Gerardi Noodt, jurisconsulti, Dissertatio de religione ab imperio jure gentium libera, habita in Academia LugdunoBatava a.d. 6. Id. Febr. A. 1706. Cum abiret magnifici rectoris munere

발행: 1708년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

31쪽

nique, puniendum sit; potestne, si justi esse

volumus, & cum ratione agere, Per rerum saturam alius, quam Deus, Cognoscere,

intelligere , statuere φ non potest. ut haec omittam : Cur te piget ejus quem Deus non odit; certe cum quo interim utilitatem solis atque imbris communicat ; cisi posset eum

statim & mille modis , si vellet, affigere, cruciare, perdere Θ quod si Deus & parcit& prodest ei a quo laesus sit: quid hominem

facere decet cui non obfuit pEsto: errat tamen & stulte , atque in religione : quo nihil divinis humanisque rebus , nihil naturae foederi , turpius atque exitiosus est. Per fidem l tu , o homo i inhumano foro , quocumque id Ornes nomine, Vocas crimen, hominem suum animum in re animi sequi judicem t tu censes, omnium injuriam continere quod omnes , si volumus boni videri & justi, facere naturae lege tenemur ρ dic, amabo, quod crimini dabis nomen 3 quam dices ejus Causam p non . enim leve esse oportet quod humanum genus, atque ipsa elementa, contingit. Fugit, .

inquis, verum. Quasi scire possit quod eum scire noluit Deus. Quid, si recte sentiat quem

32쪽

DE RE Lis. AB IMP. JUR. GENT. Lis. 33 tu errare opinaris y quoties enim evenit, ut in eo quod vero proximum habetur, falsum, aut in hoc quod falsum videtur, Verum contineatur λ Jam potest fieri, ut neuter rem videat, & uterque de se bene speret. tam dissicilis, tam obscura, tam lubrica, est veri contemplatio. nec scio, an quid aeque Conveniat incerto litis, quam hominem homini

parcere : tam Certa lege humanae conjunctionis. quamquam sit ea ingenii tui fortuna, ut ille longius, quam tu, a vero absit: quid ad te 3 si enim delirat; non tibi, sed libi, delirat: ac si miserum dicere queas cui non seque faveat Deus ; non idcirco improbum ac nefarium dicere poteris. fuerit igitur dignus cujus miserearis. at non est dignus quem persequaris novo ac singulari odii genere. Nisi velis , caeco irasci , quod non videat, claudo, quod non incedat rectus,

aut manco, quod non sit integer. Haec, in- . quies , non fominis vitia sunt, sed naturae. Idem putemus de errante, etsi circa religionem : non enim suo vitio errat; sed infirmitate. infelix igitur est, non malus: nec jur humanae societatis poenam meretur qui adversus eam non deliquit. .

33쪽

3 GERA Eoi Noo DT DissE T. Ut torqueam, inquis, ut spoliem, ut omcidam; sufficit libertatis invidiae, quod id ago invitus; nec odio, sed pietate, & spe servandi hominis alioquin perituri. an spraecipitare se quis in flumen , in puteum,

inve immensam voraginem, Praesumat, movente insania ; non pulcherrimum putamus facinus, vel invitum nolentemque servare pquid Ius Civile nonne, cum damnatus duincitur ad supplicium, provocare ejus nomine permittit omnibus qui velint, etsi ipse qui damnatus est, sententiae adquiescat, etsi resistat adversus provocationem p imitetur hoc vir pius, religiosus, sapiens. tueatur humana; nec deserat divinae utatur, si possit, doctrina; sin minus, metu, dolore, Poena; ut doceri possit Iaxata contumacia, ac quod didicerit , servare fideliter: aeque tormentis actura gratias, ac aeger honorem habet Medico a quo saepe fame, aliquando sti , plerumque ingratis medicamentis , forte & u- .stione aut sectione , utcunque multo taedio, dolore, cruciatu, cum valetudine in gratiam

reductus est. Pro Deus immortalis i quid audio t ipsa si loqui posset impudentia, alione loqueretur ore t occurrite exemplo. d

