Gerardi Noodt, jurisconsulti, Dissertatio de religione ab imperio jure gentium libera, habita in Academia LugdunoBatava a.d. 6. Id. Febr. A. 1706. Cum abiret magnifici rectoris munere

발행: 1708년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

21쪽

cordiam castiget; & qui civilis societatis fructum nescit aut contemnit, saltem intra modum Communis omnium utilitatis disciplina asperitate cohibeatur : dum facta sceleris scenaeque comparatione , intelligit , nullam esse turbandae causam reipublicae; ubi nulla est utilitas.

Sed quemadmodum in hoc quod ad finem

civitatis ducit, Ρrincipis imperium est : ita quod alio vertit, Principis modum excedit. cui enim bono longius , quam necesse sit, suae porrigat auctoritatem potestatis y an voluere qui ei summam rerum detulerunt, sine ratione sibi auferri libertatem cujus servandae gratia se praesertim legibus subjecere Θne putemus. non est inventa imperii revorentia, ut impediat, sed ut regat libertatem ad communem omnium usum : quos verum est in civitatem non alia venisse mente, quam ut omne quod illi neque noceret, neque prodesset, suae cujusque libertati relinqueretur. Errare forsan me , atque etiam insanire, credetis, Ari: s 'ddidero, ne pudorem quidem & virtutem, tanta ac tam exi- mia humani generis Ornamenta , omnino ac

semper civilibus juberi legibus; nec quod

22쪽

DE RE Lis. AB IMP. JUR. GENT. LIB. 23 contrarium est prohiberi. Quid tamen aut vero propius est aut aequo Θ considerantibus, virtutem, pudorem, ossicia, a principe non illa spectari parte qua pulcherrima sunt , ac demum Philosopho placent, sapientiae studium, & bonae mentis culturam perfectionemque, praeceptorum diligentia profitenti. Minime. non est principis , doctrina ornare ingenia, nec affectuum contumaces & feroces motus sapientia emollire, nec malos mores consilio & disputatione ad virtutem elicere. Ea est eruditi otii cura ac gloria. Principi lassicit, providere; ne stultitia, ne temeritate , neve dolo & scelere, aut reipublicae noceatur, aut singuli S. nec ejus interest, utrum ab invitis , an a volentibus, utrum ab imperitis & segnibus , an a doctis atque intelligentibus, publicae tranquillitati& civili omnium conjunctioni serviatur. adeo nihil monet, nihil suadet: tantum imperat& vetat; legesque suas metu & poenis ci Cumdat, ac munit: nec perfectas ponit; sed quas ferant seculi ingenia, varia, rudia, &affectibus nimis obnoxia. quod si velit, ea ad virtutis ac sapientiae rigorem inflectere anxia Iegum diligentia: profecto non intelligit humanae

23쪽

a GEa ARDi Noo DT D SSERT. manae imbecillitatem conditionis; aut ferus est ac crudelis, si ea non movetur. qua enim ratione aut spe jubeat aut vetet, quod a luxuria, avaritia, rusticitate, socordia, ineptia, libidine, temeritate tam late regnante, ne suppliciorum quidem comminatione impetretΘ nec tantum frustra, sed etiam injuste, puniret non observantes quod eorum Vires egreditur. quid , si praeterea metui possit, ne quod optime praecipitur , sine periculo majoris mali sperari nequeat Θ Sed apparet, non oportere Principem, bonum, gravem , sapientem, ac publicae studiosum utilitatis, semper quae honesta sunt legibus imperarae, &interdum quae turpia sunt, permitrere de

bere

Ignoscite, AA , si vestra abutor patientia : si diligentius , quam exspectastis, cxplicui civilis conjunctionis originem , Causam , finem. interfuit, demonstrari, quidquid poenis alligatur, publica tranquillitate,& tutela bonorum corporis ac fortunae, Circumscribi: caetera libera esse , & suo cujusque arbitrio permitti: quia sic, quid de religione habendum sit, supervacuum fuerit adjicere. Cum enim magis se, ad animi cultum

