Gerardi Noodt, jurisconsulti, Dissertatio de religione ab imperio jure gentium libera, habita in Academia LugdunoBatava a.d. 6. Id. Febr. A. 1706. Cum abiret magnifici rectoris munere

발행: 1708년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

2쪽

IURIS CONSULTI,

DISSERTATIO

RELIGIONE AB IMPERIO IURE GENTIUM LIBER A.

EposITURUs, AR, solenni more annuum principis Academiae magistratum, quod convenit celebritati diei, majestati loci, & dignitati concionis, quam frequentis, tam nobilitate, sapientia , atque eruditione, illustris , statui, pro mediocritate ingenii, obviam ire sententiae existimantium, ulli fas esse homini , aliis imperare aut vetare quem Dei cultum , pigritiamque parendi bello aut jurisdictione coercere. Magni res est ponderis, nec minoriS. moliminis , conjicere ac finire litem, quae orbem terrarum, quae omnia secula, omnesque. homines, complectitur; in Λ a , qua

3쪽

qua libertas saepe cum imperii , plerumque

Cum veri, reverentia committitur; & utriusque co justior videtur causa , quod ad partes quoque vocatur Deus: Cujus sacra ac caeremoniae religionis errore ac discidio violentur : usque adeo , ut ejus atrocitatem sacrilegii non dicam ratio & communis sensus, sed ipsa sentire elementa ex istimentur. Anquis ambigat, verum, idemque summum, Contemni Numen; cum falsum colitur; aut sacra rite tradita negliguntur ; & mystcriis novis ac maleficis vetera & salubria mutantur ; simul mali mores, saepe & scelera turpia atque improba, religionis sacramento inducuntur; tum disputandi licentia & contumacia inflexibili atque indomita essicitur :ut dissidiis, turbis, seditionibus, conciliabulis, publicum otium , & quodammodo naturae foedus , interpelletur P At jam placet, haec monstra horrenda, insanda, impia, e republica atque ab hominum societate summis viribus atque omnibus opibus elici : neCquid nimis durum, crudele, asperum, Cra- dicando tanto malo , & servandis hominibus, comparari: imo, si poenarum tormentorumque genera ordine CX ponantur, omnia scele-

4쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. ssceleris indignitate nimium quantum superari : sed ncque sexui , ' neque aetati , neque sanguinis amnitatisve nece istudini , neque conditioni summae aut infimae , neque vivis aut mortuis, parci atque indulgeri oportere: quin fidum , amicitiam, humani ratem, Clementiam, quae his exhibeatur, ad exemplum

pertinere. Neque haec intra Verba constitere. res facta est: cujus experta vim ac severitatem sunt vetusta tempora , neque ΠOVa, a Cne nostra quidem , ignorant. quid refert, singulos adferre h9mineS, cum gentes nationesque concusterit Θ testis Asia , testis Africa, testis Europa. Americam quoque tot seculis incognitam ac vix repertam deprehendit.

At mihi visum, AA, sententiam tam duram, tamquς immitem, non a ratione, ne-.que a Dei hominumque studio, verum ab avaritia, ambitione, & dominandi libidine,

proficisci: nec vestrae Convenit Verecundiae, aut meo erga Eumanitatem affectui, ut sinam, homines ab hominibus verbis ac nominibus decipi. Haru danda opera ; ut, quod e re omnium est, omnibus liqueat, severitatem

5쪽

tione tegitur, cum detracta veste, nuda &snc fuco oculis atque animis vestris occurret, quanta quanta est, nil nisi superbiam atque improbitatem ella. qua ut mittam mutua Christianorum Gcntiliumque odia, tum ipsorum in primis in se invicem lautemtium furorem Christianorum) etiam Anacharsis, & Socrates , denique homines vi tute , sapientia , doctrina , emendatissimi, cum omni vacui sunt non crimine tantum, sed & criminis suspicione , specie vindican dae divinae humanaeque majestatis , misere ac nefarie impenduntur. . Intelligo , A A , me ingredi iter plenum invidiae, odii, & calumniae: si dicendum foret apud eos quorum intersit, liberos hominestam deformi premi servitute. Sed bonum factam, quod ut sperem, vobis non ingratum fore eXamen, tanti, tamque ardui, negotii, nec minus summis, quam infimis, periculosi, Dei beneficio , & virtute majorum nostrorum , fortissimorum hominum , adepti sumus : qui nequc sanguini suo, neque opibus, pepercerunt, ut infamiam temporum e Xpungercnt; & servitutem aeque. injustam , ac foedam atque indignam, de liberis cervicibuS

6쪽

DE RELiG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. bus dejicerent; & tam nobis, quam omnibus bonis ac sapientibus toto orbe , admirationi essent. Date igitur felicitati temporis; ut fas sit Jurisconsulto, in atrio libertatis Batavae agere causam generis humani,&ex sanctissimo Naturae ac Gentium Jure loqui pro libertate reipublicae illius majoris quae Dei & hominum societate conjungitur nec sere monte aut flumine, aut exiguis spatiis, sed demum oceano & solis via, termi

natur.

