Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

delectat. Ac natura primam delectationem alimenti facit; ad quam saporum & condimentorum suauitas accedit. Nec temperantiae munus est de esculentorum & poculentorum qualitatibus, quae tactu, gustuque percipiuntur, iudicare, sed illarum usurpationem videre, ne menti & in teuligentiae ossiciat. Oportet autem capiendis voluptatibus modum quendam tenere, ut vitae necessitatibus satis fiat, nec contra rationem appetitus efferatur: qui ut puer magistri minis, sic mentis admonitu & authoritate semper in os-ficio continendus est. Caeterum ei, qui nullam sentit, aut capit ex his rebus voluptatem,quae ad degendam vitam necessariae sunt, nullum huc usq; proprium nomen datum est;

quia nullus unquam inuentus est istiusinodi: sed dicatur si lubet stupidus. Quinim ijs voluptatibus fruitur, neq; ab

his cohibet, ut par est, appetitum, intemperan S vocatur. Inter stupidum & intemperantem medius temperans est; qui moderate his voluptatibus utitur. Et in usu quidem

necessariarum, ac communium voluptatum Vno tantummodo peccatur,nimirum egestatem naturae plus quam ipsa postulet,explendo. huiusq; modi homines graece dicuntur, hoc est, ventri, ac gulae dediti. in proprijs tamen voluptatibus, quae singulari,ac praecipuo studio quaeruntur, multifariam delinquitur , non sollim immoderantia, sed

etiam usu, loco, ac tempore ; nec tantum pro rerum qualiatate, sed etiam pro facultatibus,& conditionibus person rum. At dicet aliquis, si temperantia temperandis voluptatibus operam suam nauat, quonam pacto etiam dicitur lenire dolores , cum dolorum tolerantia propria sit sortia tudinis i quia scilicet sortitudo res per se dolorem afforentes perfert; temperantia eos dolores mitigat, quos voluptatum priuatio in animo gignit: tamen ut sortitudianis vis magis in serendis malis,quam in adeundis periculis, sic temperantiae laus maior est in praesentium voluptatum R a mode

132쪽

moderatione, quam in dolorum ex illarum desiderio mitigatione . Ad hoc quaeri solet utra magis reprehendenda sit, intemperantia, an timiditast Certe si quo magis res v luntaria est, eo magis damnatur, timor minus vituperabitur, quia minus in nostra potestate est. Est enim rerum, quas natura ipsa fugimus; & a re nobis extrinsecus obiecta insertur . quare minus est voluntarius. At intemperantia est voluptatis, quae sponte a nobis expetitur, & insta in nobis est, & diffundit suavitate animum, qui aliter sormidine comprimitur. Tum intemperantia singularem aliquam delectationem sequitur; timor vero totius vitae salutem ,&incolumitarem intuetur. Sed & aliud timidus, aliud intemperans affectat. Nam ille habitum timoris, quam tim rem mavult, hic magis voluptatem amat, quam intemperantiae habitum.

De Conditionibus, seu Tartibus Tempo

rantia . CAP. VIII.

S Exu t utem moderatus, & temperans verecundiam,

& honestatem: quarum haec quendam quasi vitae O natum tenet, illa turpitudinem, & dedecus fug)t. eas quidam partes, quidam conditiones temperantiae appellant . Honestum quid esset tunc docuimus, cum de bono disputauimus. Est autem honestum, quicquid dignum honore censetur: qui quidem non nisi excellenti alicuius praestantiae tribuitur. Atqui homo caeteris animantibus virtute maxime excellit. Quare quicquid est cum vir te coniunctum, id etiam honestum est. Atq; honestatis quidem nome primo totius animi rectam compositionem, tum etiam decente vitae consuetudinem signat. Et quanquam in omni virtute, tamen in adtionibus temperantiae honestas