24쪽

DE RELiG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. Is . tum mOVeat, quam ad finem civilis felicitatis : omnibus Certe seculis occurrant gentes, non minus Deorum Caeremoniis, quam

sermone ac regionibus, distinctae, & tamen

legibus, opibus, copiis, pace belloque perinde illustres, validae, beatae ipsi integris

judicate animis, an impulerit Coituros in Civitatem ratio, venerationis divinae sanctitatem legibus atque imperio sine causa su jicere. quantulum est quod ago' quam, si

caetera spectes , tenue t at ne potuere quidem, ut maxime Voluisse dicantur , servam legum facere religionem. Cum enim magis divino munere, quam humano arbitrio, Censeatur : quaeso , ullone modo , ullove jure, aut sub hominis deliberationem cadere, aut ejus pactionem recipere, potest 3 Quid ergo est 3 sic existimo, AA, magnam esse atque excellentem Principis in civilibus negotiis auctoritatem: sed in religione non supra caeteros habere: ac si ei praescribat regulam quam & poenis adversus contumaces sanciat; divini, id est, alieni, rem imperii attingere: nec tantum nihil magnopere praestare , sed ne a tyrannide quidem excusari posse. Hactenus , - , religionem ab humano D impe-

25쪽

imperio vindicavi. tempus est, ut excutiam argumenta quibus ei subjici vidcatur. Primum ajunt, viam veri, atque ipsam beatae Uitae, esse unam : .quam si quis ignorat aut

praeterit; quid honestius, quid uitius, esio,

quam ut & Volens, & invitus, ci a Principe seque pio , ac felicco ejusve nomine a sapientibus, sanctis, ac religiosis, viris, utique Dei vice, quacunque ratione communi h manitatis jure admoveatur Θ quid magis pri-Vatam decere fortunam , quam ut audiat majestatem divinae proximam : cum praese tim de ejus utilitate non civili, eXigua, momentanea, sed infinita, atque aeterna , non

minus provido, quam benigne, sollicitatur Videtis, ΛΛ, argumentum; sed, ut arbitror, leve atque inane. quid enim habet quo nostram oneret sententiam 3 si vacat; vertite, evolvite, examinate, singula. accipietis Verborum strepitum, sensum nullum. Ain' tu' agam, AR, quam potero simplicissimo. Nobis quos coelestis juvat & circumstat do-

. ctrina, una occurrit, Vera, & certa, ad salutem via. . sed quae est nostra, non est alio. rum quibus non aeque favet Deus, aut spes aut fortuna. variant per aerrarum Orbem sectae γ

26쪽

DE RELiG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. 27

sectae, etiam Christiani nominis, ne quid de Judaeis, Gentilibus, Mahum edanis , aliis,

addam : nec ea lis , etsi omneS peraeque exerceat, mera ratione & nudo gentium jure de quo disputamus, transigitur. Ita sit una salutis via: tamen cum de una ambigitur,& multae ostenduntur ex quibus suam quisique commendat diligentissime : quod dubium est , utrum oporteat me, judicii mei, . an alieni, fidem sequi: cum interim, ut salvus sim, magis mea, quam alterius, intersitὸ Deinde, si oportet me, in re animi mei parere alii: cui praesertim credam Θ Principi. fac, esse rerum divinarum rudem atque ignarum. nam gigni a principe fortuitum cst: nec semper bona mens cum nobilitate &opibus conjungitur) fac, qui est dominan- . tium mos, magis imperio & auctoritate, quam suasione & doctrina, experiri. fac, literis valere; & quod intendit, argumentis urgere. etsi, AA, jam pulchrum ac laudabi- le sit Principis consilium; multumque tam

rarae debeam humanitati: nisi tamen animum meum redarguat firmata probataque veritate ; quam habeo causam , cur salutis meae

damno me adscribam religioni a qua abhor-D a reo δ

27쪽

28 GERAR DINOOD TDIssERIVreot At enim privatae est modestiae, cedere majestati ejus cui rerum arbitrium dedit Dei& hominum consensus. Nempe id faciam in omnibus quae meae sint facultatis: fueritque forsan tam prudentiae, quam comitatiS,

paululum de jure concedere principi : qui& alias prodesse mihi possit; & hic si damnum sentiam, facile inveniat solatia infelicis obsequii. Sed eo in numero non est religio, Deo ea debetur: & emineat supra cives suos . Princeps : tamen si cum Deo componitur, privatus est ; nee debet contumeliam suam putare cum ei & meum & ejus dominum praefero : ego vero si sapiam , adeo stultae atque impiae indulgeam adulationi , ut post Principem ponam Deum p cujus si fide at que amicitia excidam , de me actum est: atque ita, ut numquam spes sit, fore ; ut a . minore potestate adversus majorem causa

mea redintegretur.

