Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

is FRANCISI FENELONII

pinquabat, urbi, quam veherent undae , similis. Cognito periculo Phoenices deflectebant,elabi festinantes inutili fuga. Namque hostis & velocitate navium, & ventorum auxilio, & naurarum quoque numero praestabat. Itaque oppressi sumus, & ducti in AEgyptum.

Docebam ego, ex nobis Phoenicem neutrum esse. Vidi indulsere aurem. habiti ab ipsis sumus mancipia eius conditionis, quorum commercia frequentarent Tyrii. Nihil praeterquam opimum ex nobis quaestum avaritia victorum meditabatur Ventum erat, ubi mixtis, quae ex Nilo decurrunt,

aquis pallescit mare. Ora AEgypti etiam intra conspectum erat, undis, quas compescit, haud multo superior. Tum ad Pharon insulam, Nus oppido imminentem, successimus; inde Memphim adverso amne vecti. Alendis frugibus initis AEgyptus est. Horti Iarge madentis amoenitatem explicat. Nec sacile admittunt numerunt passim oberrantes rivi; jα- eundissimum utique intuentibus spectaculum, nisiilolor in potestate hostium existendi, animos nostros hebetasset ad delicias. Opulentae urbes &ab iucunditate stus commendanda praedia passim oc- eursabant, utrique ripae affusa. Iucebunt agri, qui annuis frugibtis , quas nunquam cessant reddere, savent; frequentissimaque armentis pascua. Α-grestes quoque meabant, opum, quas beatae glebae sinus generat, onusti copii. Denique 1 circumis Iectis nemoribus clivisque acceptas voces exige bant suavissime sonantes pastoriim fistulae. Ad haee oculorum auriumque oblectamenta comes meus: Beata gens, inquit, cui praeest, qui

52쪽

TELEMACHUS. Lm. II. 19 non caret sapientia- Qua re dives, qua parte felix

illa non est y iit amar eum, cui sua debeti Ita re

gnabis subjungebat ille) ita beabis populos, si

quando, Telemache , Dii in caput tuum Patris insignia transferent. Dilige subditum paterno animo. Experire, quam dulce sit, amari Principem; idque age, ut, clim pacis delectatur orio, nunquam non meminerit celebrandum fontem, eχ quo illi manat tanta bonorum copia. Humani generis sa gella Reges sunt, qui omnem Operam in eo ponunt, ut timeantur; qui attererestudent subditum, ut tutius impereiar. Timentur; id quod desiderant. Sed praeterea odium incurrunt, & diras suscipiunt. imo magis timere debent suos, quam timeri h suis.

Heul quid sero tu imperandi praecepta mihi'

ita Mentori respondi. amissa est Ithaca. Nec patriam posthac videbimus, nec Penelopen. Finge Ulyssem, celebrati nominis circumfluentem glorist, TeVerti: num propterea ille unquam aut delectari nostro aspectu poterit, aut ego, ut regnandi artes discam, ejus imperio 3 moriamur, dilecte Mentor lsperare meliora non licet. moriamur, quoniam Dii misericordiam a nobis averrerunt lHaec loquentis verba gemitus violabant. Ceterum ille mali, quod instabat, formidinem praecipere solitus , advenientis eius terrore semper caruit. Itaque: Degenerem Ulyssis filium, exclamat, quem fortunae clades exanimari impera tibi, ut

credas, tempus fore, quod & patriam & Penelopen tibi restituet: Quem adhuc ignoras, Ulyssem apparatu pristinae fortunae videbis Regem ; Ulyssem, dico, nunquam hostium,nunquam sortis etiam qualiscunque telis inferiorem, & animi, quem ad

53쪽

serumnas invictum asseras, magistrum, experientia mali, tuo longe majoris, eruditum. Vahi implacidi maris violentii procul gentium abrepto quan tuS rubor existeret, cognito, genuisse se nec laboris Patientia, nec virtute parem sibi l- quam id multo gravius infinita sortis suae varietate accipereti Advertere deinde me jussit ad beatam illam copiam, quae omni AEgypto se offuderat; urbesque, quarum duo admodum & viginti millia numerat. Admirationem illi movebat optima disciplinae, quam incolae prosequebantur, ratio; opulentiae, quam paupertati non aequior justitia; studium educandi prolem, eamque obedientiti, temperantia, artimque & scientiarum amore imbuendi ; prae terea Religionis, & quae illam exornant, cultus