133쪽

potissime cernitur, qu a mentem & rationem tuetur ab ill ccbris voluptarum, quae animum vitiant, atq; corrumpunt,noiqin belluas eg ominibus conuertunt. Q locirca licet amplior si iustiriae, ct tortitodinis honor ob bonorum,quae patiunt, magnitudinem, tamen ob turpiorum vitiorum s gam , qua conditionis humanae dignitas conseruatur, te perantia maiori in pretio habetur. Est enim intemperantia maxime vituperabilis:quae communes nobis cum bellula voluptates, di seruiles insequens, atq; aciem mentis obscura quasi quadam caligine offundens, hominis est valde inimica praulantiae. Caeterum verecundia est turpitudinis,&infamiae metus. Turpitudo primum deformitatem animi, actionumq; prauitatem,tum vituperationem significatiquae viiij deformitatem, velut culpam poena, consequitur. V recundia primo vituperationem metuit; deinde ipsum vitium sugit reprehensionis metu. quare hominum conspectum vitans, ut ignominiam effugiat, ingenua timiditas appellatur. Recteq; Xenophon a temperante verecundum hoc distinguit,quod verecundus res turpes, quae dumtaxat

ante aliorum oculos politae sunt, vitat; temperans vero etiam ab aliorum oculis remotas odit, non tam hominum ora erubescens, quam per se virtutem ipsam diligens. Et quanquam ad omnes virtutes verecundia pertinet, quatenus omne vitium tu pitudinem aliquam habet, quod prointer a Cicerone virtutum omnium custos dicitur, praecipue tamen adiungitur temperantiae;quoniam intemperantia est turpissima, & in primis vituperanda . Differt autem a tim re verecundia, quod verecundia tam praeterita ,& futura, quam praesentia mala, quae notas ignominiae inurunt,d clinat ; timor vero tantummodo venientia fugit, quae dot rem, aut interitum asserunt. Mox verecundiam rubor, timorem pallor subsequitur. Nam dum calamitate aliquam pestemue timemus, ad propugnationem & defensiori emcordis,

134쪽

D Z VIRTVTE

cordis , quod vitae fons & origo est , sanguis contra hilumex quo partes corporis extremae exangues, pallete'; reddun- tur. Cum vero pudore assicimur, sanguis ad extrema dis. funditur, quas ignominiam velaturus, quae in his partibus

residere videtur. Primum itaq; veremur ea, quae in ali rum conspectu sunt; quoniam nostrorum facinorum con- stium habere quenquam nos pudet. deinde uirorum bon rum conspectium prae caeteris ueremur, qui iudicio,& a thoritate plus alijs ualent. tum propinquos,& amicos, qui quoniam nobis magis bene cupiunt, nostros mores, & uti tam magis obseruant: unde sublata uerecundia, etiam amor&beneuolentia tollitur. postremo eos ueremur, a quibus

boni aliquid, commodiq; speramus. Quia uero perfectam

honestatis rationem verecundia non habet,sed tantum ii nestatis inimicam turpitudinem euitat, persecta virtus non

est, sed quandam uirtutis significationem dans affectio. Virtus enim habitus est at uerecundia est subita commotio: quam indicat rubor, qui ore diffunditur. Virtus etiam, quia suo in genere pertiecta est, nil turpe admittit, neq; vLlum dedecus ueretur: at uerecundia tanquam aliquod vitium proximum habens, ignominiam formidat . Est tamen affectio laudabilis, quia uirtutis aliquod studium ostendit. Sed & modum quedam tenet: quem qui transit impudens , improbusq; fit; qui non attingit, & plus quam oportet ver

cundatur, pauidus a quibusdam, a nonnullis etiam uer cundus dicitur. Et verecundiam Homerus duplicem facit, utilem, nimirum moderatam, & inutilem, quae id veretur, quod uereri non debet, aut non adeo uereri, praesertim si id uitae necessitas postulet. quam inutilem verecundiam merito stultam vocant. Iam si verecundia est metus infamiae, belluae vero nullam sentiunt turpitudinem,quia sunt expertes rationis, quae verecundiam ipsam gignit, & regit, pr

