장음표시 사용
111쪽
etoo Poetieradacias , sive adjectitias comprehendita Ubi notari velim, dc Actionem illam primariam,& secundarias etiam esse Actoris primarij : quamvis hae quoque actioneSadjectitiae possint esse illorum , qui lanc post primarium Actorem nobiliores, qui vocantur ideo Actores Epi dici.Exocius est quintus Actus,ubi Catastrophe, de Mamox , sicuti & de Choro capite proximo
catastro, ben. arta divisio sit in Protasin, Epit
In, Catastasin, & Catastrophen. Protasis, quae significat praestitutionem,& praeordinationem est Dramatis in tium , in quo proponitur summa rei sine exitus declaratione: ut animus auditoris suspensus teneatur a nam si praesciretur Fabulae exitus, non sic placerent, quae postea dicerentur. Epitasis, quae rei constitutionem signia nificat, vel ut alii interpretantur, exa gerationem, est ea pars, quae Protauri proxime consequitur , & in qua turbae excitantur, totaque rei negotiatio magis ac magis involvitur, diciturque Latinis nodus erroris, Gallis vero , ny rigua de la fiere.
112쪽
Catastasis est ea pars , in qua continuatur rerum perturbatio: ostenditur tamen
quomodo possint illae postea explicari; unde a multis Catastasis confunditur cum Epitas. Catastrophe, quae subversionem sonat, est ea pars, in qua totum negotium dii- solvitur ; cum Actor primarius a felicitate transit ad infelicitatem, vel contra. Ad extremum drama, si ita fieri possit, illa est rejicienda, quo magis auditoris animus suspendatur, ac delectetur. 6. U.
Piυisio in quinque actus. O Uinta divisio sit in quinque Actus rqui sic appellantur ab Actione, cuj sunt partes ; quare tot sunt illi Actus, quot habet Actio diversias partes , &praecipuas; quinque recensentur. Primus argumentum exponit, at non rei exitum;
secundus rem proprie deducit in actum ;tertius turbas ciet ; quartus viam ostendit, qua res implicitae dissolvantur ; quintus impedita artificiose expedit. Quare nec plures,nec pauciores esse iubet Horatius. Neve minor, neu sit quinto productior actu Fabula, quae posti vult, O Jectata reponi. D. Estne semper eadem Actuum magyitudo λ
113쪽
M. Augetur illa, vel minuitur pro ratione rerum quae tractantur , quq possunt esse magis minusve graves, populoquetjucundae. Iam vero Actus in varias Scenas distribuuntur. D. Quid vocas Scenam in Actu pa f. Scena dicitur pars Actus, in qua una, Vel plures personae colloquuntur;designatur autem personarum vel adventu, vel interventu, vel abitu. D. Quot sunt Scenae in uno Actu pM. Plures sunt pro ratione rerum , quae possunt esse graviores, vel jucundioreS; pauciores olim adhibebantur,jam ad tre decim, & amplius numerantur. D. Quot sunt Actores in Dramate pM. Plures esse quam quatuordecim Vetant
Artis Magistri : qui si prodeant simul in
Scenam , tres tantum, aut quatuor ad
summum loqui permittuntur. Ita praecipit Horatius quarta loqui persona laboret. D. Unde petuntur Actorum nomina in Dramate 8 . Argumentum Dramatis vel accipit, vel fingit poetaui fingit, ut in Comoedia: singit etiam personas ; si accipit ab Historia, ut in Tragoedia: tunc vel omnes indidem accipit personas, vel quasdam fingit , vel aliis nomen imponit. Quae finguntur , vel ab aetate vocantur, ut Senex;
vel a conditione, ut servus, vel a muner
114쪽
& prosessione, ut Nuntius, Pastor, &c. Item in personis humilioribus congruentia moribus nomina solent imponi sic Senex dicitur Chremes a ς αι , quod est exscreare ; homo Versatilis Ingenii dicitur Pamphilus ; parastus vocatur Gnatho a maxilla ue servus a servit1 cursu Dromo cognominatur I atque etiam per illusionem aliquando nomen inditur, ut cum Misargyrides , seu argenti osor appellatur , qui illius appetentissimus est.
