장음표시 사용
471쪽
quoniam gerendae per homines, quorum tam solennis industria errorem obiicere. Perniciosius est, ob errandi suspicionem nihil statuere, quam modicum errorem alieni malitia admittere. Satmagna selicitas, tantum in mediocribus falli. Neque enim haec Obstant rei, quae agendorum est caput; quod quidem unice curandum est Principi. Equidem detectae fraudi haud sane danda impunitas. At expectanda subinde fraus etiam vere illam eonanti defugere. Nihil ossicina subducit vel oculis artificis vel operae. At ipsa amplitudo Imperii regem vetat videre & agere singula. Agere tantum debet, quae curam vicariam respuunt; & videre, quae ad diiudicanda graviora pertinent. Postremo Mentor affirmavit Telemacho: Deos
illi favere, & destinhise Imperium, quod totum videatur ab ipsa Sapientia constitutum. Hic loci
quaecunque intueretur, magis ad eum erudiendum, quam Idomeneum illustrandum in hune adducta ordinem fuisse. Leges optimas, quibus admiraretur Salentum nunc regi, praemonstrare duntaxat speciem rerum, quas, si virtutem suam aequaret illustri fato, quondam esset suscepturus in Ithaca. Etiam tempus est,inquit, cogitandi de nostro hinc abitu. Excipiet profecturos paratum a rege navigium. Nec morabatur Telemachus, quo es et ad ista animo, ostendere. Ceterum minus liber erat sen- isum explicantis suum habitus, ob voluntatem scilicet proclivem ad aliquid, quo Salentum charum ipsi esse occeperat. Dabis, inquit, forsan crimini, quod, cum peregrinum me esse meminerim, hic in amores aequo facilius desuam. At nunquam deesset, quod mihi obiaceret animus, si celatum te
472쪽
velim, me amare Antiopen, Idomenei filiam. Non est, amice, haec caeca cupiditas, quali me in insula Calypssis exsolveras. Scio, quod amanti inflixit Eucharis , quhm fuerit non negligendum vulnus. Ipsum adhuc nomen illius non prodit h1s labris
innoxium. Nondum eam delevit temporis diuturnitas, non absentia. Moneor ergo hoc tristi usu memet habere suspectum. At enim alia sunt, quae ab Antiope sentio. Non is stolidus amor, sed voluntas, admiratio , & invicta persuasio quaedam animi
est. Felicem me, si vitam meam contingeret cum
illa transigere. Si genitorem mihi reddent immortales Dii; si nolent solitarium Telemachum esse: sponsam mihi legam Antiopen. Amandi causae
mihi sunt taciturnitas, modestia, continentia, labor assiduus, industria, qua lanae & acui admovet manus ; diligentia inde ab elata genitrice curandi rem domesticam, neglectus apparatuum muliebrium, aestimatio pulchritudinis suae luculenter nulla. Iussam a genitore ad tibiae numeros praesultare Cretensibus puellis, germanam credas laetae Veneris, Gratiarum stipante comitatu. Ab eodem ducta Venatum, augusto habitu &. iaculandi dexteritate Dianam assequitur, inter numerosum Dryadum famulatum'exultantem. Atqui ipsa sola , quod ceteri admirantur, ignorat. Templum Deorum subiens cum libationibus, exceptis canistro haerente in capite, credi me hercle possit ipsa Numen esse, ad quod adorandum se agit. Et qua pietate 'operantem videmus Divinae rei, propitiare Deos, quando aut expiandum crimen, aut amoliendum
triste omen Τ Considentem in grege foeminarum cum aureo radio , pro Minerva salutaverim, quae
473쪽
induta humanam speriem, terrigenas liberalibus diseiplinis instituir. Illa ceteras hortationibus animat : molestiam mitigat, nauseamque laboris abolet eximia vocis dulcedine, qua mira Deorum recenser. Non exquisitius, non delicatius penicillus descripserit, quae ipsa acu. Fel : , cuius vita hanc consortem amabili vinculo Dyphtera adiunget. Non habebit, quod metuat, nisi aut illam amittere, aut vivendo superare. Deos, amice, testor, me prosecfionem nihil abnuere. Eundem quidem amori Antiopes & vitae meae decrevi finem. Ceterum itiner1 nostro nec
momenti ponet moram. Quodsi alium illi sponsum Dii, ego in aeterno luctu ero. Abibo tamen , &nunc quidem; et si non ignarus, illa me privari per obseretiam posse. Amorem hunc meum & ipsi, S parenti ipsius celabo. Huius te solum fas est mihi conscium esse, donec recuperato solio Ulysis consensus aliud nato permiserit. Atque ex his, dilecte Mentor, facile perspicies, quantum intersit
inter hanc meam voluntatem & illum impetum animi, quo me caecutientis more in Eucharin dolebas abreptum.
