Introductio in libros sacros veteris foederis. Usibus academicis accomodata a dr. Fourerio Ackermann, ..

발행: 1825년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

11쪽

4 . a. argumenta librorum V. F. l. 3. Argumenta librorum V. F. Praecipua capita , quibus hi libri omnibus aliis

praecellunt, sunt: I. Doctrina de vero Deo antiquissimis illis temporibuq, quibus lotus terrarum orbis ereaturas et inania commenta adora hal. - II. Doctrina depraestantia hominis ejusque relatione ad Deum creatorem, benefactorem, rectorem coeli et terrae et judicem; nec non doctrina moralis, qualis apud alias antiquus gentes frustra quaeritur. - ΙΙΙ. Miracula et valLeinia pror8us singularia, eontra quae quidem multi multa seripserunt et scribunt, nullus tamen unquam negare potest, haec nys ira omnibus aliis miraculis et vaticiniis, quae gentes jactant, nullo modo comparari Ρο88e; nam non modo ab omni superstitione immunia, magna, et Deo digna sunt, sed omnia quoque collineant, ut festimonia praeberent, Viros illos ab omnipotente et omni scio Deo rectore mundi fuisse missos, quorum institutione cognitio 'Dei et vera religio usque in seram illam posteritatem conservaretur, qua ad alias gentes propaganda foret, et demum, Postquam Salvator, ultimus finis omnium vatici. Iriorum Venit, reapse propagatu suit. - IV. Historia a cre- .alione et primo homine exordiens, et usque in temporct, quae Proxime Christum praece 8serunt; Progrediens, Complectitur permulta doctrinae capita et monita salutaris,gtque inter celera si, tit scricula, quae cognitio Dei inter ipsos Israelitas subiit, et refert ea, quae Deus disposuit, ut vera religio in Orbe terrarum ConserVaretur - V. Singulare denique consilium. jam in antiquissimis scriptis Propositum, et in subsequentibus semper dilucidius declartitum, alque in Novo Foedere ratione Prorsus admiranda in effectum deductum, quod ab hominibus sibi relictis, nec primitus ita fingi, neque progressu temporis hac ratione continuari. neque tandem hoc modo in effectum deduci potuit. Num non solum omnes eventus majores Praedicti fuerunt, et, prout praedicii fuerunt, acciderunt; sed etiam jam Gen. 3, i5 Deus proto parentibus spem salutis Iacit, CL St Orx opus c. acadum. VOl. 2 P. 426sqq. et a P -

12쪽

g. 5. Argu menta librorum V. r.

tale Abraham I. Isaaci ci Iacobi, Gen. 12, 1 4. - 2D. 17, 4 - 14. 18. L6 - 22. 22, 18. 26, 1-4.28. Ia- 8., adeoque 22 ante Christum Seculis, cum P

lytheismus et idololatria totum terrarum Orheni in unda. bat, Ρunditur prospectus in illa postrema tempora. quibus per posteros illorum patriarcharum ac tandem Per Messiam et apostolos ejus galli laris Dei cognitio ad omnes gentes props ganda esset. Quia in demum multi posterorum Iaco hi in Aegypto eadem idololatriae superstitione inficerentur, a Deo Ρer Mosen , 16 seculis ante Christum, theocratia, seu civitas, in qua Deus simul rex populi esset, congli tuta fuit, quae deinceps, etsi gens diversissimas vicissitudines subiit, semper eonservata fuit. nec illa strage captivitatis Babylonicae funditus everti potuit; nam Hebrael in Pa I aestinam reduces, eam restituerunt, et constantes demum Dei cultores erant, donec illud aevum ingrueret . quo Pr ut toties praedictum fuit, cultus veri Dei in alias gentes Propagatus est.

s. 4. nlroductio in libros V. F.

