Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

animus debilitetur, aut succumbat, cedatue dolori. unde poetae illi grauiter reprehenduntur, qui sortes homines in scenam fractos malis, &eiulantes, ac viri firmitate res indignas facientes inducunt. At aggressio timore hominem spoliat, armatii; contra labores, dolore'; fiducia. Ideoq; fortitudo finitur ab aegritudine, di metu nos vindicans virtus . Sed in sustinendo res aduersas sortitudo spem induit, quae lenit ac mitigat mala: in adeundo pericula etiam iram

sumit, quae animum exacuit. Est enim ira in rem contria stantem acer animi motus. Quam ob causam sortes interdum iracundi esse videntur:&docte Plato iram sortitudinis neruos appellat ; qua animus tanquam grauiore qumdam pulsu ad aliquid faciendum intenditur. Ac quandoq; accidit iram non solum a moerore, sed etiam a cupiditate aduersus pericula in animo accendi, ut rem tristem fugiat,& concupita potiatur. Horum duorum officiorum illud alteri praestat, quod in tolerando ponitur; quoniam est diss-cilius. Quod autem dissicilius, id etiam puchrius . Grauius est enim impetum sustinere, quam facere ε& qui aliquem invadit, fortior esse creditur, quam qui invaditur. verum qui tolerat mala,sustinet e; qui aggreditur, impetum lacere videtur. Tum qui in malis est, sentit; qui adit pericula , nullos dum sentit dolores. Atqui magis arduum, &mirabile est urgente malo, qham absente non premi. Praeterea diuturnior est tolerantia, quam impetus . nam illa diutius permanet; is subito motu fit. laboriosius autem cst tentatum diu malis non moueri, quam subito motu efferri.

Atq; etiam sortitudo magis in repentinis, & inopinatis malis, quam in praevisis,& praecautis agnoscitur: quoniam &illa mala grauiora sunt; & is habitum sortitudinis magis ostendit, qui improuiso casu minus terretur. Est enim habitus naturali assectioni similis,constans,& praesens semper. Attamen aliquando inopinantem virum sortem malorum in multia

122쪽

ra r

DE VIRTUTE

id multitudo, & immanitas in stuporem que ndam adducunt. quod Virgilius Turno euenisse confingit,

Obstupuit varia confusus imagine rerum . .

verum ubi animum resumit, quo maior difficultas renunsuit , hoc inflammatior erigitur.

Vt primum discussae umbrae,ct lux reddita menti essi. ardentes oculorum orbes ad mania torsit.

Ex his patet mortem sibi ob paupertatem, aut seruitutem maut illatam iniuriam,aut malum aliud consciscere, non Clinti & constantis, sed demissi & mollis animi esse, non sortiter strentis dolorem, aut laborem, sed ignaue, ac turpiter fugientis. Neq; id solum contra Dei maximi praeceptum, sed etiam contra magnorum philosophorum scita fit. qui negant homini fas esse iniussu Dei e vita discedere, perinde ac militi stationem sine imperatoris concessu relinquere. Quare nec Cato laudandus, qui Vticae se ipse interemit, ne in manus Caesaris veniret: neq; etiam laudanda Lucretia est, quae ob illatum stuprum pectus sibi gladio transfixit. Non enim aduersus arma solum, sed etiam eontra omnem sertunam vis sortitudinis adhibetur. Iam quaeri solet a qui busdam, quo modo,si virtutis usus est iucundus , sortitudo in laborum susceptione, & dolorum perpessione delectat Prosecto nullae corporis voluptas est inter cruciatus, atq; supplicia; sed potest animus inter corporis mala ipse Virtutum studijs oblectarii quanquam corporis dolon, quia magis sentitur , inagisq; cogitationem serit, voluptatena, animi perstringit, atq; obnubit. Proinde sortitudo hanc oporam potissime dat, ne corporis dolores ab honestate an mum absterreant, & quodam quasi turbine intelligentiam abripiant. Atq; ut pugiles victoriae causa pugnos,&plagas ferunt, sic viri sortes propter hone statem res aduersas tolerant. Nec minor animi laetitia virtutis opus consequiatur, quam exultatio victoriam excipit. De

123쪽

LIBER si V ARTUS. Ias. De . Conditionibus Fortitudinis. 2

CAP. IIII.