Diυsio in Fabulam, duores, sententiam, Dialonem, elodiam, O Apparatum.
SExta diviso fit in Fabulam , Mores,
Sententiam, Dictionem , Melodiam, N Apparatum. Fabula, quam diximus esse constitutionem rerum, & Actionem compositam, instar animae obtinet in dramate : continet ActioneS, mores , aia sectus, peripetias, agnitioneS,ac reliqua, quae Vocantur, Fabulae ornamenta ὁ 'uare non tam pars Dramatis , quam ipsum Drama debet appellari. D. Quomodo itaque Mores, Sententia,&Dictio cum Fabula dicuntur Drama ex aquo partiri Quia inter Fabulς partes si c eminent,
ut Drama partiri cum ipsa dicantur ab Aristotele.
115쪽
το Poetices. D. Quid hic intelligis per Mores, Sententiam , & Dictionem 3M. MOrum nomine docuimus intelligi indolem, & ingenium cujusque, diximus. que requiri bonos,convenientes,& quabilis tenoris. Sententia significat 1ensus, qui genuini Morum partus esse solent, ac proinde debent esse illis imprimis accommodati. Dictio est dicendi ratio, c. s. quae Dramati conveniat , de qua in Tra- i . goedia , & Comoedia. D. Quo sensu Melodia, & Apparatus
dicuntur esse partes Dramatis M. Quia quamvis extra Drama esse censeantur: ad ejus tamen splendorem cum conferant plurimum , sicut ad commotionem affectuum: duae quoque Dramatis e. 4. partes Vocantur a Philosopho. Quare de aliis cuin egerimus superius, de his quoque modo agendum est
Uid est Chorus in Dramate λ . Est pars Fabulς,quae sequitur vel
etiam praecedit Actum cum concentu. Dicitur I. pars Fabulae eo sensu, quo dictum est jam in fine proxime superioris capitis. a. Sequi Actum, aut etiam prae-
116쪽
praeponi. 3. Cum concentu i quod, qui Chorum agunt, concinere soleant , atque etiam aliquando loquantur. D. Quid canitur a Choro λο . Non canitur quidlibet, sed aliquid
cum Fabula coniunctum, & assine argumento , quod tractatur. Nam vel fere-hant iudicium de iis, quae agerentur in Fabula, vel favebant bonis, & Iugentiubus , vel monebant iram esse framandam, insanosque motus coercendos, Vel luge-hant cum miseris, vel Superos deprecabantur. Chori ossicia expressit Horatius his versibus. Actoris partes chorus, osciumque virile Defendat: non quid medios intercinat Actus , ta sed non proposito conducat,O bgreat aptὸ. Ille bonis faveatque, O consilietur amicis,
Et regat iratos, O amet peccare timentes.
Ille dapes laudet me r breυis , ille salubrem stitiam, legesque, O apertis otia portis. Illa tegat commisia, Deosq; precetur , O oret, ut redeat miseris, abeat fortuna sverbis.. D. Idem ne praestat modo, quod antiquitus Chorus in Dramate ras. Nihil aliud pene fuit Drama a primo
sui exortu, quam chorus, seu concentus:
se dcum celebrari deinde coeptae sunt actiones, ac perfici ; rejectus est ille chorus ad finem Actuum , tanquam aliquid adjectilium , quod tamen ad Fabulam, ut diximus, pertineret, atque etiam Acto'
117쪽
rum ossicio iungeretur ε, jam vero a Recentioribus sic adhibetur : ut serviat tantum aliquibus saltationibus, pedibus modo exhibent, quod cantuS Olim expria meret ; atque hae saltationes Pyrriclis appellantur.
D. Undenam haec saltatio Pyrricha appellata est 3M. Pyrricha genus suit saltationis,quam
armati peragebant. Erat autem maxime . in usu apud Lecedaemonios : apud quos jam tum a pueris hoc modo saltabant,a cinente interim aliquo carmen, ad Cujus
numeros motus componebant. Erat aui.
tem laboriosum hoc saltationis genus pugnantium, ejaculantiumque,item letiis, iactusque declinantium, interdum etiam subsilientium , & succiduo poplite sese excipientium motus gestusque exprimens. Dicta est autem Pyrricha a Pyrrho quodam Cretensi., ut vult Plinius; vel a Pyrricho quodam Lacone, ut vult Aristoxenus vel denique a Pyrrho Achirulis filio quem Aristolaes ait primum omnium Pyrricham saltasse ad Patrocli rogum. Adhibetur itaque jam Pyrricha, quae aliquid ad Fabulam pertinens exprimat , & ludicra numerosaque corporis agitatione spectatores delectet.
