장음표시 사용
41쪽
Σ Gga ARDi Noon T DissERT.citur ; ut civilibus discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus: ut quae sunt Ammiani Marcel-'.. I lini verba dissensones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem. Sed quid ego haec commemoro exemplas rem spectemus. quaeso , quod periculum Principi aut reipublicae ab opinione, ac secta, etsi nova; dum neque aliena sit a bonis moribus ; &serviat venerationi summi imperii Φ nam si perdendae si rei publicae ; non quia nova est
prohiberi debet, sed quia noxia. alioquin quid fuit, quo se primi excusarent Christiani
adversus immanes Gentilium persecutiones: ad quos utique doctrinam adferebant novam
. atque inusitatam λ Atqui staspecti sunt privati conventus, in primis noctu mi. Sed qui sunt integri vitae, & sceleris puri, nisi cogantur metu , latere nolunt taceo, quod his
addi potest arbiter. nec quid vetat, publice
definiri coeuntium numerim: sicut in Bacchi sacris, cum a Senatu indulgerentur, observatum fuisse, ex Livio intelligimus '. po-fest etiam caveri legibus , ne inviccm se damnent seste , neque contumelia assiciant:
positis poenis, si quis contra fecisse dicatur.
42쪽
DE RELIG. AB IAlP. JUR. GENT. LlB. 43 postremo sit cuique accedendi, sit discedendi, libertas : invicemque putent, qui dissentiunt, se domines esse qui facile errent& saepe ; caeterum fallere alios dolo malo . non velint. ita si omnibus constet ratio integritatis , famae, ac pietatis: omnes Deo servient; homini obnoxius erit nemo: odiis vero & rixis quae erit causa ; cunctis judicium animi proferentibus citra damnum aD sectus φ nec magis Princeps sibi metuet a novitate; si non misceat se litibus innoxiis, &a civili vita ac ratione imperii alienis; neque, ut uni prosit sectae , alteram opprimat. quid multa Θ si neque a republica, neque a calumnia licentiaque conviciandi , sint litium incitamenta : neque ad rempublicam penetrabunt dissidia, & facile exspirabunt. An quis nescit, quantis motibus agitata nuper
fuerit quaestio de Sabbatho λ quatiris illa de
Coma p utraque tamen evanuit, spreta a republica aut neglecta. quis hodie sutat,
violari religionem vetere illa & celebri de Antipodibus quaestione quam Lactantius Scaeteri qui Christiaui Patres appellantur, noufuerunt ausi errore an impiotate absolvere pquis credit, interesse teligionis, utrum sol
43쪽
44 GER Anni Noo DT DISSERT.mOUeatur , an tcrra ; etsi lacrint qui illud magnis urserint clamoribus t Jure pontificio usus foenoris & usurae, Mel modestissi- mus , n arium habetur scelus ; ac diris devoventur qui contra hiscere ausint. nec de fuere ex nostris quibus idem placeret rigor. sed ubi respublica aliis utitur moribus, aeque usuram ac locationem & conductionem cujus pars est, rem jure gentium liberam esse,
Profligata sunt, A A, pleraque quibus solet Divini cultus veneratio humano imperio ac civilibus legibus alligari : nisi dubitatis, an removenda saltem a republica atque ab hominum conjunctione sint error, superstitio , idololatria , & caetera religionis ludibria vana atque impia; ne verae nitor religionis vicinitate sacrilegii contaminetur. Ε-go vero hanc sententiam non minus absurdam esse, quam humano generi pernicio-- sam, rebus vincam necessariis. quo modo pquaeritis Θ sinite, non enim impedio , Ρrincipem in honorem piae & laudabilis semeinhibere superstitionem , vetare ineptias, Purgare impietate seculum. una haeret dissicultar , nec satis consilii : juvate , dicite,
44쪽
