Gerardi Noodt, jurisconsulti, Dissertatio de religione ab imperio jure gentium libera, habita in Academia LugdunoBatava a.d. 6. Id. Febr. A. 1706. Cum abiret magnifici rectoris munere

발행: 1708년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

11쪽

conditioni; nec temere irascamini religionis discidio. nil cogite ; minus saevite adversus eos qui in re tam varia, tamque gravi &seria, quid sibi salutarc sit, quod dchent, animum suum naturae lege adhibent judicem ; & quod is jubet aut prohibet, tam necessario, quam sine exceptione , sequuntur. quid hae rotis p nonne intelligitis , cum religionem sacramento adigitis, atque im-lterii necessitati subjicitis, nec patimini, a-ios quas de rebus divinis sortiuntur cogit tiones suo jure & Dei. arbitrio habere, vos non modo adversus homines esse injustos, . sed etiam Gigantum more impia cum Deo bella gerere Θ An dissicile tantae fuisset majestati, si ei placuisset, omnem humani generis religionem sub unam coarctare sermu-Iam , unam omnibus de religione inspirare opinionem : sicut omnibus parem dedit sensum boni & mali, sitis & famis., frigoris atque aestus φ Quod si mavis, cum re tam Uenerabili ingenium Arithmeticae conferre artis : nonne Convincimur vel ejus auctoritate

exempli, Deum circa sui cultum potuisse quod in numeris effecit Θ in quibus quia eumdem omnibus formavit veri intellectum,

. ea

12쪽

DE RE LlG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. I 3 ea est gloria pulcherrimae artis & humanis usibus necessariae ; ut , si ad certi regulas

omnes exigantur scientiae, una omnes superet ; & omnibus locis , omnibus temporibus, apud omnes peraeque homines, Belgas, Britannos, Germanos, Italos, Hispanos, Gallos, Afros, Indos, Scγthas, AmericanoS, sine discrimine conditionis, fortunae, sectar, si ad digitos descendant, duo & tria, verbi gratia, faciant quinque; eamque veritatem nulla lis, sive o Gio, sive superstitione, sive avaritia, silvc ambitlane, sive qua alia libidine, moveatur, confundere possit. Sed oimmensa, o admirabilis, Dei sapientiat quam

parum est nostrarum virium, tua investigare consiliat quam certo ea revereri debemus, etiam cum causam ignoramus t aliud tibi innumeris, aliud in religione, placuit. Proinde quantae est aut dementiae, aut arrogantiae , quam Deus Optimus Maximus cujus summum in animos imperium est , voluit suae materiem esse benignitatis , hominem aliquem levem aut stultum, certe iniquum atque injustum , facere suae occasionem saevitia: Θ Verum habeant sibi qui sic sentiunt, res suas. mihi ad naturam rerum , ut decet, B 3 atten-

13쪽

- 14 GERARDI Noo ΠΥ DissERT. attendenti semper visum est , eam non cum paucis honorem rationis communicasse, quo caeteris necesse esset, illis in vori inquisitione credere ; sed ut suo quisque judicio ut retur , ratione omnes instruxisse : nec tam proximum quid esse aequitati , quam quem quo quae sibi vindicat, ea aliis non abjudicare. fecit enim natura pares quibus easdem dedit facultates : nec posuit alterum alterius utilitati judicem: quae alterum alteri nullum praetulit. quare si tu vis, de tuae salute tuo uti judicio; jus est: dum mihi liceat, de mea, quod mihi videtur , statuere : aut si tu vis de mea scdere judex : nonne ego vicissim de tua tabellam dimittam 8 Sed huc delabimur, ut in rebus divinis homo ab homine liber sit; alterque alterum, si erret, Comiter monere, & benignitate amicae suasionis revocare in viam possit, relicta illi libertate faciendi quod ex ejus usu sit : caeterum invito exprimere religionum armis poenisque nequeat: quia hominem homini prodesse, fas est naturae lege; ossicere ac nocere , flagi-

Sed quemadmodum nulli jus, sic nec causa, cst alii praescribendi sormulam religionis quam

14쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GEN C. LIB. Is quam nolit, aut prohibendi quam velit: nisi, Bacchanalium more , ad turbandam humani generis quietem salsis tcstimoniis, dolis, caedibus, furtis, stupris , adulteriis, grassetur: nisi, quae Ρcenorum, aliorumque, immanitas fuit , pacis divinae causa vivos immolet homines: pro quorum salute alioquin votis Deum fatigamus. quid enim ma . gis congruit naturae legi qua divini ae humani juris conjunctio censetur, quam hominem homini succurrem , & omni vi prohibere; ne magis errore superstitionis, , quam dolo& scelere, spolietur, torqueatur, juguletur, innocens y Sed si nihil talo sit; obsecro,

quam reddas causam, quo minus eat animus

liber, qua velit, semita ad finem bonorum Θaut cur obstes ejus spei ne prudentiae, neque tibi, neque aliis, damnosse Θ quin tu, si vera est, utere : sin falsa , neglige, aut ride: utcunque, quid te cogit, vetare religionem ; ubi habet causam 8 quid patitur;

cum non habet Θ est enim res animi & intellectus: qua nihil aliis seritur, aut metitur:

tantum vertitur ejuS Commodum & periculum qui ea utitur: potestne vero sine rubore vir bonus , sanctus, religiosus , modestus,

15쪽

16 Ggi a Di Noonae DissERT.denique suum jus non libidine & viribus, sed ratione , metiri solitus , adeo malitiae aut invidiae indulgere, ut quam natura cuique dedit libertatem alii eripere aut accidere praesumat ; si nullus inde ad eum redeat fructus, atque in ipsius commoditate subsistat Θ Non igitur es: cuiquam jus aut causa,

intercedere alterius sacris ad se aliosque non pertinentibus. Contra est sua cuique ratio, suum jus, non aliud, quam quod putaverit, colere : nec se alicui sectae, nisi suo consensu, addicere. alia imprudentibus obveniant. quaedam invitis extorqueantur. in religione

quae Dei & hominum conjunctione finitur, non probari potes: quod cogitur. 4ec minor est dilcedendi ab electa, quam fuit ad eam accedendi, libertas. quis enim est dignus societato divini foederis: cum ejus

Principem non amat sortiter; nec ultra Verba est devotus numini majestatique ejusὸ sed , nec iniquum est , cum qui boni sui gratia,& quidem summi atque infiniti s alicui se applicat sectae, retinere inquirendi veri facultatem. non enim est sectae reverentia, nisi

factioni studemus, conjunctionis causa; sed opportunitas inveniendi boni quod prae se fert

16쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. 17fert secta. ea spes cum durat, retinet eum in societate ratio quae induxit. quod si esse

desinit; jus est deserendi eam in qua quod

quaesivit, non invenit. Nec tamen id essicit, ut qui se religioso inserit corpori, suos mores, suamque Vitam, suo fingat ingenio. Absit. non favemus li- Centiae : nec ciamus jus sceleri aut libidini per causam libertatis quam amet Dei cultus. Ω- temur, necesse esse intranti heteriam, vivere ad formulam , in quam ea probabili ratione consensit. quae enim potest sine lege ac disciplina florere aut stare Θ nulla. maxime Vero eam decet quae pudorem ac pietatem profitetur, quam vocat libertatem viretitu honestate circumscribere. Quamquam cum ejus finis sit, non terraeaC maris Opes corradere , aut ambitione de potestate inflari, invalescere, insurgere; sed mentem emendare , eoque divinae spem pacis ac summam atque aeternam invenire felicitatem : non aliis uti debet initiis, quam

quibus conjungi Deo , ejusque fidem atque amicitiam sperare jure possit. Quod cum voluntatis atque animi sit; longe cst , ut ad vim atque imperium spectare disciplina, aut C domi-

17쪽

18 GER Anni Noo DT DISSERT. domini supercilium sumere, aut avaritIam ac saevitiam spirare, debeat. Mihi credite:

non est opus superbia atque atrocitate : nec Carcere, Verberibu S, Cruciatu, Caese, vi, fit Voluntas. causis agenda res est. his movetur, his delinitur, animus qui hominem Deo conciliat. quae crudelitas invenit tormenta, corpus dolore vexant, animum non mutant; nec ad religionem conferunt, praeter me

dacia & fraudes: quibus placari, an decipi, atque eludi, Dei majestatem , si putemus:

Vereor , ne tam vanum fuerit, quam impium.