Perspicio, Mentor interlicit, quantum intersit inter utrumque. Antiope lenis, sine dolo, & prudens est: non aversatur laborem: novit tacere & agere omnia ex continenti ordine, ac cum moderatione. Semper occupata, semper tamen libera
est, quia reddit singula suis temporibus. DOmesticus ordo ac nitor eam adornar, & magi S, quam oris, qua praestat, elegantia. Curat familiam; quodque muneris eius est, plerisque sta minis .nvidiae, corrigir, obiurgat, dat repulsas petentibus,
474쪽
moderatur sumptus: amatur tamen . tota familia. Cuius quidem haec ratio est, quod nec immoderata assectio animi, nec contumacia, nec levitas, cogna- ta Remineo generi mala, dominentur in virgine.
Iaehu oculi docet, quid velit. Timetur eius Offensa. Mandata sua diligenter definit, eaque agentium accommodat viribus. Appellat de perperam commissis sine bile, appellatos benignis hortatibus confirmat. Collocat in ea cor Idomeneus, sit fere viator in molli gramine subter umbras reficiendos artus. Recte amas, mi iuvenis. Thesaurus es: Antiope, investigandus, etiamsi remotissima regna O culerent. Non ingenio, non pulchritudini suae indulget luxuriem; restringit vim animi, quantum W libet expeditam promptamque, modestia. Loquitur, quando , & quantum petit nec est itas: dulcis suada ex ore loquentis fluit, & lepos non arte quaesitus, sed in labiis sponte enascens. Ad dicendum simul os aperit, simul consequitur eorum, qui adsunt, silentium; ex eo autem ipsius verecundia, ut Parum absit, ne, animadversa diligentiore audientia, a coepto sermone desistat. Vocem dicentis
Plane audire potuisse multi operis fuit. Meministin', Telemache, cum a genitore intromittebatur 3 Adfuit humi defixis oculis, & velata plurimum. Sermonem duntaxat orsa est, ut Idomenei indignationi a tercederet, mancipium destinantis gravi supplicio. Laudabat primo, quae decreverat pater. Deinde admovebat idonea mitigandae iracundiae. Postremo exhibens, quae videbantur ad excusandum reum esse, quanquam non iostendebat, iram concepisse maiorem delicto, adduxit ad aequitatem & misericordiam. Non The-
475쪽
tys spumas placidius de trahit iratis fluctibus, cilio
Nerei canos obit muliebri illecebra, quam Antiope genitori aestum concitati animi. Quanquam autem aliquando nec ius utrum potestatis sibi vendicabit, nec iuris potestati par abutetur oris decus: mentem tamen sui quondam coniugis reget aeque levi opera, atque nunc, cum lenissimos concinnat sonos, lyram. Recte amas, inquam, mi iuvenis. Hanc te Dii volunt. Prudenter amas. At expectandum, dum Ulysias iunget tibi. Recte item amorem illi celabas tuum. Etsi autem per ambages , a te investigatas, cogitatio tua pervenisset ad eius animum, hac reiecta certe in admiratione tui refrixisset. Nunquam illa sponsum suo, sed patris arbitratu accipiet. Sed neque accipiet, nisi qui &Deos & quaecunque decent, observet. Attendistin, post reditus tuos, quam antea, comparere minUS minus etiam indulgere oculis 3 Novit, quae in bello gessisti prospere. Novit genus tuum, eventuS Vititae, beneficiaque a Diis tua. Atqui propterea tecum modeste& caute agit. Εia Telemachel in Ithacam lMeum adhuc est, essicere, ut rursus geni rorem aspicias, teque comparare satis, ut hanc lectissimam obtineas; quae etiamsi non inter regii genitoris
adolevisset brachia, sed in rigidis Algidi pascuis,
felicem tamen beatumque te sponsum essiceret.