Sic enim censeo , ΑΛ, religionem unicuique nostrum Dei munere concedi ; ab . ejusque motu atque instinctu pendere: Caeterum liberam esse , & extra imperium positam : adeo neminem invitum aut ignorantem alicui adjungi sectae nec magis QUem v ut in cam latret, aut in ea maneat, ei ve cui adhaeret , in omnibus & per omnia consentiat, armis vel legibus cogi posse humano iure. Naturam spebemus: inde enim incipiet oratio) quid est aequius aut justius , quam

ut suam quisque rem suo agat arbitrio Θ an quis nescit, omnes homines , statim ac nati sint, ita sibi commendari , ut velint nolint sua sequantur commoda, & mala duclinentP

7쪽

8' Ggn Anni Noo DT DISSERT.is porro affectus non est proprius humani generi S. omnium Communis est animantium, sive in acre volent, sive in mari natent, sive in terra ambulent. scias , eum a mente illa

divina & provida a qua est universi origo mundi, ipsis infundi seminibus, jusque &normam agendi omnibus sine discrimine inde ab initio ostondere. Etsi praecipuum est humani generis decus, quod placuit magnifico ac sapientissimo rerum opifici Deo, cum hominem faceret, cum ornare facultatibus non tantum Corporis, sed animi quoque; ut

neque arietaret continuo, neque incerto Uagaretur errore , neque praecipite ac temerario ferretur impetu ad id quod primo blandiretur adspectu ; sed ut duce ratione , ubi-Que , tam Quam in Clara incedens luce , de comparatione sumeret consilium , & verum ac solidum, nec facile periturum, bonum a fallace, imaginario , & sub ictu doloris ac paenitentiae posito, quasi causa cognita, distingueret.

Hoc, A A, principium, hic fons, omnis divini atque humani juris; ea lex prima &summa, Constanu, immutabilis, apta omnibuslcmporibus, locis, Causis, cujusquam vi, pacto

8쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LlB. 9cto, imperio, infringi, tolli, obliterari, debet , aut potest Θ Sed in his quae ad corporis bona pertinent, certissimi res usus est. ubi de vendendo locandove prie dio, ubi do instituto vitae & civilibus artibus quibus se quisque tueatur, in consilium itur; sive opificium malit, sive picturam sculpturamve admiretur, sive re rustica delectetur, sive negotiatione terrestri aut maritima opes quaerat, sive magis literis & sapientia pectus impleat , singuli sibi relinquuntur ; nec alius indignatur, alium de sua re, prout ei sedeat,

libere decernere. Cur non idem in religione observamus pcum illa praesertim non fortunae bon3 , tenuia, fluxa, & brevis momenti, sectetur; sed animo prospiciat, & ad finem bonorum, Veramque & propriam felicitatem, adspiret: ad quam evadere , nisi Dei societate quae

non verbis , non literis , non donorum ac sacrificiorum ostentatione, non denique quali quali corporis opera , sed animo solo, &pura Voluntate, perficitur , plane non pos

Nam quid dicam , ad hoc tam horribile .& grande lucretum omnes gentes nationes

B que

9쪽

io GERA Di Noo DT LxissERV. que inde ab ortu solis ad occasum tam multis, tamque div crsis, decurrere itineribus, ut enumeraturo singula neque dies sussiciat,

neque lingua J Illud non silebo , quod in e

tam notabili ac multiplice opinionum disciplinarumque varietate nihil tam certum est,

quam quod sidam quisque amat & laudat, alienam plerique despuunt, quidam & impietatis damnant. Tantum valet institutio qua imbuta infantia sit, aut exculta firmior aetas. quamquam ea fit; ut, cum universi affectui dent decreta , nec tam de Veritate solliciti sint, quam coloribus studcant quibus utcunque servemr sectae auctoritas; paucorum judicium sit, quid stare, aut cadere, debeat ; plures sanctius ac reverentius putent, de rebus tam sublimibus credere, quam

scire.

Nil accuso, A A, nil queror. magna ratio suadet, ut altius spestemus& quo certius fortiusque profligemus illaudatae impotentiam tyrannidis , rem tanti momenti qua nulla est majoris , non levitate popularis erroris, sed admiratione divinae sapientiae, ae- . stimemus. quam enim humano generi vindi-ςamus libertatem adversus hominum vim atque

10쪽

Dξ RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LlB. a ique injuriam, inevitabilis intelligitur necessitas; si cum homine Deum comparemus. Non est mihi animus, longe petere argumenta , nec diu vestram suspendere exspectationem. ipsos vos testor, Vos, inquam , qui adestis, an non quotidianis discatis experimentis, quam parum, imo quam nihil, per vos stet, quid animo volvatis vestro 3 dicite , si potestis, licet; an quis cogitationes quas velit aut optet, inveniat sibi ἰ an quis eas suo formet arbitrio 3 nonne incidunt unicuique continuo & invito & ignoranti pnonne 1ingulis mutantur momentis non ponte ejus Θ & si exciderint, an revocari a fu-

ga ullius diligentia aut arte possunt Θ Quod

quo pertinere arbitramur,nisi ut intelligamus, neminem natum hominem , qualiscunque dignitatis, loci , aut fortunae sit , mentis non dicam alienae, sed suae, potestatem hahere : verum unum ejus rectorem , dominum, atque arbitrum , esse immortalem Deum: illum hanc jure suo fingere ac formare Cerae more: nec quid ulli, praeter obsequium, relinquere reliquum Θproinde ne tumete qui vi & armis valetis Polletisque. parcite communi humanitatis

SEARCH

MENU NAVIGATION