118쪽
i. ' ' . D. id est Apparatus Dramatis diei In Fabulae partibus reponitur a Philosopho Apparatus ille , qui recte dici potest ornatus ille omnis, quo &mi Scens & Personae instruuntur ad exhi- di bendam ex arte Fabulam. si D. Qualis debet esse Scenae ornatus pila M. Per Scenam hic intelligitur locus, steti ubi exhibentur Dramata: de quo dissiciles est aliquid praecipere, ob multiplicem
ali Dramatum varietatem. Agebantur ludi, si scenici in theatro , quod in modum haetiti micycli erat ; in eo tria spectabantur ma-s xime, Scena, Orchestra , Proicennium. Scena est frons theatri ab uno cornu ad si alterum cum coopectura. Orchestra lo-asi cus est , in quo spectatores Orama, in- is tuebantur. Proscennium item locus an sal te Scenam porrectus , in quem Actores
et i dicturi prodibant. Scena itaque altior . erat pulpito, pulpitum proscennio, prosesi Cennium orchestra. In Scena duae po- os nebantur arae ; altera in cornu dextro,
Baccho ; in cujus honorem initio cele brabatur unice Tragoedia; altera in sinistro, Deo illi, vel principi, in cujus gratiam postea Ludi etiam exhibebantur.
119쪽
Iam vero varie Scena , seu theatrum disponitur pro dispari rerum natura, Fab Ia rumque Varietate longe diversissima. D. Qualis debet esse Personarum ornatus λω. A diverso vestium genere diversas quoque sortiebantur appellationes Dra-mata, sive Fabular palliat vocabantur Graecorum Fabulae , quod pallio Graeci Actores uterentur ; Latinorum togatae, quod togas illi adhiberent ι dicebantur item apud eosdem Latinos praetextae F bulae , quae Regum , Principum , & Virorum illustrium actiones imitabantur , quod personarum istiusmodi esset praetexta ; togatae tantum Vocabantur,quae actiones privatorum hominum exhibebant, suta toga erat vestis' popularis, iuxta illud Horatij, vel qui praetextas, vel qui δε- tuere rogatas. De vestium forma, orn tuque in Dramate nihil certi jam potest asserri, quod varientur Vestes pro diver- state regionum, ac personarum, quae in Scenam inducuntur. Postquam ea protulimus quae ad Drama spectant universe .' postulat jam dicendi institutum ut ad singulas ejus species deucendamus , ac singulatim, quae sunt cuiusque propria, tradamus. Tres vulgo assignantur Dramatis species. Tragicum, Comicum, & Mimicum; verum cum Mimicum Drama sit imatatio quidem ser-
120쪽
Bonum D actionum, sed sine ulla pudoris& honestatis reverentia per Histriones, in quam tanquam in execrandam morum corruptelam merito semper, gr iterque invecti sunt quicunque doctrina, & sanctitate floruerunt ; ea nos omissa specie poeseos , de Tragoedia Comoediaque, quae natura sua bonis moribus non adveriantur , disputabimus. CAPUT VII. Demitis Tragoedis. D. Q Uid est Tragoedia Z .
2 s. Mat. Secundum vim vocis Tragoedia est cantus ob hircum: deducitur enima vocabulis τραγος hiscun&ωδη cantus:quod Tragoedia prius fieret cantando in honorem Bacchi , cui hircus vinearum hostis mactabatur, sive quod hircus praemium esset certantibus juxta illud Ho
camine qui tragico v lem certavit ob
Deducitur etiam Tragoediar vox iuxta alios a nomine τριξ Frex: quia ora lacibus pertinebant Actores ante usum persona. rum ab Aschylo repertum juxta haec Horatii carmina. Ignotum Tragia genus invenisse cassigna '