Sit hoc, inquies, si de religione, ejusque capitibus, jure imperii decernat Ρrinceps: aliud tamen est , si quod collegium religiosum, ac sacrum, nec minus Virtute , quam

sapientia, venerabile, ejus venia in sussragia eat Dei vice. Nihil muto in in re animi etsi in

28쪽

DE RE Lis. AB IMP. JUR. GENT. LI B. 29 in civili pariturus sim, utcunque cadat for- tun a judicii : quia eam inter cives qualiter . qualiter finiri, publicae interest quietis, etiam

cum non perfecte intelligitur. nunc vero religio quaestioni est: in qua me sequi fas est,

quod meo probatur animo ; alioquin ampliare. quae enim mihi causa terminandi quod mihi non paret, etsi aliis parere dicatur utrum voluit Deus , cum mihi mentem daret rationis capacem , quid decernam de summa rerum ac majestate , msi aliorum, an mentis meae , oculis intelligere in age vero, ubi ad quod collegium me remittit Ρrinceps, atque id sanctum vocat, Dei que nomine Convenire contendit; si tamen animo . meo

non repraesentat spem veri & summi soni: utrum mihi Dei, an hominum , decreta offert y quos erroribus suis atque affectibus impelli, an mirer ρ nec me vanitati titulorum honorumque adquiescere oportet de mea salute , & quidem aeterna, sollicitum ;sed rationi. nil enim ad me hominum auctoritas spectat; sed veritas disciplinae. denique quid interest, utrum invitum me ad erroris Consensum trahat Princeps; an jubear, me

rapi ab aliis : quos meae judices salutis ne-D 3, que

29쪽

3o GERARDI NOODΤ DissERT.. que feci, neque facere potui , multoque minus Princeps potest ' Hoc amplius: sub- . sistam etiam, ubi sententia in quam pedibus ire jubeor , proxima est ad beatam vitam: dum mihi non liqueat. quae enim sapienti ac parenti naturae legi, aut causa aut jus, in prae-1entiarum ingredi viam quam falsam putet: licet alioquin optima sit Θ scio, potest viator ad destinatum locum pervenire alio , quam

cogitavit, itinere. sepe etiam nauta tempestate vel errore in portum delatus cst. at

quis siaris caeremoniisque quae ei aut impia visa sunt, aut Deo ingrata , ad honorum fi- 'nem , id est, ad Dei amicitiam quae demum religiosae mentis devotione obtinetur , Umquam pervenit 8 Sed finiamus : satis enim demonstratum est, non esse Ρrincipi aut cuiquam alii jus, aut etiam causam, Cives suos aliosve armis, vel legibus, denique Vi, metu , poenis , alligandi certae religionis formulae: quia, si veram putabunt, sponte amplectentur quam eis ratio demonstrabit utilem : sin minus; ci cum Dei negligentia, atque in suam perniciem, assentientur. Quod si est: huc redit oratio; ut, si experta omnia

sit, quibus valet, industria; nihil sit , cur ho

30쪽

net Ort /B IMP. JUR. GENT. LlB. 3Imo homini invideat libertatem de salute sita ex animi sui sententia judicandi : sive declinet novae societatem disciplinae; sive ab ea qua ante usus sit, in totum vel ex parte dis. cedat : Cum praesertim neque vis ei proficiat;& libertas nihil in rempublicam 1celerate, nihil in alium injuste atque improbe, molia

tur. .

Dices, Dei injuriam esse; cum ejus religio polluitur, aut desultoria lovitate deseritur. Audio: sed quis tu es p quid tibi arrogas Θ quid tibi hic negotii Θ quove tandem

jure tu ulcisceris injuriam quae non tua est in quin quod adversus Deum committi putas, ad Deum remittis; sinisque, ejus es. & criminis, & ultionis, aestimationem. quid Θ quod de punendo animi atque intellectus vitio, errore , labe, ne potest quidem alicujus, praeterquam Dei, judicium esse. Non utar verbis, RA, res loquitur. quis animum novit Θquis videt Θ nonne Deus Θ quis movet quis flectiti quis regit 3 nonne Deus t quid homini in co relinquitur' nonne obsequium δ igitur an sit animi peccatum , quale, quantum, ipsumque an , quo tempore, quo loco, quo modo, quo usque , quem in finem de

nique 3 .

SEARCH

MENU NAVIGATION