secto solus homo ex tot animantibus est pudoris, & ver cundiar

135쪽

eundiae particeps. Decet autem uerecundia maxime iuu nes, & mulieres, utpote ad libidinem procliuiores . Idci co prudelissima natura illis pudorem tanquam frenum ini cit, quo ab illecebris turpitudinis coercerentur. Hinc apud Terentium de verecundo adolescente senex ille dixit, Erubuit , salua res est. Nec cadit in deprauatos homines pudor, qui non solum ipsis viiijs oblectantur, vertim etiam gloriantur. Nec praeterea senes erubescunt,quorum paca tae iam & remissae appetitiones sunt. Abest etiam a studi . . se uiro pudor, quoniam ipse ab omni turpitudine abest. t men ita compositus animo est,ut longe maiore uerecundia, quam alij, si sorte unquam in turpitudinem aliquam incia deret, assiceretur. Qua igitur ratione inquies pud rem temperantiae adiungimus i qua ad comparandam te perantiam valet: eius , motu ita assicimur, ut impensius turpitudinem fugiamus.

De Veneribus Temperantia.

CVm igitur temperantia voluptates corporis,quae tactu sentiuntur, moderetur, quot istarum uoluptatum genera sunt, tot erunt quoq; genera temperantiae . Sed neq; voluptates omnes, quae tactu capiuntur,

ad temperantiam spectant, sed eae, ut diximus quas natura rebus uel ad degendam uitam, uel ad propagandam sobolem necessarijs adiunxit: quaeq; suis illecebris maiores' animi partes ab honestate detorquent. Hoc enim moralis uirtutis ossicium primum & summum est, ab animi non re elo impetu rationem defendere, atq; hominis affectiones consilio& prudentia regere. Atqui uita hominis cibo,&potu sustinctut di alitur ; ipsum quoq; genua humanum Veneris

136쪽

neris thunere conseruatur, atq; augetur. Cibi, ac potusi derationem abstinentia, & sobrietas; veneris temper tionem castitas, & pudicitia seruant. Etenim si dissimiles uoluptates sunt,diuersae etiam existent illarum moderatrue es uirtutes; atq; ut uoluptates istae sub uno genere, sic etiam illarum moderatrices virtutes sub una temperantia 'llocabuntur. Non aute uoluptates,quae ab alijs sensibus percipititur, subiiciuntur teperantiar; quia per se nihil ad a- ledam &augenda hominum uitam faciunt,nec ut sua mentem, rationemq; deprauant . at tactionis uoluptates tum magis expetuntur, quia magis necessariae, tum longius rationem abducunt, quia uehementiores sunt. Est igitur abstinentia potionis,&cibi temperatio, non ut sunt alimenta uitae, sed ut sua iucunditate uim mentis debilitant' o 5-cia rationis impediunt. Et quanquam nomen ipsum a stinentiis recessum quendam a medio ad id, quodp.rrum significare uidetur, tamen ipsa uirtus in mediocritate quada posita est, quam ratio pro cuiusq; uitae & ualetudinis indigentia , pro cuiusq; sortuna & statu , pro locorum& temporum conditionibus sancit. Nam etsi uirtutes

omnes morales in mediocritate consistunt , tamen aliquae magis ad id, quod parum est, aliquae ad id, quod numium est,uergendo laudantur. Quarum enim rerum blanditijs & suauitate ab honestate retrahimur, ab illis magis recedendum ; quarum uero metu terremur, ad has magis accedendum est. Hoc Hrtitudo, illud temperantia teruata Vnde uitium, quod uoluptate magis seq ut tu r, magis temperantiae repugnat; quod uero res set midolosas magis refugit, hoc a Qrtitudine magis recedit. Quem uero in dum in uestitu tenere oporteat, alia uirtus docet. Abstinentiae comes est sobrietas. quod nomen ut quibusdam

placet a seruanda mensura dictum potest quidem ad ea omnia deduci, quae medium qu cndavi modum habent; ta-