34쪽

DE REUG. AB IMP. IUR. GENT. LIB. Is Iudimur calumnia: & dum nullo jure fit quo saevitia Iasietur, aliquis de pietate gloriatur;& cum perdit hominem, se comparat ei qui

inservit ac tuetur. si haec humanitas, si amor,

si affectus juvandi hominis: quod odium,

quae feritas, quae pestis, dicetur λ crudelisi time tyranne, si quod prae te fers, amas hominem , si divinam ei pacem , si summum

bonum, procurare, serio instituis: ne affligas , laceresve, hominis partem quae non voluntate, sed dolore, respondet. corpori parce; & ut errores animo deleas , animum ratione vince. nihil hujus correctioni facit Carnificina: nec mendaciis aut verbis fictis quae ista extorquet, conciliatur Deus, sed animo, sed voluntate , & mente sincera ac libente. at crudelitas semper est crudelitas. nec umquam potest amor , atque affectus servandi ejus videri quem frustra verberast , Crucias, vexas, quid dicam, occidis prius quam ad danitatem ejus mens pervenit 8 imo vide, ne qui verbis te pro amico geris, rebus agas quo nihil magis atrox, magis hostile, atque abominandum, cogitari potest: dum ejus caede essicis , ut ne servari quidem deinceps possit: qui ubi vitam per te

35쪽

36 GER Agni Noo DT DISSERT. amisit, in aeternum emendari ac servari nequit.

Mollienda tamen dolore & metu est pertinacia & inflexibilis obstinatio. Scilicet, tu

obstinatum vocas quem ratione Vincere non .

potes. Quid, si idem convicium faciat tibi δstat pro sua quisque sententia fortiter. tu adinspernaris ejus argumenta quae non placent tibi. ille non movetur tuis quae frigent ei. nisi regnum affectas, par utriusque causa est neuter sustinet incidere in alieni erroris so- Cietatem. uterque vult sequi fidem mentis

suae, & quod dissidet in suum trahere colorem. cur in illo reprehendis quod ipse agis paut cur de illo desperas , etiam cum nihil speras λ quin cogita , sepe quod nunc non sit, post tore; & Deum super nOS reS agere. . quidquid est; non est pertinacia , Constantia est, ei quod est vere & sine exceptione amandum, ita adhaerere; ut non patiaris, te ab eo aut pretio, aut precibus, aut vi atque imperio, avelli: ac si miles bonus & fortis virtutem vel in hoste laudat: quanto magis verae studiosus sapientiae quae homines primum Deo, deinde sibi invicem , jungit communione rationis , amet alterius a quo disi

36쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. 37sentiat, pulchrum & laudabile propositum,

Deum omnibus praeferre P . .

At enim sapientis est, Dei instituta , Ω-Cra, Caeremonias, tueri. Non nego. imo

fateors ea, si justa, vera, & pia, sint, serio& summis opibus defendi oportere ; meritoque haberi Deo similem, per quem Dei

majestas exemplo optimo Vindicatur. tantum quaerimus defensionis genus; nec minus de eo, quam de religione , ambigimus. qui enim tibi placet sacrorum defensor miles aut carnifex, mihi ineptus, injustus, turpis, videtur. ac si licebit, quod res est, dicere: periit fides religionis; si, ut vera putetur, poena facit. Abite igitur arma, abstinete rapinae , quiescite verbera , eculei laquei, ignes. alia paranda defensio est non egemus saevitia, nec scelere. ratione, sapientia, in- . tellectu , firmatur religio quae vera est. nisi quis potest credere atque intelligere quidquid ei imperatur; si de eo persuasus non ut. at inspicite intellectum, explorate animi rationisque vim ac proprietatem : summa huc redit,. ut non sit humani arbitrii. tantum patitur , se doctrina duci & consilio regi ; convictusque assensum necessariae praebet

37쪽

demonstrationi. extorqueri ne tota quidem

crudelitatis ossicina potest. Quid si, liceat enim mihi & hic uti numerorum exemplo quid si, inquam, quis impotens & immanis tyrannus jubeat , me credere , duo.& tria essicere octo p quid, si ostendat, paret, admoveat, omnem suae carnificinae artem Θ imis

portunissime homo , si digitis meis computem, si adhibeam quam possim operam, ut CXpendam omnia r numquam potero , etsi velim, a me impetrare , ut putem , duo &tria plus, quam quinque , essicere. proinde quidquid cogis , quidquid minaris, frustra es. fallere possiim , mentiri possum, dicere positam quod dolor extorquet. sentire quod animus, quod intellemis, resinat, non possum. Parem esse religionis conditionem, putate quos neque factio corrumpit, neque radium, neque ambitio, neque aVaritia, prae- cipites agit. credite, sanguine, tormentis,

rapina, malo, non defendi religionem, sed inquinari; denique, eam adeo voluntariam esse ; ut , si profitentis animo destituatur, nulla sit. :Verum & virtus a vitiis in primis animo distinguitur: nec id impedit, quo minus Ie-. ρ gum