Si itaque non modo Iesus et Apostoli libro η hostanti secerunt, sed tanta quoque eorum antiquitas. et adeo praecellens est argumentum: Pro secto nostra mulium interest, examinare, a quibus auctoribus et qua aetate scripti sint; an incorrupti ad nos pervenerint; an fide digni sint, et quo rundamento auctoritas eorum

nitatur; quibus subsidiis intelligi possint; quas vicissitudines externas et internas subierint, et quibus mediis errores, qui sortasse irrepserunt, corrigi possint. Tale examen criticum historiae librorum veteris foederis, ut rite aestimentur, atque recte tractentur et intelligantur, dici- tur introductio in libros V. F., quae Pro ut ea, quae omnibus his libris communia, aut illa, quae cui-

13쪽

6 g. 5. Quaepiam de hist. lit. latroduci. in libros V.F. libet Iibro peculiaria sunt, complectitur, generalis,

vel specialis nuncupatur.

q. 5. Ouaepiam de historia literaria introduclionis in libros V. F.

Antiqui Scriptores ecclesiastici, praesertim illi, qui adversariis V.F. respondebant, hanc librorum historiam

passim scrutati sunt, nec tamen de ea unquam ex ΡrO-

fesso scripserunt. Augustinus suit Primus, qui ea. quae iam eruta erant, in libris de doctrina Christiana collegit et auxit. Hunc deinceps alii secuti sunt, inter quos eminet Marcus Aurelius C aggiodorus ' sfa), qui Institutionem Divinarum geri Ρ- tu arum edidit. -Αevo theologiae scholasticae quaepiam de historia librorum sacrorum in prole gomen iglheologiae tractabantur; quum autem studium scripturae revivisceret, plures I n f r O d u c t i O n e s, Claves, Anno lationes, Prologi , Pr o lego mena , Praesationes, Disquisitiones, Exercitationes, et Apparatus Biblici prodierunt. Pleraque haec scripta libros V. et N. F. complectuntur; Praecipua sunt: Sixti Senensis Bibliotheca sacra, 1566. Venetiis a T. in Fol. , saepius recusa, quae manibus omnium terebatur. Nico 1. Serarii Protegomena bih-1i ca. Fol. Moguntiae 1613. I a c. B O n s r e ri i Praeloquia In S. Scripturam. 4nt ver piae 162A. M i o h a o I i s W a I- teri ossicina Biblica Lipsiae 1636, quam superavit et antiquavit Joh. Henr. Hottingeri Thesaurus Philologicus seu Clavis Scripturae sacrae, Tiguri 1649. Prole gomena in Ρol y glotiis Londinen gibus 1657. superant Omnia antiquiora Huius genetis scripta, quare adhuedum 1 et 23 et 1777. singillatim edita sunt. - Η is inferior erat Ioh. Leus denti Philologus Ebraeus 1656 , et Philologus Ebraeo mixtus 166S. Ultra jecti; inulto autem superior erat Bichard S i-mon Histo ire critique du Vieux Testament, a Paris

14쪽

3. 5. Quaepiam de his f. lit. Introducti in libros V. F. ,:

I 628; Opus excellens, quod plures adversarios nactum est. - Solum γνησιοτητα librorum tractat Ρ et r. Dan. II u et i i , ΕΡiscopi abricensis, Demonstratio Evangeli. ea, Parisii g 1681. - Archaeologiam immixtam exhibet Ber n. Lamy Apparatus ad Biblia suora, Gratianopoli168 . . Gallico idio mute exaratus, in Latinum traductus et saepiu8 recusus. - Limitibus introductionis arctius continetur Lovis Ellies duΡ in Dissertation prae- limina ire, Oii Pro lego menes hur la Bible, a Paris Iro I.;

et Humphreyi Hodit libri quatuor de texti hus Bibliorum originalibus, Oxonii Ieton. - Au gusti n C a I-m et Dis; erfati nq, qui peuvent servie des Pro lego menes de I geriture Suinte 1715 et 1 et 20. . in plures alias linguas vergae, Varia tractant, in quibus subtile iudi-eium desideratur. - Inter recentiores ex multis Praecipue ollegari merentur: Ioli. Gotti. Carpgo vitIntroductio ad libros Canonico g V. F. 1z25. et ejusdem Critica Sacra 1 28 Lipsiae. Ioh. Fr. Marchini Trac- lalus do divinitate, et canonici tale S. Bibliorum Tauri