CVm igitur sortitudinis ossicia duo sint, serre inquam

praetentia mala ,&suscipere venientia, quo pacta comparandus utrobiq; animus sit, aduertamus. Sane priusquam mala, & pericula adeat, fiduciam sumat: in ipsa vero laborum, periculorumq; susceptione magnaniamitatem ostentet. Fiduciam voco D sentiam animi, quam spes, & spei comites affectiones assectantur . nam confidei etiam viiij notam esse supra docuimus. Magnanimitas et, tionem & altitudinem animi significat, qua subter se mala habet, ac despicit. Verum serendis aduersis rebus primum

patientia, ne animus moerore frangatur; tum perseuerantia necessaria est , ne animus defatigatus aliquado succum-hat. Patientia est malorum propter honestatem perpessio; persetierantia vero est in malorum perpessione firmitas atq; constantia. Quae quidem fiducia, magnanimitas, patiemtia,atq; perseuerantia ad alias quoq; virtutes possunt in suo quamq; genere referri. Nam & fidere magno animo esse,&patientem,&in suscepta ratione constantem, alijs quoq; virtutibus communia sunt;& aliquarum certo in genere propria: sed in his malis,quae sortitudini subiecta sunt, adeundis, vel tolerandis,ad sortitudinem proprie pertinent. Ex quibus singulis Qrtem quandoq; confidentem, quandoq; maθnanimum, quandoq; robustum, quandoq; fi

mum r & mrtitudinem modo animi praesentiam, modo magnanimitatem , modo patientiam, modo firmitatem animi vocamus. Quas conditiones Cicero sortitudinis comites Tusc. 2. appellat. Quamobrem si Erti sunt ista tenenda,erunt pomm fugienda contraria,dissidentia, demissisanimi, tristitia, atq; mollities. a De

124쪽

DT VIRTVT EDe non verae Fortitudinis quius formis.

Vod si sertitudinis materia multiplex non est, neq; plures eius species erunt. Nam licet diuersa genera malorum sint, tamen illorum superandoru no nisi una ratio est:qua animus neq; ob metu,neq; Ob tolerantia malorum deserit honestate. Neq; etiam locoru,aut personarum dissimilitudo λrma sertitudianis variat. Nonnulli tamen duas Qrtitudinis species sec runt ciuilem,& bellicam, serte moti Ciceronis illis verbis , Sunt domesticae Ertitudines non inferiores militaribus. Verum Aristoteles unam dumtaxat verae sortitudinis spoclem secit, quod unam materiam, & unum finem haberet ;sed non veraesortitudinis plures sorinas. inter quas ciuilem,& bellicam enumerauit, non idem omnino, quod Cicero, sentiens. Quae omnes cum vera sortitudine in malorum susceptione, & perpessione conueniunt; sed fine, modoq; dissentiunt. Nos breuiter illas exponemus, ut synceram& veram sortitudinis faciem, non simulatam & iucatam cognoscamus. Prima est ciuilis; non quae in rerump. admi. nistratione consistit;sed quae vitae communionem quandam& cietatem respicit, non solum inurbanis , sed etiam in bellicis rebus. Huic in periculorum susceptione non proponitur honestas, sed vel honoris adeptio, & infamiae fuga, vel supplicij metus. Differtq; a vera sortitudine habitu, de fine. Nam vera tartitudo gerit persectum habitum virtutis, finemq; petit honestu, nimirum habitus similem actionem. Sed veram sortitudinem magis,quam aliae sortitudines imiatatur : quia honmem expetens, si non ipsam virtutem, at

