Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

Tum enim ruina vel calamitas fontem unum habet, vitia regum; quos tamen necessitudines omnes iubent curare, ne quid cervicibus subditorum adversi insultet. Disserentem hanc sententiam Mentore, Iuvenis

demisso in gravem tristitiam animo, tandem quasi perculsus: Si plane, inquit, ita res istae se habent, prosecto regum haud alia infelicior est conditio. Servus illorum & mancipium est, in quos videtur dominari. Propter eos h Diis est conditus: illis debet se totum, & ex asse: ipse fulcrum est ad onera omnium; omnium item &singulorum, quibus imperat, vera & propria possessio ; levamen,

cuiusque accommodandum infirmitati; Pater denique omnium, qui corrigat, instruat, fortunet. Vis & auctoritas, qua videtur pollere, ipsius non

est. Nihil gloriar, nihil libidini suae, habet, quod gerat. Potestas quippe ipsius non ipsius, sed res legum est propria. His idem ipse subditus, & subiectus est. Re enim vera custos tantum est legum, S administer , leges ut imperent. Ipse est, qui omnem curam debet ad conservandas 4eges referre, & totius Imperii unus minima quiete frui.

Mancipium est, quod otia suae libertatis libertati

publicae consecravit. ιRecta philosopharis, Mentor inquit, regem ea

Propter Guntaxat regem esse, ut populi sui curamnabeat seu sit pastor gregum, seu iit paterfamilias suorum. An autem infelix tibi videtur, quod bene mereri debet de toto numero mortalium P Scelus coercet suppliciis : virtutem accendit praemiis :velut Deus quidam humanum genus ad probitatem instituit, Parumne laudis habet ex legum,/ quam

502쪽

quam imperat, reverentia Z Mehercle non laus

illa, quae in leges sibi adsciscit arbitrium, laus vera, sed impietas & vilitas est. Rex si perversitati se

tradit, nequit nisi esse infelix. Tumultuosa enim est, cui obsequitur, cupiditas, ct turbulenta ambitio. Contra si probus sit & tenax recti: in vi tute excolenda ponere operam ct operae istius aeternam h Diis mercedem expectare, habebit l, quidissimae ac certissimae voluptati. At Telemachus quanquam his praeceptis opibme erat imbutus, & alios ipse imbuerat; perstrictus tamen Occulta acutaque aegritudine, videbatur earum rerum disciplinam nunquam accepisse.

Dissicilis quaedam morositas verissimis placitis,

quae proferebantur a Mentore, obvertebat eius quanquam inviti ingenium, praefractuque ad ea exacuebat refellenda. opponebat autem sapientissimae doctrinae ingratum humani generis animum. Quid Z nos, inquit, tanto opere sudare, ut amorem conciliemus istorum scilicet hominum,

quibus fortasse amabimur nunquam ' Nos bene mereri de malis, qui avertent bene merita ad malE nobis faciendum 3 At placide a Mentore occursum : Ab homini. bus equidem non est, quod sparemus, praeter in gratum animum. Atqui propterea fas non est, frigere bene merendi industriam. Bona ipsis prae flanda sunt non tam ipsorum cause, quiuri Deorum, qui id iubent, gratili. Nunquam inutile est beneficium. Obliviscantur illius homines; at non obliviscuntur, qui referent, Dii. Sint plerique ingrati at praeter plerosque nunquam non sunt, Virtus tua quos movet. Sint plerique instabilivoluntate,suIque .

G g a tenaces

503쪽

tenaces arbitrii; at nec ipsa inconstantia pervicaciaque omittit verae virtuti, quod par est, tribuere. Quodsi tamen libet ingratam ab hominibus arcere Voluntatem: cave, iisdem unice velis ex divitiis admovere potentiam, ab armis conciliare auctoritatem, de obsequio voluptatum prospicere. Haec auctoritas, haec rerum copia, hae illecebrae stragem faciunt illorum moribus, animum inducunt deteriorem, adeoque magis ingratum. Donum sunt,

sed exitiale, & quale nostri reliquerunt ad Troiam. Uenenum sunt quo blandius, eo funestius. Contra in eo exis ima tibi ponendam operam, ut

profligatos mores restituas, ut iustitiam, candorem, religionem, humanitatem, fidem, praeter temperantiam voluptatum, fugamque sordidae cu- inditatis in animos inseras. Quantum eos ad co-endam Virtutem adduces, abduces a mala beneficii gratia. Virtutem enim, quae verum bonum est, ipsis tribues, quae ubi mentes vere insederit, eas perpetuo vinculo auctori tanti boni coniunget. Atque inde tu quoque consequere benescium, quoniam tibi post veras divitias tributas timendus non erit ab iis, quibus tribueris, immemor accepti animus. Homines in illos dominos mirum, ingratos esse, h quibus meminerunt, avare, ambitiose,