Test. Erlangen 1812-14. , recentiorum divergas sen

lentias collegit. Dan. Τoheng Institui. S Scripturae. Vindobonae 1814. D r. I O a n. Al h e r Institui. hermen. S. Scripturae V.F. Pestini 18 17. Pare au Institutio interpretis V. T. Trajecti ad Rh. 1822. In recentioribus scriptis periodicis plura singularia ad introductionem in libros V. F. pertinentia Occurrunt, uti in I O h. D a V. M i chael i g Orientalis cher ex eis geli scher Bibliotheli 24 Τh. 8. i 771 - 1 33., et ne uer Or.

15쪽

s 5. Quaepiam de his t. lit. introduci. in libros V.F. der Bibl. Literatur 1787 - 1802.; in Eb e rh. G o til. Paulus' neue in Repertorium fur Bibli sche und mor- geniti nili sche Literatur 5 Τli., et Memorabilien 4 Sincke; in Heliar. Conr. Henke's Magag in me Religion sphilosophie und Eirchen gegotii clite ι793 - 1803 ; in Ana.

lecten sur das Studium der exegetis chen, und system lis chen Theologie, heraus gegeben Von Dr. C. Α. G. E eil. Dr. II. G. TZ chirner und Dr. E. C. F r. Bogen muti Ier 18I5 - , in Bihligch - exegetis chen Repertorium hera usgegeben Von Dr. E. Fr. C. BOsen mulier undM. G. H. Rogen militer 18 22 - etc. etc. in Commentat. theolog. edi d. ab E. F. C. R O g en mulier, - G. H. L.F v I d n e r et I. V. D. M aur e r 1825. - De quibus aliisve similis argumenti scriptis valeat aureum illud Apostoli consilium 1. Thes 8al. 5. 21 παντα δοκη uxi ετ εο

16쪽

Introductio generalis in divinos Lihros V. F.

Caput primum.

Libri V. F. sunt genuini, incorrupti et si de digni.

g. 6. Gravissima quaestio est, an libri V. F. sint genuini, an suppositi.

i libri v. F. non essent ab illis auctoribus. a.ut non ex illi' circiter seculis, quibus tribuuntur, sed ab aliis tempore multum recentio. re scripti, id est, si essent g p u r i : historia. in ipsis narrula, minime tanta fide so rei digna; consilium illud, quod per omnes libros protenditur, posteriori aevo historiae obtrudi potuisset; miracula illa antiqua Ρο3gent recentiori aevo esse conficta . vel ex eventilius naturalibus transformata; vaticinia quoque Potuissent Post sacta historica confingi; Iesus denique et apostoli opera impostorum probassent. Hinc patet quanti momenti sit quaestio, an libri hi sint g e n u i n i, i. e. an . . ab illis auctoribus, et simprimis si auctor igno. tus est illis temporibus, quibus tribu un t ur, .scristi sint.

17쪽

to g. r. Quibus argumentis probanda γνοιο rvi IIbrorum. . Ouibus argumentis Probanda Πησιοτης libro

rum.

