장음표시 사용
491쪽
amplius. Non refragabor, qui ad tempus mihi hune thesaurum, Diis. Et tu, Mentor, Oraculum S humani apex generis; si tamen in humanas vires cadit, quae te praestare vidimus; & nisi ad erudiendum firmandumque ignarum ac debile mortalium genus humano inhabitu celatum numen es.
I, comitare Ulyssis filium, beatiorem, quod alumnus tuus, quam quod Adrasti victor est. Ite ambo. Non audeo plura. Ignoscite gementi. Ite, vivite, forete un, l Nihil in orbe iam superest mihi praeter memoriam vestrae hic quondam praesentiae. O tempora dulcia, fortunatat o longe, qui1m agnoverim, pretiosiorat o nimis elapsa cito
mihi & elapsa in perpetuum t Frustra dehinc &semper requirent oculi, quod intuentur modo. Et tunc Mentor prosectionem arripuit. Complectebatur Philoclem, affusis lacrymis non voce valedicentem incumbenti. Mentoris manum prehensabat Telemachus, ut se amplexui regis eximeret. α At hic tum medius inter abituros simul processit adportum. Illi regem intueri: gemere: aggredi verba non' continua, & singultu interveniente multata sensu. Inter haec diverse voces miscebant littus, quod
nautae compleverant. Panduntur vela , tentata
illico subeunte aura. Abituri, haud sane firmi ad
lacrymas, supremo consalutant regem, post tenaciores sit in abitu amplexus utrumque oculiS, quam longe sinebatur, consecutum.
492쪽
IAmque vela idoneos promovendo navigio sa
tus acceperant; sublatisque anchoris videbatur auferri ex oculis tellus. Leucaten gubernator procul vidit, cuius iugo terra spissos halitus assistrat & coeuntes gelu : dehinc Ceraunia vel adhuc superbo in coelos supercilio, quanquam toties multato fulminibus. In itinere Telemachus sermonem orsus cum Mentore: Videor nunc demum mihi satis intelligere, quae tu praecepta regiae disciplinae. Initio quidem se praebebant menti velut incerta per quietem specieS. At paullatim eidem apertiora &sine ambiguitate apparent; veluri primam sub auroram quaecunque succedunt in oculos , caligine aspersa ; at luce sensim copiosiore sormas rerum, quosque colores h natura habent, reparante e rudi quodam chao seu informi congerie videntur prodire. Certum mihi iam est, caput illorum praeceptorum eine, recte internoscere animos hominum, tum ut eos possis sine errore deligere, tum pro facultate ingenii sui rebus gerendis adhibere. Ceterum restat scire, qua ratione animos hominum inter noscere queam. Id obtinere volenti , Mentor respondit: Non obiter meditandi sunt, discendique homines. Saepe in pie endi, frequentandi saepe. Admittent itaquercges subditos in consuetudine ira, in sermonem, inco utilium: periclitabuntur eos per negotia leviora commissa : ratim emistorum reposcent, ut, num
493쪽
a , i ad maiora, intelligant. Ecqua tu ratione, Telemache, didicisti iudicium serre de statuis &imaginibns 3 hae scilicet 8 Diligenter sculptorum in-1piciebas opera: quae mendosa, quae recta, collato cum peritis sermone, adnotabas. Ergo & de vitiis& de vietutibus hominum frequenter sermonem conser cum viris sapientibus S probis, quique in pernoscendis animi S multum aetatis posuere. Ita sensim ingenia noscere incipies, & quid de illis tibi promittere debeas. Quis porro te inter bonos &malos poetas docuit scite distinguere 3 Diligens lectio, & suscepta cum idoneis poetices arbitris consilia. Et musices unde tibi non rudis notitia 3Nimirum ex diligenti ad magistros artis eius attentione. Quae igitur spes bene imperandi hominibus, quos non bene noveris 3 Quomodo autem bene noveris, si nulla tibi cum illis consuetudo ΤNeque enim illa consuetudo cum hominibus censenda est, cum vides eos in concionibus, ubi de rebus nullius partis sermones accurate cogitati communicantur. Sed ut consuetudo sit, opus est singulos seorsum inspicere, pervestigare ab intimis, delibare qualibet, expiscari opiniones & voluntates, quibus imbuti. Porro ut vere de hominibus iudices, nosse praeprimis oporter, quaenam hominis ossicia, quaenam Virtutes meritaque vera& sincera: ut, qui istis vere sunt instrue i, recte distinguas ab iii, quos spurium duntaxat meriti effert decus. Non alius frequentior sermo quam de meritis & virtutibus. At quam rara meriti c&virtutis vera cognitiol Plerumque, qui de illis sermunculos in horas iactitant, illustres logos se
runt & verba praeter argumentum palantia. Praec epta
494쪽