137쪽

men moderatum potus usum, qui per se potest hominem ebrium facere,potissime signi cat.ideo: propria cuiusdam virtutis est forma, quia certum vitium corrigit, quod singulari modo rationem obcaecat. Contra sobrietatem ebri tas, sicut contra abstinentiam crapula venit, in senibus,&optimatibus vituperanda, quorum est alios consilio,& vitae exemplis docere, a iuuenibus ob libidinem, ad quam aet te proclives sunt, repellenda. Libido enim vino facilime excitatur, sicut ille Poeta inquit, Sine Cerere & Baccho Diget Venus . Itaq; sobrietas, ct abstinentia castitatem tuentur; cuius proprium munus est cupiditaterv veneris coercere . quod propter illam nonnulli a castigando appelli latam volunt. Et quamuis omnis animi non rectus imp tus corrigendus si tamen venereae voluptatis libido ob ob scoenitatem maxime castiganda est. atq; etiam quia in no bis maxime inhaeret,&quo plus fouetur, eo amplius exaris det . Castitatem assectatur pudicitia; cui pudor nomen d dit. siquidem castitas venerem fienat; pudicitia vero nan quae ante aliorum oculos sunt verecundamur veneris Gsna aspectus, oscula, amplexus, tactiones fugit. Igitur pudicitia res obseruans , quae castitatem circunstant, min, me ab ipsa castitate seiungitur .

De Continentia oe Incontinentia, Gu-IIantia oe Mollitie

CVm temperantia est continentiae magna & propi

qua cognatio:quae interdum omnis voluptatis, interdum vehementiorum dumtaxato venerearum cupiditatum moderationem, habet: qua porro moderatione temperantiam imitatur. Utraq; enim in voluptatum

138쪽

usu con imata est, sacile, ae cito volueritum commoti nes reprimit ; continentia aegre, nec sine cunctatione, quia

milium dum habitum perselium habet. Igitur in homine

temperante sedatae voluptates,& rationi obediens ac plane subiectus appetitus est; at continens pugnare cogitur contra vehementes sed quae superari possint,voluptates.

Quare laudabilis quidem est, quia prauae cupiditati resistit,

atq; inter stuporem & incontinentiam modum tenet; non tamen virtutis nomen obtine quia nullo dum habitu constat, sed imperfecta quaedam temperantia, & virtus dicitur. quanquilin omnis animi laudabilis affectio tanquam viri tis alicuius initium & semen aliquando etiam pro virtute

habetur.Similiter incontinens,& intemperans conueniunt materia,quia uteri; voluptates amati tamen ratione dis runt: quippe intemperans sine ulla pugna, ac volens a qua uis voluptate capitur; incontinens non nisi victus ardentio

ri cupiditati cedit. ideoq; excusatione aliqua dignior,& se

miprauus censetur, quia nondum habitum viiij contraxit, reprehendendus tamen, quoniam a recta ratione, & mediocritate recedit. Incontinentia igitur, quia non ex el 'ctione , iudicioq; existit, completum vitium non est; coinpletum vero uitium est intemperantia, quia voluntaria est,

usuq; firmata. Hinc est quod incontinentem cupiditatis suae poenitet, quia fragilitatem, & aegritudinem animi sui cognosci intemperantem uero nequaquam, quia nullam morbi sui ectionem sentit . atq; illius morbus vim suam , velut tertiana, & quartana febris,aliquando remittit;huius febris, velut intercus, nullam unquam decessionem facit. quocirca deterior, & insanabilior est. Et quidem incontianens praecepta rationis accipit, ac quid sequendum,quid contra fugiendum si videt. nam integram mentem, &iudicium habet, sed uoluptatis impetu grauiore in diuersam Partem rapitur . Quamobrem in incontinente appetitus r A se conmi

139쪽

sonem; contra in continente ratio appetitum uincit: u rtim in intemperante nullum rationis lumen, nulla repugnantia apparet, cuius mala mens est, corruptumq; iudicium,ac prauum rerum agendarum principium. quod primcipium idem ac finis est: in quem videlicet cogitationes, ctionesq; conferimus. Dicit intemperans, qui sequendam uoluptatem putat,

Ede, bibe uti,post mortem nulla voluptas.

at incontinens, qui voluptatem fugiendam censet, dicit,

Deteriora sequor.