Immeneus haud otiose suspicabatur, prosectio
nem hospitibus suis in animo esse. Quare omni eam consilio protrahere constituit. Iam con
476쪽
troversam enarrabat Mentori, quam sine eo non
posset dirimere, inter Deophanem Iovis Conservatoris & Heliodorum Apollinis sacerdotem ortam super ominibus, quae ex avium volatu & extis hostiarum collegerant. At Mentor: Quid, inquit, te sacris insinuas 3 Quin iudicium tmnSsers eorum in Hetruscos, quos & vetustissimorum oraculorum traditio & aviatus animi interior interpretandis Divinis accommodat 3 Puto ego, auctoritatem tuam ponendam in eo, ut ipsa initia huiusmodi obruas dissidiorum. Quod dum agis, ostende, te nec studio partium, nec praevia opinione duci. Satis sit tibi curare, ut re iudicata stetur.. Memento regem obnoxium esse religioni, atque alienum ab eo, sacris unquam moderari. A Diis religio est& altior Sceptris. Cuius si rectores, non custodes reges sunt, fit e religione mancipatus.
Quippe reges hac sua potentia &hac imbecillitate
ceterorum mortalium si ad causas religionis admittantur iudicandas : periculum est, ne omnia Cogantur regum obsecundare sentiendi libidini. Id genus controversias ergo amiciS Deorum cede auctoritatem Vero, quanta polles, contrahe ad reprimendos eos, qui iugulatim ibunt pronunciatam sententiam.
Postea Idomeneus multis causis privatorum aiebat se urgeri, turbarique. Iterum Mentor: Tu quidem nullam quaestionem, inquit, recusabis, quae seu ad confirmandam iurisprudentiae disciplinam seu explicandas leges videbitur pertinere. Ceterum noli te causis privatorum dare. Cingent te litigatorum cumuli. Iudex causarum totius Imperii tui deposceris unus: ceteri a te dati iudices frustra
477쪽
occupabunt tribunalia. Hae res minores te Obruent et
avocabunt h gravioribus; neque tamen singultia quibusque componendis lassicies. Cave te his turbis & remoris iniicias. Privata ordinariis magistratibus remitte disceptanda : nec age, nisi cuius agendi onus suscipere alieni humeri non valent. Rogatus praeterea fui, Idomeneus addit, ut conciliator sim quorundam coniugiorum. Sunt nimirum, iique haud parum supra vulgus, qui arma mea secuti, re domestica magnam partem exciderunt. Hi ergo damnorum suorum subsidio sponsas ampla dote appetunt. Quas ut habeant,
Idque ego, Mentor occurrit, haud dubito. At verbuli istius, vide, quam iniquum impendium. Tune copiam parentibus negare, & solatium sibi legendi generos, adeoque & haeredes 3 Servitutis
hoc genus erit gravissimum, ferendumque omnibus, quorum natales vel maxime sunt ingenui.
Reus eris malorum, quaecunque cives tuos intra
domesticos parietes prement. Sunt mehercle ali,ssatis spinosa coniugia, neque opus ea hac re tristi exasperare. Fidem operis compensare si tuis voles , incultum solum tribue : honores decerne, pares illorum conditioni & navatae industriae. Adde, si opus est, census, quos ex sumptibus tuis secerit aerarium reliquos. Debita cave retribuas filiabus
nummatorum civium, locatis nuptum cum amicorum invidia.
Ab hac quaestione mox divertit ad aliam. Comqueruntur Sybaritae, inquit, nos quasdam e regi O-nibus suis occupisse vi, easque, nullo adhuc instructas cultu, aliunde evocatis colonis tradidisse subigendas.