virtutis umbram persequitur. Ob idq; laudabilior est,qui cupieb

125쪽

cupiditate gloriar, quam qui timore poenae sortiter aliquid secit: quoniam liberalius ,&illustrius ingenium declarat. Vnde in ea ciuitate, in qua timiditas dedecore notatur,pl res viri fortes inueniuntur. Nec omnino absurde veteres illi ut scribit Plutarchus fortitudinem non timoris vacuitatem, sed i nominiae formidinem esse dixerunt. Altera fortitudinis species est, quam scientia & rerum experientia facit: cuiusmodi est militaris; quae non vlla virtutis & hon statis affectione , sed tantummodo rerum bellicarum periatia constat. Quare exercitati milites & veterani sortiores,& ad bellum aptiores ob exercitationem habentur; qu niam pericula experti, & pugnandi artem edocti, inexpertis & indoctis sunt audaciores.tamen ubi certum periculum mortis instare vident , ipsi omnium primi fugam capiunt,s luti suae non dextra, sed pedibus consulentes. At qui vere sortis est, honestatem saluti anteponit. Sciteci; Leonidas quidam Lacon interrogatus olim cur viri sortes clara momtem obscurae vitae praeferrent, respondit, quod hanc naturae, illam suum ipsorum opus esse censerent. Tertiam sortitudianis speciem ira essingit, non illa quidem moderata, fortit dinisq; ministra, sed praeceps & effrenata: qua interdum percitae belluae atq; furentes fortissimae cernuntur. at Ertia tudinem non perturbatio, sed recta animi ratio & honestas inBrmat. Quartam spes constituit: quam spem aliquando creat experientia. Sed qui spe freti spiritus attollunt, eae evanescente, statim illos demittunt. Ideoq; in repentinis malis sortitudo vim suam magis ostendit, quia magis hambitum explicat. Quinta ex ignorantia oritur: sed cognito periculo nulla fit. Omnes autem veram sertitudinem in periculorum susceptione imitantur, sed fine ab ipsa distant; quaedam etiam delectu quodam, ut illae, quas ira, & spes generant; quaedam etiam cognitione, vi,quae ab ignorantia est. Atq; inter has non verae sortitudinis Qrmas ciuilis e cellit,

Plutari in

Pelopide.

126쪽

cellit; quae maxime ad virtutem accedit: post hanc milit,. ris, quae arte & experientia constat: locum infimum tenet,

quae ab ignorantia gignitur; quia nihil penitus habet du

De Nomine, 9 Definitione Temperantia .

REstat ut de temperantia, quae cupiditatis est mo

deratrix , loquamur. Hoc nomen modum quemdam animi essectionum, actionumq; significat. Proin Cicero Platonem sequutus omnes virtutes morales uno temperantiae nomine signauit. Nonnulli a vocum con centu, & a corporis qualitatum, quos humores vocant, temperatione, atq; a membrorum compositione similitudinem sumentes temperantiam, quae animi commotionum, S actionum moderatio est,modo harmoniam,modo sanita tem, modo pulchritudinem appellarunt. tamen aliqui m derationem affectionum temperantiam, modestiam vero

actionum iustitiam ; illamq; sanitatem, hanc pulchritudinem vocare maluerunt. Sed & pulchritudinis nomen recte quoq; temperantiae conuenit, non solum quia in partium certa temperatione consistit,Verum etiam quia voluptatem fienat, quae turpissimis maculis honestatem hominis foedat. Ac licet omnis virtus vocetui temperantia, tamen Virtus, quae voluptates corporis moderatur, a quibus animus ad res turpes allici, & corrupi maxime solet,hoc praecipue n men adepta est. Ac multis quoq; alijs nominibus notatur. Nam & moderatio, & modestia, & fiugalitas nominatur: cui contrarium vitium est nequitia. Et quanquam omnis virtus nominatur fiugalitas, tamen hoc potissime nomine appellata est temperantia; quod appetentis animi motus regata