crudeliter, superbe & cum perfidia sibi imperitatum 3 Expectandum est Principi a suis, ad quod

faciendum suos exemplo instituit. Contra si in virtute ' auctoritate sua eos studeret ad cultum erudire probitatis : consequeretur sane fructum laborum suorum subnascente discipulorum virture, aut cet te ex sua probitate & Deorum amiciti1 solatium deceptarum expectationum. Soluis

504쪽

TELEMACHUS. LIB. XXm. 471, Solutus Mentoris congressu iuvenis ad vectores detentae in portu Phaeacae navis decurrit. Veriusque ad hominem, cuius anni iam pridem , laetiori aerare recesserant, scitatur, unde Gomo 3 quo itertnihil Ulyssis meminisset vidisse Τ Responsum hiane : Venire ex insula sua Ρhaeacia ad colligendas ex Epiro merces. Ulysiam sol paulo ante sbi fuisset indieatum) ingressim Phaeaciam , dehinc rursus inde excessisse. Quis ergo ille, Telemaehus urget, qui expectans, dum navis vestra hine solvat, tam tristi specie scrutetur desertissimos locos ΤPeregrinus est, senex inquit, & nobis incognitus. Cleomenem dicunt appellari, & in Phrygia ediatum. Matri, antequam eum edidisset, oraculum indicasse, quem gestaret utero, suturum regem nisi remaneret in patria ; sin extra eandem non, tenderet, terribilem luem Phrygibus incubituram. Vidi editum in lucem nautis quibusdam paren tes tradidΦre exportandum in Lesbon insulam. Ibi

clam S patriae sumptibus educabatur ; quippe

cuia magni intererat, eum adolescere alibi. Exiguo temporis intervallo corpus pueri magnitudine dicrobore coepit esse eximium. Accessit venustas ct ad omnia, quibus corpora aptamus, habilitas. Scientias & artes non avidius amplectebatur, quam alacrius. Ceterum omnibus gentibus erat intolerabilis.

Vulgabantur quippe haec de illo oracula. Qu

cunque devenerat, noscitabatur. Ubique suspicionem movebat regibus, potestati eorum imminere. Unde coeptos si teneris errores itinerum nullibi terrarum sistere., nullibi commorari permittitur. Contendit nonnunquam ad gentes, ad quas Patriae

505쪽

suae ne nomen credere sis si pervenisse. At vix urbem ingreditur, chm & patria & editae de illo sortes propalantur. Iniiciat se latebris & ubivis obscuram ingrediatur vitam : nunquam, etsi russae, celare se valent dotes animi eius, tam quae ad bellum, quam quae ad scientias, resque summas administrandas referuntur. Plerumque se obtrudit improvisii occasio, quae protractum e latebris in- iserit publicae notitiae. Ipsu merita aggravant illius sortem. Essiciunt quippe, ut rerurre deteriorum suspicione, quocunque habitatum contendit, reiiciatur. Fatum eius hoc est, ubique aestimari, diligi, in admiratione esse, S ubique expelli. Nunquam Asia, nunquam Graecia tametsi molliores annos pridem egresso permisit oram , quae illi nos extiterit rurbulenta. Ut favores notabiliores fortunae non appetit, ita se ab ambitione abesse ubique ostendit; futurus profecto omni ex parte beatus, nisi oraculum regia dignitate signi-neas et beandum. De caetero spe prorsus excessit salutandi unquam Penates patrios. . Satis enim eredit, praesentiam suam universis Ρenatibus sata- Iem S pestiferam fore. Itaque regium decuS, Propter quod miser est, ne appetit quidem. Illud tamen de regno in regnum trahit non sua, sed satorum voluntate, sequens & videtur eum fugere, ut in graviorem USque aetatem miseri hominis ludibria sua propaget. Uah Deorum sinistrum munuS, quo robur aetatis eius concutitur, & calamitatibus opplentur tempora, quae vel maxime sibi otidia deposcit esse humana infirmitas. Addebat praeterea senex, eidem in animo esse

profieisci in Thraciam, & populum, nescio, quem

barba

506쪽

TELEMACHUS. LIB. XXIV. 473

barbarum & nullas hamnus leges passum, perves igare; cui collecto, iustaque forma composito

interea temporis imperaturum, dum expleta ora.