Qua aetate et a quo auctore liber quicunque scriplus fuerit, quaestio est sacti. quae aliis, nisi histori is argumentis solvi nequit. Argumenta vero historica sunt testes omni exceptione majores, qui Veritatem scire poterant et dicere volebant, atque indicia, quae in argumento. lingua et elocutione, in dolo et habitu librorum observantur, et pro hoc auctore, aut saltem pro illa circiter aetate faciunt. Illi testes VOeantur argumenta externa, haec indicia vero dicuntur interna, quae utraque ad Proband 8m γν σιοτητα Pro sanorum librorum antiquorum abunde su D siciunt ; quare in nostra quoque quaestione quidpiam amplius requirendum non egi. g. 8. Testimonium libro S V. F. esse genuinos. I. Qui coaevi erant scriptori cuique Hebraeo, et Iibrum ex ejusdem manibus acceptum descripserunt, et porro aliis describendum tradiderunt, utique noverunt, D quo auctore et qua aetate editus sit liber; et hi porro eum cum certa notitia auctoris et aetatis gubsequentibus, et hi porro Ρosteris suis, atque sic porro alii BItig per omnia subsequentia secula tradentes. Contestahantur, librum illius esse auctoris et aetatis. - II. Haec traditio, praesertim illa remotissima aetate, qua primi

nostrae sacrae Bibliothecae libri scripti sunt eo lacilius fideliter propagari debuit, quod pauci erunt libri,

ideoque origo eorum facillime memoria retinebatur; quare haec traditio, quae non ab eruditis, Per conjecturas diversas veritatem obscurantibus, ad discipulos, sed a patribus, eadem centies fideliter repetentibus, ad filios propagabatur, certitudine praestat, et Deus. 32, 7 - 8. commendatur; hinc plure q. quoque auctores, nec nomen, nec aetatem operibus suis subscripserunt; in libris autem, quibus auctor nomen suum adjecit, non

18쪽

. g. 8. Testimonium libros V.F. esse genuino g. xi amplius opus . nisi quod facillimum erat, hanc annotatione ni fideliter describere. -- III. Neque ulla aderat ratio, qua Hebraei moveri ad corrumpendam hand sim-ylicissimam traditionem potuissent. - IV. E contrario, quia potior saltem pars nationis libros hos permagni se ciebat, ratio urgebat, originem eorum sincere Pro Pa gandi ad posterop. - V. Quod si tamen gens esse Per sda voluisset, ratio non defuisset mentiendi spurios esse libros; permulta enim reserunt odioso, uti inprbanis Perpetuas redargutiones et reprehensiones sopuli

indocilis, inflexibilis et pertinacis; si igitur gens nihilominus testatur. libros esse genuinos. testis contrasei 983m, adeoque omni exceptione major exsurgit. Hodargumentum etiam eo pertinet, ut excludatur hypothesis . historias recentiori aetate esse insertas. - IV. Nee

feri sacile potuit, ut notitia de origine horum librorum.

eorrumperetur. si quidem integra tribus inter cetera ad id quoque consecrata erat, ut monumenta sacra custo

diret; nec in reliquis tribubus ullo tempore, nec in ipsa quoque cuptivitate Babylonica, deerunt viri. quales antiquiori aevo fuerunt rectores reipublicae . seu iudices, et dein prophetae ac alii, qui libros hos propter id ipsum maximi faciebant, quod ex illa aetate et ab

his auctoribus descenderunt. - Si nomina quorundam' auctorum et ipsa quoque eorundem aetas, in oblivi O-uem abierunt, gens tamen ignorantiam fatetur, quod argumento est, eam nosse testari, nisi quae a majoribus certo acceΡit. -VIl. Testimonium. quod urgemus, non est IIaebraeorum recentiorum, sed antiquissimorum, ae

id ex eo quoque elucet, quod alter librorum pro noto ponit alterum antiquiorem et passim nominetenus asse-gat, ex quo manisebium fit, jam illos auctores antiquosa majoriuus accepisse, libros antiquiores esse genuina

tuorum auctorum et stetatum OPera.

