Disputatio historico-theologica de Bedae Venerabilis, presbyteri Anglo-Saxonis, vita et scriptis

발행: 1838년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

tum ei succuriisse verba BEDAE Sancti vel Presbiori sa; at vidisse eum metrum Stare non Me, neque melius vocabulum invenisse, tandem vero taedio captum ivisse dormitum sed ecce mane in tumulo manibus Angeli reperisse scriptum: α Hac sunt in fossa BEDAE Venerabitis ossa I). Profecto credibilis magis et communi hominum sensui convenientior alia hujus nominis, quam nonnulli adserunt, causa est. Nimirum Homiliae a BEDA conscriptae, dum huc an vivis erat, tanti habebantur, ut eas publice in ecclesiis legere decerneretur. Iam riunt eos, quibus legendi negotium mandatum esset, ob honoris novitatem deliberasse, quo titi do auctorem nominarent. HOSenim nec simpliciter imitan dicere voluisse, neque eum, priusquam fatis functus esset, Sanctum vocare, quia alterum tali tantoque viro non Conveniret, alterum et justo plus tribueret. Tandem vero elici ingenio Venerabilis titulum inventum esse, quo Via tanquam

media iniretur a).

At vero quam parum probabile hoc quoque sit, apparet Vel ex eo, quod BEDA nusquam, quantum novimus, a sui temporis Scriptoribus hoc titulo adpellatur. HILDUINus Contra, ejusdem secuti Scriptor, in Areopagiticis, illum Sanctum BADAM, ALBINUS FLACCUS, et

ipse Anglus et BEDAE sere aequalis, in Epistolis, eum Sacerdotem et doctorem eximium vocat. 3 Quin ipsae

52쪽

illa Homiliae, quibus scribendis talem honorem eum nactum esse volunt, in vetustissimis Codicibus dominum BEDAM auctorem nominant I). A non tamen seculo Venerabili cognomen ei dari coeptum est, ut ex AMALARII, ONAE, Episcopi Aurelianenata, usuARDI, aliorumque scriptis novimus a). Et in concilio quis anensi secundo, anno 83o habito, Venerabitis et modernis temporibus admirabilis BEDA Presbyter adpellatus est 3). Paulatim enim iactum est, ut titulum Venerabilis omnestre liyteri communiter acciperent. Atque hunc ipsum loquendi

usum peperisse opinor, ut BEDA quoque eo insigniretur. Verum tamen, cum Vir magnae famae et auctoritatis esset, eiusque Scripta multo crebrius quam alia laudarentur, hic honoris titulus nomini ejus tanquam privus et proprius adhaesisse videtur, ut eum constanter Venerabilem BEDA dicerent.

Adjicimus hic Epitaphium illud in EDAΜ compositum,

quod primus exhibuisse deprehenditur GLIELΜus a

mesburiensis: Presbyter hic BEDA requiescit carne sepultus: Dona, CHRISTE, animam in coelis gaudere per aevum,

Daque illi Sophiae debriari 4 sonte, cui jam

Suspiravit ovans intento semper amore. Ballosius i. t. pag. 146 , 147 no XXVI. Egregius Metor AEn dicitur in libro de Gestis Aibb. S. Albani, quae scripsit narra xus Parisiensis, in vita ADNAEI. Vid. svas Coueet. Vol. II. Tom. 3. pag. 137. 1 Lai L. Annal. Tom. II. Lib. XXI pag. 100 ad annum 35. 2 Auhi a De Divinis metis, Lib. I. cap. 37. rosas Aurelian. De ostitutione Laicorum, Lib. I. cap. 16. OUABD in Martyrologio ad Nonas Augusti. 3 Cono Aquisgran secund Praef. Lib. III. 4 D cascit in Gloasario ad Scriptor med et in . Latinitas. Par. 1 33. Tom. II. pag. 1321 in voce, ubi et citat Epitn-Dj0jtjgodi OO le