sanctissimus, fuga privati commodi, & desiderium

gloriae ; fides denique, quam hominibus, & roerentia, quam Diis praestare liberos genitores docuere. Neque ii commendandis hisce praeclaris moribus cessabat. iterum, iterumque ad me: feli-ees provido Rege, felices tam sancto imperio populit at longe felicior, qui bonorum tot gentibus auctor est, & deditus virtuti. Vinculum induit --mano generi, quod longe, quam dicere queam, fidelius stringit timoris vinculo, quia amantibus induit. Paret illi subditus; imo parere amat, ge stitque. Substernoni se omnium animi, adeoquae non recusant subesse, ut etiam timeant, prohiben- tibus satis, subesse non posse; parati, lalutem DO mini jactura suae redimere. Neque surdo Mentor canebat. Descendere in hunc animum, quae dixerat, eique vigorem suum ablato penitus torpore reddiderunt ἱ adeo, ut ad. modum

54쪽

modum protracti ab homine tam sapiente, tam amico sermonis succresceret reparata fiducia. Ventum erat Memphim urbem tam opulentam, quam magnificam, ubi tamen morqri non licuit. Quippe continuo praetoris jussu ad ipsum Regem procedendum erat, futurum causae nostrae, alths aeerbissima in Tyrios ir, judicem. Thebas appellant

tunc nobilem Sesostris Regiam, ad quam adverso sumine itum. Centum portae sunt, quae aditum in urbem praebent. Immensum spatium ambitu complecti nobis videbatur, & frequentior etiam splendidissimis, eopiosissimisque Graeciae oppidis Sine sordibus plateae , innoxiE & usui opportuna manantes aquae, commodε structa balnea studium persectissimae disciplinae prodiderunt; accedit a tium industria, & quod tutis ineolis commeare lucet. nullum forum est, saliente quod careat, obeliscis ad nitorem ejus circumeuntibus. Templa ex marmore structa majori augustae dignitatis appa- Tatu, quam artis. At Regis palatium vel ipsum speciein magnae urhis reddit, ubique aut subjectis

Columnarum marmoribus aut eminentibus gigantum simulaeris, aut conflata ex auro argentove

supellectili visentibus admirabile.

In Phoenicum nave nos fuisse nunciabant Regi, qui Tyrios mereatores interceperant. In more positum Sesostri erat statis in diem horis audire, qui aut querelas afferrent, aut nunciOS. Nem vilis adeo, cui negaret aditum; credebatque se ob

hoc solum deferre Regis insignia, ut benefaceret subditis, quos haud secus quhm pater diligebat. Neque exteris austerus erat. Priesto sibi illos esse voluit, quoniam aliarum gentium mores ct insti-B 3 tuta

55쪽

a a FRANCISCI FENELONII

tuta eredebat nunquam inutiliter sciri. Eaque novitatis industria nos quoque accersivit ad Regem. Ex ebore erat, quod occupabat solium, ex auro sceptrum. Nihilque amoenitati ejus gravior aetas detraxerat. Admirabilis mansuetudo ingenii, &oris dignitas. Ius & judicium in dies populis reddidit, idque vera laude patientiae, sapientiaeque. . Exacto componendis imperii & justitiae negotiis

die, vespertinum otium doctis, aut optimis viris dabat, quos amicitiae suae probe noverar deligere. Sanctus erat omnino, nisi quod iusto magnificentior eius ex subactis Regibus triumphus fuit, quodque uni homini, de quo protinus, se permisit. Commotus meo Iuvenis & dolentis aspectu Rex, patriam & nomen rogat. Tum ego, quanquam admirabili eius sapientia atque ubertate dicendi una cum Mentore perculsus Decem annis oppugnata, infinito denique totius Graeciae impendio eversa Pergama, Rex magne, haud ignoras. Inter eos, qui exscidere, Ulyses Genitor meus S ipse clarinimus fuit. Nullus in pelago sinus, nulla insula est, quam non oberrat incertis itineribus. Neque tamen Ithacam, insulam & Imperium suum, valet attingere. FiliuS parentem quaero. Illius iniquae sorti aequale fatum est, quod venerim

in exterorum manus. Redde me Patri, redde me

Ρatriae. Sic incolumem pignoribus te tuis praestent Dii, velintque ea sub paterna mansuetudine dulcius acquie1cere.