19쪽

12 S. 9. Argumenta interna Pro γνμιστη ri libr. V. F. f. 9. Argumenta interna Pro rvροιοτητι librorum

argumenta interna pro γνησιστητε Iibrorum antiquorum . sunt Vel n e g a t i v a vel positiva. - Negativa sunt, si in argumento et elocutione nihil o D fenditur, quod cum auctore, aetate, regione, loro et aliis ejus relationibus pugnes. - Ρositiva autem a gumenta dicuntne illa singularis, quae in librorum Br-gumento, elocutione aliisque adjunctis Observantur, et ab a Ii quo imposiore proficisci non potuerunt, aut cuin suppositione librorum conciliari nequeunt, ut libri non possint esse aliorum auctorum aut alterius aetati Q. An in libris V. F. occurrat quidpiam scriptoribus et aetati eorum repugnans, Ρersaepe a Vivis acutissimi Α,

hostili quoque animo, examinatum fuit, et quae notata fuerunt repugnantia , instituto novo examine, Vel optime cum historia conspirare, Vel ad errores librariorum pertinere, deprehensa sunt. Argumenta interna assirmativa non sunt quidem ad probandRm γν ινι ori τα librorum antiquorum necessis ria . Ρro libris tamen Veteris Foederis duplicia adsunt: Pr i in o suppositio horum Ithrorum, si Ve I. unus, ' sive II. Ρlures simul tunei, sive IlΙ. plures successivi imposiores singantur, librorum argumento, elocutioni

et linguasi repugnat. - I. in his libris a simplicissimi

hominum antιquissimorum more8, progressusque lenti, frequentes relapsus, remorae, et repetiti progressus usque ad exorbitantem tandem Iuxum, naturae re.

rum et hominum convenienter descripti sunt; b) historia antiquior, mores, consuetudine η aliaque adjuncta variorum et longe dissitorum populorum attinguntur, quin unquam recentiora aut inconvenien-

tia immixta reperiantur; c) ratio cogitandi, certi tropi et i is agines, stilus et ipsa lingua in quolibet libro variant. Haec omnia prose et O Eb unico

20쪽

. g. 9. Argumenta inferna Pro γνήσιοτητι libr. V. F. Igim post ore recenti Oris uelatig repeli nequeunt. - II. Non modo ia) illa naturae conveniens dein scriptio morum antiquissimorum et graduum usque ad extremum luxum, et b) accurata commemoratio diversissimorum adjunctorum historicorum; sed

etiam scin diversa linguae puritas et varia stili elegantia aetati cujuslibet libri respondens; d) Ρrovocatio libri alterius ad alterum, atque se

quod libri recen tiores ubique ponunt .anti qui ores. conciliari non potest cum pluribus im-Postoribus, qui coae V i. et acta te recentiori vixissent. - IlI. Denique illa commemoratio tot adjunctorum historicorum de cliversissimis longeque dissitis gentibus diversarum

aetatum, veri tuli tamen per Omnia Consentiens, re-Ρugnat quoque Ρluribu8 impostoribus successivi g, quorum antiquissimus quoque recentiori aetate, prout suPΡonitur, Seripsisset, et omnem errorem, ut nunquam im Pingeret, caVere non Potuisset. Idem evincitur secundo, si argumentum libro. rum conseratur eum Consilio, quo unu8, Vel plures simultanei aut successivi imposiores ad tantam fraudem moti suissent. Nam si nemo est sine caussa malus, imo

postura hujusmodi concipi nequit absque singulari consilio, quod singi aliud non Potest, nisi ut gens vel

Iaudaretur, Vel vi tu Peraretur, Vel doctrinaclo uno Deo imbueretur. Afit prout tot tantaque, quae occurrunt, genti ignomini Oga, repugnant consilio laudandi; ita rursus, quae leguntur laudabilia, contraria sunt consillo Vituperandi, ut iudeo neu trum potuerit esse consilium libros hos supponendi. Si vero imposior vel im P0 Flores libros hos cudissent, ut gente ui moverent Ad omplectendam dqctrinam de uno

vero Deo: cuilibet libro sa) noni en Viri celebris praefigere, vel in sine adjicere debuissent, quod in

plerisque libris de ebi; neque elium Percipi potest,

SEARCH

MENU NAVIGATION