloriae, vel honoris ergo, vel etiam ipso mendacio delectatus. At simula tor,H'graece,de se ipso detrahit, aliud dicens, aliud sentiens: qualem Socratem suisi se accepimus. sin res suas attenuat, quo magis ab alij in

plificentur, graece Ταν - γος nuncupatur, non nimium idistans ab arrogante.vterq; tamen est mendax. quanquami arrogans magis , quam simulator veritati aduersatur. Quamobrem veritas,quae communem vitae consuetudinem tuetur, & concordes inter se reddit sensus, mores, orati nem , merito iustitiae adiungitur.

Te Liberalitate, V ratia, Vindicationi.

CAP. XIII.

PRaeterea cum iustitia liberalitatem, gratiam, vindicationem ii coniungunt. Liberalitas , quam etiam a benignitatem, & beneficentiam appellamus,habetvlum pecuniae. Pecuniae nomen designat quaecunq; praetio metimur, nummoq; mercamur. Tradit autem liberalitas modum, quo de pecunia alijs gratificemur. Itaq; animum ad bene de alijs merendum instituit. Ljberalis officia duo sunt, alterum in dando, alterum in accipiendo positum sed quoniam hoc alterum ad prius illud refertur ; siquidem liberalis accipit, ut maiore, aut saltem pari remunerer munere ; ideo liberalis potius est dare , quam accipere. Et nim pe-

150쪽

rso DE VIRTUTE

nim pecuniae usus in impendenda re, non in comparanta consistit. Atqui liberalitas ut diximus in usu pecuniae icernitur . Tum maioris virtutis esse videtur honesti aliquid agere, quam nil turpe committere, & de aliquibus bene, quam de nullo male mereri. Insuper grauius esse existimatur sua dare, quam accipere aliena. atqui virtus circa id, quod dissicilius est,uersatur. Et quis non magis eum laudet, qui alicui bene facit, quam eum, cui bene fit ' ne diacam quod datio copiam indicat, acceptio egestatem .ro. Quamobrem bene in Actis Apostoloru dicitur, Beatius est dare, quam accipere. Vnde liberalis nec a quocunq;, nec rem quamlibet facile accipit. Ac si quid accipit, eo quidem animo ut diximus accipit, ut maiorem, aut parem gratiam reddat. In dando hilaris, non tristis est, qui gratia sicandi voluntatem habet, atq; ipso virtutis opere delectatur. Cuncta etiam circumspectat, ut cauta, & moderata

liberalitas extet; ne benignitas exhauriatur, & dignitas: cuiusq; seruetur; &cum aliis prosit, nemini tamen obsit. Nihil enim liberale putamus, quod iuste non fit. Omnem quom calliditatem odit, & ea, quae boni nominis existim tionem violant. Non enim sui, sed alterius causa benigne facit. Ac quia prudens est, minime facultates suas neglia git, alioquin segetem virtutis, de gloriae suae negligeret. Ideoq; nonnulli Themistoclem accuratius parantem diuitias excusabant, quod illi plurima liberalitatis officia praestanda forent, quae sine diuitijs nunquam exequi potuisset. Nihilominus liberalis, quia semper benigne facit, Omnino diues esse non potest. Sed cum temperantia liberalitatem aliqui ob id connectunt,quia moderatione quadam cupidulatis c6tinetur: verum ista cupiditas quia non est earum v Iuptatum, quae sensu corporis percipiuntur, non nimium facit cum ea, quae proprie temperantia dicitur; ni temperantiae nomini velint cuiusuis cupiditatis moderationem

SEARCH

MENU NAVIGATION