Tenebat interim oculorum misericordia, quam in me adiecerat Rex. Caeterum, an sincere pronunciassem, exploraturus, ad purpuratum ambos

misit, iussum ab iis, qui navem nostram ceperant, inqui-

56쪽

TELEMACHUS. LIB. II. 23 inquirere, Graecine essemus quod assirmabam an ex Phoenicia ῖ quodsi istud, inquit; geminum supplicium merentur iit & hostes & rei de impudenti mendacio. Sin alterum, humaniter acceptos ex navibus nostris una patriae suae restituet. Grae-COS amo , quibus non pauci gentis nostrae dede-xunt leges: Virtutem Herculis revereor: ad Nilum penetravit Achillis gloria: Neque minus, quae de male fortunati Vlyssis sapientia rumor dispersit, suspicimus. Voluptas nostra est auxilio

esse miserae virtuti.

At vero quam ad sublimia gressus, quam integer

Sesostris, tam depravatus, tamaid fallendum acvituS erat animus ejus, ad quem causam nostram rejecerat disceptandam. Metophi erat nomen.

Interrogandi fraude studiose nobis insidiatus, cum circumspectius, quam ego, Mentor responderet, aversari eum & suspectum habere coepit. Nunquam enim probitati aequum scelus. Ergo h latere meo Mentor distrahitur, ut ex eo tempore illum Penitus ignorarem. Haud alias magis stupui attonitus irr roviso malo. Et Metophis quidem sperabat pertinac1sis, si interrogaremur diversi, fieri

. Posse, ut contraria eliceret. Multo minus dubitabat, fore ut eblandirentur ex me promissa, quod celasset comes. Nimirum simplex explorator veri non erat, sed captiosus auceps tituli, quo apud Regem commentus, Phoenices esse, nos servitiis suis manciparet. Et profecto nec innocentia nostra, nec Regis Divina quaedam, & singularis sapientia, quo minus falleretur, prohibere potuit. Eheul quot periculis septa Regum conditio, quos ne summa quidem rerum cognitio ab impostorum

57쪽

solertiis praestat immunes. Versutia, & quae uni desudat sibi, industria thronos stipat; recedit inde fides, quoniam neque Aulae anhelat ossicia, neque gratiam prensat, neque ad adularionem se novit Componere. Non obtrudere se vir bonus, sed e pectare requirentis operam solet, quam quo tu quisque Principum impendit 3 contra vero ad audendum prosilit malitia: fraudes machinatur: ut in animos influat, ut placeat, impense generosa est; simulationis artificio erudita, & vel per honoris & rectae mentis dispendium prono ad mmnia studio, ne quid ejus, qui dominatur , libido desideret. Ah Regem miserum, cui nullus aedversum improborum artes locust oecidit, nisi Tejectis assentatorum lenociniis aures & animum illi dedicabit, qui libeia confitetur verum. Ita

aego tunc mecum, recenti malo admonitus omni.um, quae unquam ex Mentore pereeperam. ,

Oasin solitudinem vocant, montibus horridam, in quam me cum mancipio iniquissimus iudex dimisie, futurum in custodiendo pecore, quo abundabat, socium. Hic rupto silentio Telemachi sermonem interpellans Calypso: & quid tum agebas, inquit, qui mortem servituti praeferebas in Sicilia 3 Augebatur in dies sita ille) mea calamitas;& ne miserabile quidem illud solatium aderat, quo

servitutem cum morte compararem. Cogebar 1ervire , & quasi universas fortunae eladeS accipere. Spes tota me deseruit. Et quid tunc vel mutire pro libertate utiliter potui, iniquo homine ad omnia diligenter obsurdescente 3 AEthiopibus severiundatum Mentor subinde narravit, atque ita in eorum terras venisse.

58쪽

TELEMACHUS. LIB. II. 2

Ego vero in deserta perveni omni vastitate agsecta. Steriles campi jacent obruti servente sabulo, ct exurente vestigia. Inde quod mireris 3 nives

cernere est, easque perpetuas, quae montium o Cupantes cacumina aeternae hyemis rigorem se

vant. Itaque non alias nisi intra pctrarum sinus, armentorum pabulum gignitur. Qua serὰ ad int riora praerupti omnique aditu circumcisi montes coeunt, dirimuntur vallibus, quas humilior

situs prope ab aspectu solis depressit. Ρastores tenent vastissimam regionem neque enim tunc aliud inveni hominis vestigium) sed &ipsi incultis moribus, & h loci, quem colunt, asy ritate nihil diversi. Ergo nosses lacrimis , quas

affundebam sorti meae, dies autem commissi pecoris custodia exacti, ne haberet ibi servientium praecipuus, quod in me tam inhumano quam rerum suarum cupido surore notaret. Quippe ex perpetuis aliorum accusationibus, quibus occupabat aures Domini, liberum se sperabat fore, graisimque illi studium, quod contentio pro rebus ejuS aecenderet. Buti erat nomen.