eula formidinem ipsius celebrioribus regnis abstulerint. Inde ad ingrediendam integerrimam libertatem statuisse Cariae vicum petere, Vacatum agri culturae, cui mirum in modum esset addictus.. De reliquo virum esse non sapientia modo valentem, modestiaque eximium, sed pietate praeterea adve sus Deos verissime imbutum : peritum denique mortalium animis, gnarumque iis praeter incautam fiduciam uti. Atque hos demum rumores de advena serri, cuius conditionem ex ipso voluisset cognoscere. Haec reserente seniculo Telemachus oculos subinde deflexit in mare, cui tunc eximi quies coeperat. Immisso vento excitae undae allisaeque ad rupes inhaer late spuma relinquebant sui vestigium. Cum ille ad iuvenem: Abeundum mihi. Morari comites non decet; simul ad littus se proripit. Inscenditur : volutatur per crepidinem littoris ambiguus nautarum fremitus , servεnsque ex soluta demum percupit e profectionis mora. - . Ceterum ille asienigena, cui Cleomeni erat nomen, media regione aliquamdiu palatus, altissimos

quosque apices montium conscendit. Inde in nullos terminos procumbens maris aequor percurrebat tristi obtutu. Nunquam eum ex oculis dimiserat, nunquam a vestigiis, quae faciebat, 4nten- . tam cogitationem averterat Telemachus. Movebatur vera pietate, quoties virum aspiciebat adeo Probum, extorrem, &, quanquam destinatus erat

ad summa, infelicem ; quamque crudelibus modis

507쪽

4 4 FRANCISCI FENELONII

iatharetur h sorte, pensabat. Fieri saltem potest,

inquit, ut ego Irh cam rursus aspiciam ; at non fiet, ut iste Cleomenes Phrygiam. Ita de praesente maiori calamitate tanti viri fomenta calamitati suae legebat Telemachus. Tandem peregrinus ille posteaquam navem suam idoneam vidit ineundo itineri: ε montium Iraeruptis descendit. Tantaque fuit inde decurrentis pernicitas, ut aequaret illam Apollinis, cum in Lyciae saltibus per prona ambiguaque grassantem culmina, vinculo imperante modum flaventi capillorum licentiae , cervis aprisque destinatae stragis desiderium abripit. Iamque recepro advena undas dississi pelagi moliebatur navigium: cum

Telemachum arcanus doloris sensus coepit corriapere. Assiigebatur, & nesciebat causam : solvebant etiam se fletus, ct nihil prie istis iuveni aec

debat iucundius. Tum Salentinos nautas omnes vidit super he bas ex ipsa fatigatione multo somno resolutos. Quiescendi otium fessos artus leniter invaserat, omnemque vim coactam ex herbis, quibus nocturnum exciri soporem credunt, aprico die Minervae numen dormituris immiserat. Et iuvenis quidem Vehementer mirabatur, cum videret somniculosam ignaviam nec uni Salentinorum abesse. At potior cura fuit diligenter contemplandiΡhoeacam navem, iam extra oculorum suturam prospectum, quam

pedem serendi ad abrumpendam quietem comitum. Occultus quidam pavor & sensus, percurrens animum, oculos Telemachi pertinaciter assigebat rati, quanquam eo usque iam provectae, ut nihil ad obtutum eiust praeter vela pertingeret, inter

508쪽

TELEMACHUS. LIB. XXIV. 47

eaeruleas aquas quoquo albi coloris diserimine noscenda. Porro ne ipsum quidem Mentorem exaudiebat iuxta loquentem. Abierat fere . sensibus; ut Maenades, cum Thyrsum iactantes manu insanis ululatibus Hebri ripas saxaque Rhodopes . Ismarique percellunt. Falcini genus erat, quod ei inciderat. Inde utcunque exsolutis sensibus, in lacrymas revolvi coepit. Ergo Mentor: Haud miror, Telemache, te imperare lacrymis non posse. Tu quidem causam huius rei ignoras ; at . non Mentor. Naturae haec vox est, quae prodit se. Natura te asscit hae teneritudine. Ignotus ille, a quo tanti animo tuo

fluctus, magnus Ulysses est. Quae tibi ille ex Phaeacia senex denarravit Cleomenis nomine, commentum sunt, contextum ad obscurandum genitoris tui ad sua reditum. Ithacam recta proficiscitur. Et iam propinquus est littori, & compos illius , quem tam optabat diu, aspectus. Vidisti genitorem, quae sors tibi praenunciavit edita; sed non agnovisti. Ceterhm paulo post eum & videbis& agnosces, teque ab illo agnosci intelliges. Ut