Atq; ut corporis distorta membra dum ad dexteram to quentur, in sinistram inflectuntur, sic appetitiones incontinentis non in eam partem feruntur, in quam eas ratio durigit, sed in contrariam. Et pulchre incontinentem Plutarchus Sophistae assimilat,qui rationem suam tueri nequit. Dubitarit nunc sorte aliquis quomodo incontinens sciens peccet, cum scientia constans&firma animi qualitas sit Nonnulli aiunt non scientiam illam esse incontinentis, sed opinionem, quia instabilis & uolubilis est. Istis Aristoteles obijcit opinionem excusationem aliquam habere probabulem; incontinentiam uero castigatione, & obiurgatione dignam esse. Tum opinionem aliquando ita infixam animo inhaerere, ut quavis scientia firmior videatur; incontinentiam uero huc,illucq; moueri. Vnde idem Aristoteles scientem primum habitu, actu i; distinguit: tum incontunentem habitu, non actu ait esse scientem. Deinde quia omnis in actione aliqua suscipienda ratiocinatio ex propositione altera uniuersali, altera singulari conficitur; quod autem in extrema ratiocinationis parte consequitur, id in actionem ueniti exempli causa ulla voluptas est seque da; Haec est uoluptas; Ergo sequenda non est: incontinen

tia errorem non in uniue ali propositione, sed in singulari

140쪽

esse inquiti scit enim uoluptatem fugiendam esse; sed hane

voluptatem esse fugiendam cupiditatis perturbatione o caecatus non uidet: & antequam in animi perturbati nem incidat, est rerum agendarum sciens atq; intelligens; cum vero perturbationi succumbit, sit ignarus & insciens. Quae sane ignorantia iure est reprehendenda , quia suo i, lam vitio concepit: quoniam in ipso erat motionem animi cohibere, ac voluptatem restinguere. Idcirco ignorantia, quam voluptatis cupiditas gignit, magis vituperatur,quam ca,quae motum animi antecedit; quia magis est voluntaria. Belluar quia huiusmodi ratiocinationibus no utuntur, quia intelligentia carent,neq; incontinentes,neq; ignarae dicuntur. Quod si quandoq; in continentes praeclaras quasdam, &doctas sententias proserunt, faciunt prosecto quod pueri, aut ebrij, dum Virgilij, uel Horatij carmina pronunciant,

quorum neq; uerba, neq; sensum intelligunt: uertim plac ta perturbatione , velut ebrij concocto vino resipiscunt. Quamobrem incontinentis ignorantia, quia minus in aniamo insidet, ac rei singularis est, facilius emendari potest, quam intemperantis ignorantia, quae firmior est; estq; unia uersalis rei, actionum i; principij ignorantia. Praeterea duplex incontinentiae genus faciunt. Nam alteram temer riam uocant, quae deliberationem omnem,& consilium praevolat; alteram infirmam, quae post consultationein est. ob id ii est illa leuior, quia minus uoluntaria; haec grauior, quia magis insita uidetur. Atq; ob irae uelocitatem chol rici , ob vehementes cogitationes melancholici esse solent incontinentes temerarij. Ob molle quoq, corporis temperamentum minus in proposito pituiton ,sceminaeq; perfflui. Et quoniam uirtutis est non solum uoluptates coercer sed etiam dolores perferre, quos voluptatum priuatio generat,

qui huiusmodi doloribus uincitur, quibus pleriq; resistunt, mollis dicitur ; qui uero resstit, constans appellatur. Et in i hispi

SEARCH

MENU NAVIGATION