Tum quidem aduo ingraveseebat fati mei calamitas, ut mirari debeam, non oppressisse. Forta dolendi magnitudine satigatus, seeursisque custodiae, juxta cavernam in virentem humum languen tes artuS Projeceram, mori perseverans, quoniam non audebam deinceps tot mala sustinere : Cum montes commoveri, relictis sedibus suis visae pinus S ilices descendere, torpere venti. Vox deinde humana gravior ex antro emissa: Fili Ulyssis, cujus Exemplo dura serendo comparabis gloriami seli. ces esse parum merentur Principes, qui nunquam

59쪽

a 6 ' FRANCISCI FENELONII

fuerunt infelices : privat eos mollitia viribus, ratione superbia. Nae tu beatus eris, si victor sortis tuae, nunquam memori animo illam sinas esiluere. Ithaca te, nomen tuum sidera excipient. Vitae necisque aliorum subinde dominus, cave obliviscaris statum hunc tuum, in quo infirmus, egenus fuisti, eorumque atactus ritu. Ama sublevare miseriam: tuos dilige: adulatores preme. Denique eundem assectionum tuarum & gloriae tuae modum futu

rum crede.

Intimos animi sinus intrabat non expectatum oraculum, novoque voluptatis sensu perfusum erectumque eum confirmavit. Neque enim, qui Diis eum homine loquentibus agentibuSue rigore percellit venas, me horror invaserat. Surgo prae-1ens animi; supplex & elatis etiam manibus Minervam colo: illi quippe gratiam responsi me existimabam debere. Mirabar alium in me Telemaehum, illapsum rationi lumen, alacritatem periucundam ad coercendos impetus animi, ct impotentiam indomitae iuventutis. Inde coepi omnium pastorum hisce sterilibus in locis sorore gratia. Demum agendi facilitate patientiaque, ae quae incumbebant , praestandi religione etiam Buti illi egero, & ab autoritate inter pervitia insolenti, ipsaque servitutis meae initia crudelitis aggravanti, satisfeci. Ad leniendam ereptae libertatis & humanae consuetudinis molestiam petebam h libris auxilium. Dolori enim succubueram, quoniam ratio nulla suppetebat, quae aleret foveretque hunc spiritum. Felices, dixi, quos indomitae voluptatis non obtrivit impetus, qusque illecebris expertem vitam iu-i cunde

60쪽

unde norunt traducere. Felices, qui erudire se praeceptis gaudent, & acuere doctrinis ingenium. Quoquo gentium adverse fortuna expulsis , qui occupari legendis libris queunt, nunquam deest temporis bellissitne fallendi subsidium, & praeve tendae, quacum vel in ipso voluptatis amplexu i scitia conflictatur, molestiae. Feliees iterum, quia

hus curae libri & quod abest mihi) in promptu

sunt. Inter has cognitiones me in silvam densis arboribus immisi. Et ecce ibi hominem, qui senium vultu, librum manu praeserebati Frons illi eminentior & spoliata pilis, rugisque leviter descripta. Ad cingulum, quo lumbi coe eebantur, promissa barba candida dignitatem proceri corporis augebat. Ipsa oris species, eadem adhuc aetate viva & rubicunda; oculi acuti, nec torpentes gravitate; denique vox lenis, & ob sermonis, quo utebatur, simplicitatem auribus suaviter se iistinuans. Non alias virum aetate magis venerabilem se meminerunt videre hi oculi. Thermosirin se dicebat, & in templo, quod ex marmore structum Divo nemoris Praesidi dedicassent Ingypti Reges, sacerdotis ossicio Apollinem colere. Hymnos Deorum, compendio succisos, in librum,

quem serebat, congesserat. Salutabar amicissime teollatoque sermone res gestas tam aperte recensuit, ut non tam auribus quam oculis, tam non prolixe, ut nunquam cum fastidio acceperim. Acute intuebatur futura. nee hominum ingeniae

ignorabat, nec quae ab ipsis possent eiungi. Altissmae rerum cognitioni animum aded serenum iunxit, adeo indulgentem, quem setsi hac aetate nee ipse festivissimae iuventutis lepos assequatur.

, , Illud

SEARCH

MENU NAVIGATION