Omnis igitur religiose vis conjunctionis, Omnis auctaritas, lenitate consilii, suasionis, doctrinae , terminatur. ea si inanis sit, nec demat animo labem : abscedat a secietate contumacia non audientis praecepta rationis. Illa, illa est, ΛΑ, religiosis potestas fraternitatis; illa justa & probabilis coercitio. vltra excedere nequit; huc pervenire potest: resistente natura voluntarii consortii, ut i vitos teneat. utique sicut privatis fas est, accedere aut renuntiare disciplinae quam sibi utilem aut inutilem arbitrentur: sic quid ve

tat, ipsam pari uti jure; dum ne ei quem

18쪽

DE RELiG. AB IMP. JUR. GENT. Lis. Is admittere aut retinere recusat, legem odiorum indicat 3 etsi enim qui in partes eunt, rupto discrplinae vinculo, desinant ejus nomine & jure conjungi : tamen nil est, cur ideo, quod non sint ejusdem populares factionis , parum homines esse intelligantur; nec jam societate humani juris contineri.

cum enim naturalis ratio , tamquam tacita quaedam lex, tueatur Cunctos qui numquam in unam consenserunt religionem; cur tamquam viles negligat eos qui desierunt consentire Θ liceat mihi cum vestra venia, si qui aliter censeant, proclamare quasi publica generis humani voce: si qui velint, sibi commune cum his jus esse qui eadem concurrunt secta, cum aliis nolint; & hanc praetendant

avaritiae, crudelitati, ac temeritati, Causam; . eos nil agere magnopere, nisi ut disciplinae

ac religionis imagine deleant bonitatem, justitiam, pudorem, fidem, & caetera quibus salus humani generis sustinetur ; nec minus impii adversus Deum, quam scelerati & nefarii adversus homines , videantur : quia constitutam naturae lege ac divina providentia inter homines cognationem sne jure aut

causa evertunt.

19쪽

ao GERAR DI Noo DT DISSERT. At sicut in naturae statu, nondum inventis legibus, nec constituto civili jure , nulli fas est mortali , sententiam ferre de Deo, deque ejus cultu; & contumacem bello, vi,

armis, Coercere: ita quo jure aut colore petat, in re publica suam esse hanc judicandi ac puniendi facultatem Princeps p cum enim ex singulis colligatur civile Corpus; potestne Principis videri quod singulorum non fuerit Θ at ne causa quidem est , cur plus Principi civili jure , quam singulis naturae

lege, concedatur Θ an magis Principis refert in civitate, quam singulorum ante inventam imperii majestatem , quo quisque consilio , aut sapientia , nulla alterius injuria, Consulat animi saluti sui Θ quod si lubet , civilis

societatis Originem, causam, ac finem, Considerare: praeterea apparebit, non religionem & Dei cultum , sed humanae metum injuriae, per agros, silvas, solitudines, fusos, sparsosque, collegisse mortales, & ex singulis

populum civitatemque fecisse. nempe ut qui corporis , membrorum, bonorumque, libertate per immanium, stultorumve , hominum ferociam non poterant uti frui tuto ac secure , admoniti damnorum pericul rumque

20쪽

DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LIB. 2Irumque experimentis, juris & imperii societate coirent; & communem omnium quietem mutuis viribus atque opibus domi forisque tuerentur. Haec , AA, civilis conjunctionis origo, haec causa, hic finis. hune

ob oculos habent qui in civitatem consentiunt. . hunc exspectant. hunc si obtineant, sua eis constat ratio: nec dubium; quin, ut

habeant, velint , Principi licere culicta sine quibus is omnino obtineri nequeat. ita quidquid se huc fert, omnibus bonum, quidquid inde recedit, omnibus malum , videri debet. alterum imperat Ρrinceps , alterum votat; & si contra fiat, laesam reipublicae disciplinam poenae severitate ulciscitur. nec tamen irascitur errori; ne sceleri quidem: minusque fructum oculis ex aliena miseria capit. saltem in futurum providet. metuit, Cavet. scit omnes petere sibi commoda, &fugere noxia: neque interim, quid bona fide utile sit, aut inutile, satis intelligere: alium avaritia corrumpi, alium libidine:

hunc ira abripi, illum metu aut temeritate: paucos ratione in ossicio teneri : omnes ali

SEARCH

MENU NAVIGATION