DE RELIG. AB IMP. JUR. GENT. LlB. sis quid deinceps ncgem Principi qui contrarias sequatur partes. est enim ubiquc par imperii vigor; nec sua ulli improbabilis videtur disciplina. adeo circumagi is orbis potest: ac si cui liceat, falsam ac vanam coercere sectam : cui nefas sit, cucllere cam a qua diu sentit 3 si enim falsa, si impia, expungi potest: quae superest quaestio , nisi an ea a qua disceditur, eo ex genere sit 8 de ea porro cujus notio, jurisdictio, coercitioque, erit pnonne ejus qui imperio praevalebit, aut armis; cuive is hanc facultatem dabit ita vero obtinetur, ut divini cultus sinceritas, fides, auctoritas, jam non ratione ac sapientia constet: sed imperio,. Vt, atque armis,
Fustineatur. quo quid turpius, iniquius, aut stultius, sit, ipsi judicate. an quis Christi disciplinam, illam divinam, sanctam, plenam pudoris, modestiae, humanitatis, fortitudinis , fidei, constantiae , recte damnatam fuisse tempore Neronis & deinceps opinetur: ' quia tum visa fuit his qui rempubli-Cam obtinebant, exitiabilis superstitio , ipsique qui eam profitebantur, & malefici &convicti odii generis humani dicebantur pquid ἰ an postquam legibus approbata rece
45쪽
ptaque fuit, verior sinceriorque esse coepit, quod ab ejus parte starcnt imperium, leges,
arma, quam cum sola virtute & simplicitate defenderetur Θ an magis ad errorem superstitionis accessere Gentiles , quo tempore prohibita eorum sacra, eversae arae, & templa clausa, fuere; quam quo florentes imperio, impietatis innocentissimos & omni vacuos scelere damnarent Christianos p Quid
attinet, proxima secula ad testimonium vocare φ Omnibus nota sunt. Nec tamen silentio praetcribo Thomam Cranmerum, Cantabrigiensem Antistitem: quom cum Britanniae regno sub Maria contraria potiretur
factio, idem consumpsit ignis; quo ipso, cum valeret sub Eduardo, a se dissentientes combussit. Sed apparet, non magis jus fasque
esse verae , quam falsae , religioni, alteram vi atque imperio coercere aut perdere. At enim vana ac Deo invisa est idololatria. Tamquam hanc laudet sanus atque intelligens ; ac non potius fugiendam omnimodo esse, arbitretur. Sed non hoc 'agimus , an oporteat Virum bonum , gravem, ac sapientem , abstinere ab improbitate superstitionis impiae aut stultae. unus est noster labors
46쪽
DE RE Lis. AB IMP. JUR. GENT. LIB. q7 labor, an idcirco quod ad peccatum acce-- dit, arcenda a re publica atque ab hominum societate sit armis, Iegibus, poenisque humani sy quod si quis putet; non subscribani imprudenti & periculosae sententiae. primum quid eo complectemur vocabulo: tam varia atque incerta ejus aestimatione' s vulgi; si sapientum, ingenia, mores, sectis, tor sententiis , tot ritibus, tot formulis , distinctas, Considerabimus : quis crit finis, quis exitus p accedit, quod non est legislatoris, omnia quae Deo invisa sunt, legibus punire. nil dicam de inclementia, avaritia, luxuria, invidia, desidia, temeritate, ebrietate, inremperantia, libidiue: quae nop procul peccato esse , & a Lyco obicrvail, qu's dubi
tat Θ ubi tamen neque rempublicam attin- .gunt, nec alios laedunt; nonne effugiunt legum severitatem Θ quid turpius mendacio pquid perjurio Θ atqui de his silent jura: nisi
aut rempublicam injuria afficiunt, aut alios. caeterum ad Deum & mendax & perjurus remittitur. taceo, quod olim in urbe Roma quotidie & prope palam etiam ab illustribus. & honestis foeminis admittebatur abortus: s nec tamen legibus vindicabatur; etsi omni, bu S
47쪽
48 GERAR Di Noon τ DIssERT.bus haberetur impius atque exeCrabilis; antequam exilio eum puniri , jussere Severus& Antoninus. hoc amplius, R A: quis credat, aliquando parentibus jus fuisse , infantes sanguinolentos non dicam exponere alienae miscricordiae quam ipsi non haberent; sed praeterea elidere , abjicere in aquas , insolitudinem , a feris devorandos , aut fame& frigore solvendos p horreo ; Cum cogito scelus impium, infandum, atrox. hoc tamen Graecia , illa sapientiae atque humanitatis magistra, hoc Roma, illa rerum domina, quamdiu passa esti ne Constantinus quidem, recepta jam Christi doctrina, par fuit expungendo flagitio adulto & praevalido. primi ausi fuere , il capitaIi ullisci poena Imppp. Valentinianus, Valens, & Gratianus. Quod si tot ac tam insignia vitia legibus dissimulari, aliquando vult conditio reipublicae, & ratio civilis utilitatis : quid mirum , si ne idololatriae quidem, etsi honis & sapientibus evitandae, leges publicae irascuntur ; cum neque otium Civitatis turbat , neque ejus utilitati intercedit Θ '