127쪽

regat, aduersantemq; libidini constantiam seruet: qua re nihil utilius homini esse potest. Quoniam vero qui frugi, vel moderatus, vel temperans est , eum necesse est sanum se& quietum esse, idcirco temperantiae comites sunt integrutas animi, atq; tranquillitas: sicut perturbatio, & mollities: non solum animi, sed etiam corporis intemperantiam Uectantur. Vnde Cyrus Sicut Xenophon refert intempe rantes molles vocabat, & imprudentes: quoniam voluptas rationem e sua sede disturbat; & inimica rationis omnes animi vires frangit atqk debilitat. Quocirca graeci temperantiam, quasi conservatricem prudentiae, σωφροσύνην nuncuparunt. Non enim fieri potest, ut, dominante libidine, quicquam consilio, & intelligentia consequamur. Quamobrem poetae Palladem aduersantem Veneri prudenter sinxere : Palladisq; monitis & ope Diomedes apud Home- ratarum eo die, quo in suscepta cum Troianis pugna sapientissmus&sortissimus visus est, voluptatum Deam vulner vit,&repulit. In sacris praeterea libris temperantiam se uantem voluptatum modum a potiori eius parte sobriet rem appellari legimus: quae victum moderans, voluptatem maxime temperat. Temperantiam sic quidam finiunt,vi

tutem monentem, Ut in rebus expetendis, aut fugiendis ratione sequamur. Non enim satis est quid faciendis, aut nox iaciendii sit iudicare,sed etia stare oportet in eo, quod iudicatu est.Quod quidem ad omnes virtutes morales pertinet, sed continentiae,ac teperantiae peculiare magis esse videtur. Qui vero temperantiam affectionum harmoniam esse volant, illam esse finiunt commotionum appetitus moderatricem virtutem; atq; tum auocantem a libidine animum,tum:

non sinentem illum insolente alacritate gestire. Et M. Tullius Cicero, Temperantia est, inquit, rationix in libidinem di in alios non rectos impetus animi firma, & moderata dominatio . Prout tamen est quarta pars uniuerse moralis vi

128쪽

tutis & honestatis, sic recte finietur, opinor, Voluptatum corporis, quae tactu, & gustu sentiuntur, moderatio. Noncmim omnem voluptatem,sed dumtaxat corporis;neq; omnem corporis voluptatem moderatur, sed eam, quae certo sensu percipitur, vehementiusq; animum turbat,& excarcat. Verum quid voluptas sit, "uplex videndum est, ut circa quam temperantia versetur, melius intelligatur.

Vesta, es si sotu ex voluptas; ου qua

voluptas sit materia Temperantia.

ARistoteles voluptatem actione definit. Sed non

est voluptas ipsa actio , vertim qualitas conu nientem actionem consequens, atq; perficiens. Quare voluptatis vim, & varietatem ex actionum natura,& dissimilitudine cognoscemus. Et quidem omnis actio vel ab habitu est,atq; a bene composita, expletaq; natura, vel facit ad componendum habitum, & cxplendam naturae cupiditatem. Prioris generis est contemplatio; nam conis templamur ea, quorum scientiam tenemus; & reliquae a ctiones bene instituti animi, & si quae sunt sani, & integri, nec dolorem, nec laborem sentientis, nihilq; exigentis comporis , ut videre, atq; audire . quanquam sensuum actiones omnino doloris expertes non sunt: sed minus ille propter consuetudinem sentitur. Posterioris generis sunt studia, quibus habitus intelligentiae comparamus, & opera, quae ad subueniendum corporis necessitatibus suscipimus. Et nim multis modis virtus corporis reparanda est, quae multis

modis deperditur: veluti potione, & cibo siti, famiq; su currimus; atq; ad sustentandas alias egestates corporis diauersa molimur. Igitur actio, quae ab habitu prodit,& ex se apta