53쪽

Quorii versuuin tenuitatem indignatus, idem queritur GoLIELΜus: Poteritne ulla excusatione hic pudor vitenuari, ut nec in monasterio, ubi illo vivente totius literaturae exsultabat gymnasium, potuerit inveniri homo, qui memoriam ejus formaret, nisi exili et mise

rabili stylo Θ, i).Λliud Epitaphium hoc est:

BEDA, Dei famulus, inmachorum nobile sidus, Finibus e terrae profuit Ecclesiae. Solers iste Patrum scrutandi per omnia senSum Eloquio viguit, Plurima comPOSuit. Annos hac vita ter duxit rite triginta, Presbyter ossicio utilis ingenio. Jani septenis viduatus carne Kalendis,

Angligena Angelicam commeruit patriam et . Prosecto neque elegantia se hoc Epitaphium commendat, nec fide, siquidem in statuenda BEDAB aetate a vero aberrat. Melius se habet unus versus in laudem BEDAE , quem apud LELAI Duilegimus: Anglia te celebrat, te totus personat orbis 3, Neque minoribus eum extollunt laudibus hi versus ad ALBINumscripti:

phium Enax, verbum ebriare intermetatur inebria re, in-omitare, et per metam replere, atque illud interdum in bonam partem usurpatum Sse monet.

in nota.

54쪽

HOS, ALBINE, tibi, merito Venerabilis Abba, Versiculos scripsit, verbi coelestis inator, BEDA, Dei famulus, mira quos carminis arte Composuit doctor, nostro qui clarus in orbe Exstitit ingenii cujus monimenta resulgent

Plurima, temporibus nullis abolenda per aevum i). Magna admodum in veneratione BD , ut ab aequalibus suis, ita maxime a posteris habitus est. Homilias ejus, dum inter vivos degeret, jam publice in ecclesia lectas esse, sitra Vidimus. Diem quoque festum ei consecrarunt, et in Calendario Anglicano ad diem vicesimum septimum ejus nomen hodieque insertum est a). Non multo post ejus mortem jam in morem venit, ut quique religiosiores, aut qui tales haberi viam bant, ecclesiam GD--3sm, in qua sepultu erat, pr candi causa, singulis annis adirenes 3), et erat aedium pars ad septemtrionem, BDAR momoriae et nonmii dicata μ). Cum Dan autem frequentes incursiones in Britanniam faciebant, plurima coenobii unDAR aedificia iterum iterumque concussa adeoque solo aequata sunt Et invadente

i Ex antiquo Codice pigrammatui apud Lax Comet. H. U.

pag. 118. Vid. praeterea variorum Soriptorum testimonia in laudem Eoa , collecta a Poex Loda Genev IM4. p. 339. 2 Vid. v. unaaros in mel ad per quaedam Memerabo B.

colum. 32.

55쪽

has terras GULIELMO, Ormandicis Duce, ecclesiam ipsam s. PAULI GimienSem, eius ante oculos jussuque

flamma consumsit I). Superstitem vero antiqui coenobii partem longe postea inhabitarunt tres monachi, qui BEDAE oratorium Visentibus solebant monstrare, itidemque ejus arulam, in qua media gemmae loco cerninatur oriast serpentini aut viridis marmoris a). Seculo etiam duodecimo, ut ex IMBONE Duniamens novimus, locus ostendebatur, ubi parvam de lapide mansionem habens, BDA, omni cura liber, sedere, meditari, Imgere, dictare et scribere consueverat 3). Oratorium autem illud suo etiam tempore exstitisse testatur L LANDus, humile quidem, ut ait, pus, et Cameratum, utcunque tamen integrum, in quo et altare, sed neo

ctum H Et vero a loco, ubi nunc cernitur oppidum

Iarrom, et olim stetit coenobium irrimae, sons est, BEDAE nomen habens, cui, ut jam diximus, magnam satiandi vim adtribuerunt homines, et ad quem quo-uis magno numero conssu in accolae, gaudiis ludis

que indulgentes 5 . Et in ipsa hujus oppidi ecclesia

reperi sellam quandam servari et rogantibus ostendi, quae, quod BEDA et olim insedisse creditur, nomen ejus