48쪽
Itane ρ inquit aliquis, tu publicae dabis utilitati, ut parcatur idololatriae quam lex Mosaica, divina, justissima, optima, morte puniri jubet Θ Quisquis tamen es; etsi m
gna , ut par est, apud omnes sit legis aucto- .: ritas quam ipse Deus per Mosem Hebraicae dedit reipublicae: patere tamen, non omnia ejus capita his temporibus, his moribus, his locis, accommodari. Est sua cuique reipublicae conditio: nec magis potest alicujus lex civitatis omnibus hominibus , Omnibus locis, omnibus temporibus, usui esse ; quam
eadem potest medicina in tanto humanorum Corporum, sexus, aetatis, aeris , ciborum, morum , ac vitiorum , discrimine omnibus prodesse morbis. Praetereo leges quas Moses fixit de jubilaeo , de faenore, de poenis furti atque injuriarum , de judicio Zeli, quod vocant, de abstinentia a sanguine, suDiscato, aliis, quae nusquam Observantur.
quis nescit, eum singulis viris plures una uxores permisisse : cum id hodie alibi capite , alibi levius puniatur, ubique apud Christianos flagitium habeatur δ quid adulterium' nonne a Mose capitali plectitur supplicio Pquod populus fere mediterraneus, & praeser-G tim
49쪽
so GERAR Di Noo DT DissERT.tim rei rusticae intentus, passim conjugii consuetudine frueretur: vir etiam quot v eulet uxores haberet. Sed ubi tanta nostra rum legum severitas λ populo mari uicino,
matrimoniisque saepe & diu per terrarum orbem longe lateque dispersis. Jam divortiorum licentiam nonne extorsit Mosi civium ferocia, & animus ad iracundiam atque ultionem praeceps 8 cum nostris moribus non habeant usum: nisi adulterio polluatur m trimonium , aut procax ac petulans dela tio ejus usum & finem auferat. Plura non
addo, AA. intelligitis enim , legum oppo tunitates ac poenas non natura , sed publica utilitate, distingui: nec utique quae Hebraeis utiles fuere, nostris moribus convenire. MDgis exspectatis, vobis demonstrari, cur poenam idololatriae quam apud alios .populo sub injustitia non libero , ea apud Hebraeos absolvam. id enim quo plenius vincam ob-jeste vim difficultatis , adhuc demonstram dum restat. Quid autem facilius Θ intelligentibus, non eam quae in Hebraeis fuit, aliorum rationem esse : quia quae Hebraici se ma imperii fuit, aliorum non est. An est, tanta alicujus reipublicae fortuna, ut Principem
50쪽
DE RE Lis. AB IASP. JUR. GENT. LlB. sicipem habeat Deum p agnoscimus cum orbis dominum , & humano generi societate rationis imperare. sed cui scriptas leges ac civilia jura ponat, constituta pacto Civitate, quem populum indigiles 3 fuit tamen haec Hebraeorum gloria, ut eos Deus suo foedere atque imperio dignaretur : dum ei fidem servarent juris religionisque forma: in quam, interprete Mose, consenserant. hoc tam insigni publici juris capite continebatur Communis omnium spes atque salus. hoc vivebat, hoc valebat, populus. hoc quisquis invito mutaret Deo; quid aliud agebat, quam ut imminueret reipublicae majestatem Θ dum spiritum imperii , quo cohaerebat, & regebatur, civile Corpus , sciens dolo malo abrumperet ; seque alii, quam qui legibus Princeps erat, nova superstitione subjice
Audistis, ΑΑ , cum Hebraicae indolem reipublicae, tum causam qua subnixa fuit lex de punienda morte idololatria. quam si quis nonis aut aliis aptet populis qui diverse utuntur imperii forma : nonne eum Pro insano ad agnatos remittendum esse, optimo