extra Ithacam illum agnosceres, hoc temporum S rerum istarum ingenio permittere Dii non poterant. Ipsius perinde atque tuus animus tangebatur. At pro ea, qua est sapientia, noluit se manifes are ulli mortalium ibi terrarum, ubi in cognitionem publicam insidiasque procorum Penelopes periculum erat incidendi. Genitor tuus ita sapat unus mortalium , ut secundum non habeat. Cor eius puteus est, cuius intima nudari non possunt. Amat verum ; nec Verbulo illi iniurius est.

At prodit nunquam, nisi poscat necessitas. Sapi-

509쪽

entia ab labiis eius sigilli coercet fide, quae manifestata non prosint. Ut affectus est animo, cum responsum ab eo filius exigerest sit imperavit paternae cupidini, ne, quis esset, ex ideret non sentienti confessio i iit tuo percutiebatur aspectui Haec scilicet erant, quae illum deiiciebant tristitia. Dum haec proferebantur 1 Mentore, vultus Telemachi non madere, sed stagnare lacrymis visus, quas potestati eius vehementior motus ardorque animi eripiebant. Diuque sermonem prohibente singultu, tandem voce eiulanti quam loquenti viciniore : Sentiebam , inquit, sentiebam eheu ldilecte Mentor, in hoc peregrino nescio quid inusitatum, quod illi adiungebar meum hunc animum, ipsaque haec viscera movebat loco. At allante abitum cur reticebas eum mihi Τ Seiebas Ulysien esse Τ eccur missum hinc secisti, non compellatum sermone meo, non specie significatum, constare, quis esset, tibi Τ Ecquod hoc arcani

est genus 3 Egone semper confligere tristiori sorti 3 Egone statuentibus Diis, sitire alter Tantalus, qui sellaei labiaque sua aversanti undae insidiatur incassum Θ MEne Ulysies , Ulysses, in

quam, fugisti perpetvo 3 Quid si vidi ultimum '

Quid si e in paratas mihi casses induent materni

proci 3 Te si sequerer, tecum certe perirem una. ,

Ah Ulyssest Ulysies t nisi ad rupem te agat pelago adhue in te residuus impetus squid enim hsortis invidia non metuam miser Τ) timeo, & o

quantuml ne quam Agamemnoni Mycenae, tam senesta tibi sit Ithaca. Tu vero Mentor, cur Obscurabas alumno tuo hunc propitium fortunae aspectum Z Nunc Genitorem amplecterer . nunc

510쪽

TELEMACHUS. LIB. XXIV ' 477

eum genitore versarer in Ithacae portu : nunc in hostes universos iuxta procederem. Mentor consueto seu moderato risu: Eequid vides, inquit, mortalis hominis ingenium 3 Quia visum genitorem non agnoscebas , nunc impos solatii es. Quanto heri non fuisses empturus nuncios, Vere asserentes, adhuc eum vivere 3 Atqui hi tui oeuli id hodie asserunt tibi. Et adeo non gaudes propterea, ut nihil ex consueto dolore amittas. Ita mens hominum perversa, quae maxi-mε expetit, ubi eorum potitur, contemnit; & ad argumenta procedit dolendi de iis, quae nondum obtinuit. Hac rerum ambiguitate te trahunt Dii, ut stadium patientiae tibi aperiant. Tu quidem haec tempora existimas rebus tuis sterilescere; at totius artatis tuae fructuosissima sunt. Hic quippe dolor, haec aegritudo te erudit usu virtutis, imperaturo prae, quam alia, necessariae. Patientia enim opus, ut & tibi & reliquis moderere. Intolerantia, quam vim &potestatem iudicant animae, debilitas est. Qui nec moram nec mala ferre potest,

comparandus est homini, arcana celare non Valenti. Tam huic, quhm alteri deest se retinendi facultas & copia, ut ferme homini raptanti currum in hippodromo ad reprimendos, cum OpUs est, inter chrsum equos sat firma manus. Non obsequuntur habenis, sed infideli mole proniores assiiguntur arenae : imbellis auriga, eviventibus loris in casum prieceps, obteritur. Atque ita homo, cui frenum deficit patientiae, ab indomitis S esse. ratis cupiditatibus raptatur in abysitim miseriar iquoque maior est illi potentia, eo perniciosior eidem existit intolerantia. Morian nullius rei pati-

SEARCH

MENU NAVIGATION