56쪽

retiimit, Pu Vetustum, rude, quernum, sed quo nihil populo carius est et antiquius i). Quum autem BADAB Ossa Gimico transportarentur Dunelmum, hujus urbis ecclesia fore existimavit, ut, tanti viri reliquiis gremio suo excipiendis, majorem sa-mae celebritatem consequeretur. Et tu laudem nuGONIs

Episcopi, qui seculo XII medio Sedem unctimensem

occupavit, praeter ulla opera insigni hoc inprimis memoratur, quod in Sedis suae ecclesia seretrum quoddam construxit valde speciosum, auro et argento purissimo fabrefactum, lapidibusque pretiosis adornatum mirifice, in quo viri Menerabitis, BEDAE, resbyteri et Gimiensis monachi, ossa cum muliorum aliorum Sanctorii reliquiis collocavit a). Gloriabatur insuper eadem ecclesia, praeter alias res multas, antiquitate aut pretio raras, tunicae Sancti EDAR doctoris possessionem 3). Exstat

quoque ibidem BDAE effigies, pulchris virisque colori- laus in vitro depicta M.

Avetor ineeritia de piae Lindisfarn et Dunelm in LEL. Colleet Vol. I. Tom. II pag. 333. - nonumentum marmoreum xDA , in occidentali templi Dunelmensis parte, suo tempore exstitisse memorat etiam o a . PADos in Theare Brit.

57쪽

11 scriptioneiu tubulae, quae juxta BEDAE tuniuium iii Capella n. ARIAE Dunelmi hodieque ad murtini pen

DEI FAMULUS AET PRESBYTER v I NON MINUS SANCTITATE QUAM fmENTIA VENERABILIS HIC IACET.

Qui natus in territorio monasterii Girini censis, quod nunc Iarroin dicitur, Cum csset annoriam septem datus est Abbati BENEDI o, et de- indo cEOLFRIDo ibidem educandus, cunctumque ex eo vitae tempus in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedit, atque inter observantiam disciplinae r gularis et quotidianam cantandi in Ecclesia curam SEMPER

AUT DICERE, AUT DOCERE, AUT SCRIBERE SOLEBAT.

Decim non autem vitae suae anno Diaconatum, et tricesimo Presbyteratum, utrumque a S IOANNE EVERLACO Arehiepiscopo Aboriam

De quo doctissimi illorum temporum homine laoc logium protulerunt, 1 Ad calcem Edit supra laud. 2 natus in -- suscepit. Haec ipsius gnax verba sunt in fine Mist. EccLiper Edit Colon Tom. III pag. 51.Dj0jij sui QOO JIC

58쪽

Anglum in extremo orbis angulo natum Ingenio suo universiun orbem supcrasso ε), Quippo qui omnium Pen scientiarum et univcrsac lacologiacarcana

Penetravit, sicut vera ejus et volumina multa orbi tristiano notissima ABUNDE T TANTUR.

Quae etiam illo adhuc vivente tanti nominis erant et auctoritatis, ut ex ejus Homitiis multa sacris Lectionibus sint addita, et ubique in ecclesiastico OFFICIO PUBLICE ET SOLEMNITAR MITATA. Constat eum aliqM' Discipulos habuisse celebratissimos, pra clara paulo post Ecclesiae lumina, AL IMM CAROLI MAGNI et