129쪽

apta natura, quoniam nullo impedimento turbatur, perfectam voluptatem habet; quae vero ob egestatem aliquam est, aut aliquo motu, & perturbatione impeditur, hanc u Iuptas imperfecta comitatur. Ideoq; pueri nullam scientiae delectationem veram sentiunt , quia cum dolore, & labore addiscunt: nec expletae sunt corporis voluptates, quae ab aliqua victiis, cultu', necessitate gignuntur; ac variae sunt, quia plures,&diuersae sunt egestates.vnde imperfectae sunt,

quia tanquam medicamenta adhibentur. Praeterea volu tates aliae nullum patiuntur exuperantiae vitium, sed quo maiores sunt, eo sunt etiam meliores ; cuiusmodi sunt mentis &intelligentiae actiones, quae quo intensiores, eo etiam praestantior es sunt: aliae modo quodam terminantur; quem sit transierint, nimiae, ac vitiosae euaserint; quales sunt corporis voluptates , quae moderatione quadam conseruantur. Ideo moderam voluptates bonae sunt; immoderatae malae. Tum corporis voluptates aliae vel ad nutritionem, & construationem vitae faciunt, ut ear, quae ex alimento capiuntur, quo animantes educantur, atq; fouentur; vel ad generis propagationem, & construationem valcnt,ut Veneris vlus: aliae non necessariae, nec ad cuiusquam vitae tuitionem, nec ad generis conseruationem facientes, ut odores, atq;

sapores; multo liliis miniis honores, dignitates, diuitiae;

quae extra nos suntia Praeterea voluptates partim naturales& necessariae sunt, ut potionis, & cibi; partim naturales &non necessariae, Ut sapores, & odores; partim nec naturales, nec necessari ar, ut magistratus, & honores. Non naturales voco, non quae naturae modum non tenent vel propter morbum , ut ea, quam in nonnullis terrae, & lapii loru m e-sus parit, vel propter prauam consuetudinem, ut ea, quam nonnulli corrodendis unguibus capiunt, vel propter immanitatem, v quam aliqui ex humanarum carnium past usenuunt, sed quae neq; amulum,nc I, corpus iuuant. lniu- . R per v

130쪽

UO DE VIRTUTE

per voluptates quasdam facit Aristoteles communes , quas natura omnibus dedit, ut potionis, &cibi, quasdam pro cuiusq; ingenio & cupiditate proprias, ac secundum homunum diuersas conditiones, & corporum temperationes imter se varias. Temperantia igitur circa voluptates natur Ies tantum est, easq; non animi, quae verae & persectae sunt, nec ullo exuperantiae vitio labefactantur, sed corporis: nec

circa omnes corporis, non odorum , non sonorum, non colorum,verum circa necessarias ad cuiusq; vitae, & totius generis humani conseruationem, esculentorum inquam,&pOculentoi um, ac veneris; quae ad tactum, & gustum , qui temper cum tactu iunctus est, pertinent. Quae quidem V

luptates nobis cum caeteris animantibus communes, m

gisl naturales sunt,quia prae caeteris natura indiuiduorum, generisq; conseruant: ideoq; vehementiores,& temperatu dissiciliores; quia voluptas, quae actionem sequitur, hoc maior est, quo actio magis est naturalis. Et in maiorum voluptatum moderatione temperantia consistit, perinde ut in grauiorum malorum tolerantia & contemptione sertutudo . Verum ea, quae ex se alios sensus oblectant, utpote amabilia, & ipsorum apta naturis, licet bono modo perciapienda sint,tamen quia nulla vitae necessitate,sed sola a n bis iucunditate petuntur, minime ad temperantiam spectant, cuius est vitae necessitatibus consulere. Spectare t men videntur ad temperantiam eatenus,quoad faciunt ad res vitae necessarias, quas tactus amplectitur. Vnde odor

fiorum solum per se ipse delectans nihil ad temperantiam

attinet; sed epularum ,& unguentorum odor, qua ratione gustum, & tactum excitat, ad temperantiam pertinet.Magis autem cum tactu gustus, quam caeteri sensus,temperantiae subijcitur, quia tactui propior est, atq; coniunctior. immo etiam esculenta, & poculenta ad gustum, prout tactus

quidam est, deseruntur: quem gustum ex se cibus, potu delectat.

SEARCH

MENU NAVIGATION