478쪽
gendas. Cedamne his querelis 3 sin ita, eredemur passim nudis aliorum postulatis acquiescere. Nec Sybaritis, Mentor inquit, nec tibi fas est in causa propria credi. Cui ergo Τ scitatur Idome. neus. Neutri: reponit ille. Sed capiendus est vobis ex vicino populo arbiter, qui in neutram partem videatur propensior. Cuiusmodi sunt Sipontini; quippe qRorum salus Vestrae inimica non est. Ego vero, rex Oggerit, arbitro cur habeam fidem PNunquid rex sum 3 Regiane auctoritas patiatur
Imperii sui limites alieno iudicio definirii Continuo Mentor coeptum sermonem hunc in modum Provexit: Quoniam fixum est tibi, nee transversum digitum cedere: certum habere debes , ius tuum esse legitimum. Sed neque Sybaritae quid cedunt; aD seruntque certo deberi, quae peterent. Ergo diversa opinantibus vobis necesse est aut arbitrum utrinque delectum aut armorum discrimen intervenire. Neque enim relinquitur tertium. Iam si
Rem quandam ingredereris Publicam, ubi null1s magistratibus, nullis iudicibus familia quaeque arbitretur licere sibi, quodcunque ius suum contra affines vi prosequi : defleres profecto mala gentis tam miserae; tantamque inter se dimicandi licentiam vagantem per omnes familias, cum horrore aspiceres. Et Immortales Deos credis orbem, vastissimam illam Rempublicam, laetitis intueri, si quaelibet natio, quae nihil amplius est, quam ingens quaedam illius Reipublicae familia , sibi fas putet armis extorquere: postulata h finitimis 3 Si quis agrum subditus h maioribus accepit, in eius pos
sessione consistet haud aliter, nisi legibus di iudicio
479쪽
magistratuum. Lueret prosecto cum seditionum auctoribus, si, quod ipsi ius asserit, vellet auctoritate sua defendere. Et tu reges putas iuris vindicandi causa ad arma prosilire sine piaculo, praetermissis quibusque lenioribus mediis 3 Cum de integris provinciis agitur, nunquid 1 anctius h regibus habenda iustitia, quam clim de modicis portionibus culti soli disceptant privatorum familiae PTyrannus & praedo est, qui pauca iugera involat;& qui regiones integras, iustus quin & heros audiet 3 Si in causis levioribus privatorum tibi imponis, indulges, caecutis: in re summa & publica non sus ceris facilius, ne indulgentior sis, minusque ab errore alienus 3 Quis ipse in causa sibi credat tam insidiosa fidei Z in causa, quae per se timorem facit committendi erroris, ex quo perversam hominis unius sententiam tanta mala consequUntur Z quippe error regis, dum in assertione iurium blanditur proniori animo, saepe populationeS,
famem, caedes generat, pestem etiam corporum& morum, manaturam in ultima tempora. Rex ergo, cuiuS nec momentum, nec latus ullum ab adulatoribus vacuum est, tum quidem non timeat
assentantium insidias 3 Quodsi autem ad finiendam litem consentit in arbitrum : palam facit, qua sit aequitate, fide, temperantia. Docet digniora argumenta, quibus citus a sua innititur.. Delectus in arbitrum, pacificator est, non iudex cum potestate. Acquiescitur eius sententiae non temere, non sine consilio; etsi plurimum illi tribuitur. Absque summa auctoritate pronunciat iudicium, imo consilium; eoque auctore, pacis cause non nihil controversi iuris dimittitur. Post omnem regis pro Paee indu
480쪽
industriam si tamen excitabitur bellum t habebit
tum saltem causa eius testimonium rectar conscientiae, auctoritatem apud finitimo , tutelam d nique Deorum immortalium. Victus hac oratione Idomeneus patiebatur Sipontinos inter ipsum &Sybaritas conciliatores esse.
Ceterum rex ut vidit, nihil porro superesse, quo ambos hospites posset a proficiscendi consilio
avertere : coepit ad remorandos eos de firmiore vinculo cogitare. Telemachi animum in Antiopen propendere deprehenderat. Inde ergo spe concepta, iuvenem vinculo amoris posse irretiri, plerumque iubebat illam canere inter epulas dierum solennium. Obsequebatur virgo, non ausa genitori refractaria esse, at ea modestia, vultuque adeo non Acili, ut nemo ignoraret intuentium, obedire invitam. Sed demum eo Idomeneum amor hospitis Provexit, ut reportatam de Dauniis & Adrasto victoriam imperaret canenti. Cum illa decentis. sime, quod petebatur, deprecata est, animo pertinaciter recusante, res Telemachi gestas delinire modulis. Nec pater sustinuit molestiam afferre nolenti. Ceterum vox eius lenis S dehcata se penetrabat in iuvenis antinum, liquescentem largis simo sensu. Quo animadverso Idomeneus haud obiter laetabatur; tum utique, cum Telemachus etsi sponte) videbatur regis consilium nescire.
Eiusmodi rebus autem quanquam mentem continere non poterat iuvenis, violentior tamen ratio
erat amoris affectu. Alius tum scilicetitam fuerat, quam cum intemperantiori cupiditati obsequebatur in Calypsua insula. Inter cantum omnino imperabat