ii a Vir in extremo natus orbis an o doctrinae oraseo, terras omnes perstrinxit. Miamrab. Geεα est. Anm. Lib. I. eam 3. pag. 21. In extremo quidem mundi angula vivens latuit, sed post mortem Per uni eraas mundi artes omnibus in libris suis vivens innotuit. SIuxo Bunelm. de Bun. Eeel. Lib. II cap. 14. uia. Epist. de Archiepiae Eboraci pag. 6.i2 Axcursu sive ALBI ad FLAcodri nullo modo xBA maystrum habera potuisse, satis Probatur eo , quod idem annus septingentesimus trigesimus quintus , quo illo diem supremum obiit, iovis sui natalis quod quidem perspectum non esse potuit BABORI , quippe qui multo longiorem agna vitam adscripserit. Dubitavit tamen, Propterea quod nusquam in pistolis suis Axodi1U BRBA magistrum suum vocat, verum ubique s BEB- sua Eboracensem. Vid. An Loom. IX. ad annum 78. ti'. HI XIV. quod autem aBosrus addit, ipsum B DAN Laim aequalem et amicum dicare, non vero discipulum hujus loe non est. Notavimus enim jam supra hunc ALBI-so cum ALBIso Laco non esse confundendum. Ceterum de axcuis juvenis institutione leg. Lodis Leben, in ei-tra tur Maats-Mrehen-und Culturgeschielite der arolin-gistaen eli, On r. a. oaxfra Halle 1829. Pag. 6-15. Disjtjgodi OO le

59쪽

Regis praeceptorem, et CLAUDIUM atque CLEMENTEM,

qui primittitetiae docuerunt et Gaiam bonis artibus

ILLUSTRARUNT.

Obiit in monasterio Grinicensi A. D. 734, aetatis suae 59is , die quo Ascensionis Domini memoria celebratur, et ibidem sepultus suit: Sed postea iniciun elmum primo cum capite Regis osWALDI et Corpore s C MERTII a), deinde in ista Gadde et Feretro per ΗΠGONEM Episcopum

constructo ossa eius sunt translata.

Epitaphium de eodem istud circumfertur: Hac sunt in fossa BEDAE Venera biris ossa.

Quaenam recte, aut minus recte, hoc in Epitaphio memorentur, supra disputata satis docebunt.

1 Perperam , ut vidimus, et hoc statuitur quin Fagesimum nonum aetatis annum BRBA adtigerat, ρο- iseriam suam absolveret, A. 73l, quatuor annis Post moriuus est. Vid. in fine nisi Eeel. 2 meo inter reliquias Ecclesiae nune . etiam enumerat singos Bianelm in Cone uat Hist de ecl. Nun pag. - - o pus autem UTRBERTI, in WALTERUM, piscopus nunelmensis, 414 post sepulturam annis, ut novis vestibus indueretur, demausoleo tolli uberet, inter ejus brachia caput os ALBI Regis incorruptum repertum est. ERE. Esrcuetos de Memtibus Angliae Lib. s. cap. s. in Script X col. 2372 et 2377. Fertur etiam hujus Regis dextera, per pia vota Inaars Episcopi, ipsius beneficentiam admirantis , semper incorrupta et integra mansisse. Iugoit de Dun. Ecet. Lib. I. cap. 2. IOH. BROMPIos omnison Regn. Orthumbr. col. 86, 787. Disjtjgodi OO le

60쪽

SCRIPTA BEDAE.

quae adhuc de En disputavimus, nobis ostenderunt vitam, nullis temporum vicissitudinibus turbatam, sed , rivuli instar, placide et tranquille decurrentem. Nunc hac in altera Disputationis parte agendum est de hujus viri Scriptis. Et multa quidem quum falso ei adficta sint, genuina a spuriis discemere conabimur. Praeterea inquiremus in singulorum librorum, qui eum auctorem habent, indolem, argumentum, consilium Varias etiam Editiones operum ejus commemorabimus. Denique de tempore, quo Scripta sint, nonnihil dicemus, prouti illud ex ipsius BEDAE Verbis colligi potest. Ut autem disputatio via et ratione procedat, initium capiemus ab iis, quorum Indicem ipse posteritati reliquit. Tum recensio sequetur quorumdam librorum, qui sine dubio a BED profecti sunt, sed in Indice illo desiderantur, quippe antea composito. Scripta vero minoris ponderis, quae ei vel dubitant adtribuuntur, vel temere adfiguntur, silentio praetermittemus. Quum a tem in publicis Bibliothecis Londini, Oxonii, Cantabrigiae , ' Parisiis . Lugduni-Bata rum inspexerimus,

SEARCH

MENU NAVIGATION