38쪽

gum necessitate virtutes ac vitia adstringantur. cur igitur legibus Dei cultus eximitur ideo , quod nisi voluntate regatur , vanus

sit 3 Sentio, Α Α, confundi, quae ratio distinguit, legis & religionis ossicia. quassa, quid agit lex e disputat 3 minime. quid ergo Cavet. nec VuIt, eos quibus praeest, bonos facere. Contenta est, fit assequatur, ne alios injuria assiciant. adeo tota ad actionem spectat: ac cum virtutem imperat, non eam voluntate . atque animo aestimat ', neque ut virtutem imperat, sed ut actionem reipublicae utilem: cum Vero Vitium prohibet, non

ejus detestationem requirit, sed prohibet noxiam reipublicae actionem ς bonumque civem etiam eum censet qui alioquin est vir malus. Hoc legi negotium est. aliud religioni sedet : ad sapientiam enim intendit; nec cogit, sed suadet; denique actione etiam veritati ac virtuti consentiente offenditur, si non a facientis animo proficiscitur: quia licet actio non indecora sit religioni, animus tamen ab ea discedit. an. quod bonum est, potest tam pulchro censeri nomine; ubi facientis animus quem humanis actionibus boni & mali judicem dedit Deus, id malum esse

39쪽

4o GERARDI Noo DT DISSERT. esse judicavit Θ atqui non tamquam bonum sit, sed tamquam malum. Interest, inquis, civitatum , qua forma, quo ritu, quibus Caeremoniis, colatur Deus. Nempe, ne conventus fiant, quorum initiis in rempublicam conjurationes , & adversus leges stupra , adulteria, incestus , Caedes, parricidia, falsa testimonia, fraudesve, Cogitentur. non est enim religio qua pernicies humano generi inducatur. scelus est cui praetexitur color religionis. id cum turbat disciplinam, & strigat finem civilis conjunctionis: non obstat Dei veneratio, cur non perinde ad severitatem legum pertineat, ac 11 adhibita non osset imago religionis p Sic hominum sacrificia in Africa sustulit Tiberii principatus. sic Bacchanalia Romae atque in Italia coercuit Senatus. caeterum , si innoxia sit religio , nec ad turpe atque improbum deflectat facinus, sed virtutem juvet, & bonos mores , sed agat, ut salva sit reipublicae

reverentia: quid est quod improbetur δ nisis quis non flagitia sectar assinia, sed sectam,

quamquam scelere Vacuam, puniendam existimet. Sed hoc injusti ac feri & crudelis hominis esse , quis non videt Θ Melius ac

40쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LlB. Isapientius Senatus Romarius', cum Baccha-' et: nalia everteret, ista foeda ac noxia, si quis solenne & necessarium esse sibi Bacchi sacrum , nec sine religione & piaculo omitti posse , apud Praetorem urbanum profiteretur: jussit, se a Praetore consuli; ac, si ei permissum esset , quum in Senatu Centum non minus essent, ita id sacrum fieri, dum ne plus quinque sacrificio interessent , neu qua pecunia communis, nec quis magister

sacrorum aut sacerdos, esset.

At qui interpolant religionem aut mutant, causam novis ac periculosis praebent opinionibus. inde conciliabula , conspirationes, turbae, seditiones, civili conjunctioni minime utilia. Nisi hoc credi, tuae interest ambitionis , aut avaritiae : qui invides novae,

aut quam odisti , disciplinae. Sed aliud vi- .sum fuit AEgrptiis : quos memoriae proditum est, stabiliendo imperio variam excogitasse religionem ; ne conspirare omnes Posisent. Julianus quoque cum aporiri templa, arisque hostias admoveri statueret : ut dispositorum firmaret essectum , nonne dissidentes Christianorum Antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monuisse di-

SEARCH

MENU NAVIGATION