cepta certa cognitaque habeas necesse est Iustitiae, prudentiae, virtutis, si viros prudentes iustos ac probos nosse in animo est. Item instituta regnandi optima perspecta habere oportet iudicia laturum de intelligentibus regiae dilciplinae, illisque, quos ab ista removet errori affinis subtilitas. Quid multis 3 mensuro diversa corpora mensura Ferta& proba opus est: ergo etiam idonee iudicaturo praeceptis solidis & rellis, ad quae exigenda iudicia. Scire oportet & probe quidem, quem finem homines vivendo , quem tu imperando spectes. Totus autem finis omnino hic est, ut tibi non tui causa petatur suprema auctoritas s haec enim ambitiosa voluntas desciscet in tyrannidem) sed eo prorsus flectenda suprema potestas, vel potius su- rem e potestatis molestia, ut per te virtuti & Ω-icitati initietur subditus. Secus in incertum temere & sine consilio tota vita procedes, haud sane dispar in altum sine gubernatore provecto navigio, a quod nec studiosum petendi ab Astris consilii, nec peritum vicinarum crepidinum temere se osseripereundi discrimini. Ρrincipes quoniam sepe naturam virtutis ignorant, sepe nec, quid requirant ab hominibus, sciunt. Virtutem putant aliquid nutrire iniucundi: austeram esse, &- nimis sufficientem sibi. Unde illam horrent: abominantur. Contra obvertunt se adulationi. At tum longe vertit tergum cum Veritate probitas. Ρroiiciunt utramque manum ad
splendidum phantasma inanis gloriae, eoque ipso
se albo expungunt candidatorum verae laudis. Facile assuescunt sibi persuadere, Nirtutem veram extorrem esse non tantum rellia, Verum etiam orbe.
495쪽
Etsi enim probi vere cognoscunt improbos; at hi probo S nec cognoscunt, nec credunt dari. Istorum Principum ergo haec demum est una & summa intelligentia diffidere plane & promiscue omnibus. Latebras & solitudinem quaerunt: Omnia, etiam quae flocci, suspicionibus perstringunt: homines metuunt, & metuuntur ipsi : aversantur lucem,& quales re ipsa sunt, apparere non audent. Volunt ignorari S sciuntur tamen, quia malignae curiositati subditorum nihil impervium, nihil perpetuo inaccessum Sordidi illi homuli, a quibus
Occupantur, immortaliter gaudent, sibi solis aditum patere ad dominos. Arcet 1 se verum rex, qui arcet homines. Involvitur veritas criminationum
caligini, & quidquid lumen cognitionis ei posset
afferre, repellitur. Huiuscemodi Principes obbrutescunt agresti & inhumana sua auctoritate, disiiciles moros1que perpetuo metu, ne fallantur; quanquam illos sic & necesse & aequum est falli. Quippe ubi primum ad paucos consuetudinem suam contrahunt: admittere omnes illorum voluntates debent, &, quae animis suis homines isti imbibere, iudicia. Habent vel ipsi boni errores suos & opiniones rei cuiusvis iudicio & cognitioni praecursuraS. Coguntur praeterea etiam delatoribus in se permittere arbitrium; quo quidem gerinere hominum nihil vilius, malignius nihil. Veneno quippe se alit: Veneno grassatur in innoxia: exaggeratione cumulat minima : mala potius invenit , quam inferre desistit: in rem suam ludit eum dissidentia & indigna humilique curiositate Principum, in quorum ieiunos egenosque animos sola dominatur suspicio.
496쪽
Homines ergo, Telemache, perdiscas Oportet. Discutiendi sunt, scrutandique. Fac alterum de altero loqui: periclitare eos paullatim. Permitis
te nulli; & si es lapsus iudicio, usu sapere diste. Tectior est improbitas & reconditior , quam ut
probitati sucum non obiiciat. Unde cave, festines in alios 1eu virtutis seu perversitatis iudicium; utrumque enim pestiferum est. Hoc modo praecepta saluterrima trahes ex praeteritis erroribus. Si quem invenies ab ornamentis virtutis S anim, idoneum, utere illo fidenter. Quorum enim honesta vita & recta est , nolunt aequitatis suae igno- , rationem haberi. Minus cupiunt ditescere, quam aestimari & digni censeri fiducia. Ne illos deprava impertiendo potestatem non definitam cohibithmque terminis. Plerique constanter coluissent virerutem, qua nune carent, quoniam illis potestatem divitiasque nimium auxit favor dominorum. Qui secundis Diis ex omni numero subditorum amicos vel duos vel tres invenit, quorum sapientia probitasque nunquam vacillet: Facile per hos ipsos eorum inveniet similes, quos angustioribus omciis praeponat. Ex bonis & integris hominibus, quibus familiartiis committimur, discimus, quae Per Vires nostras in caeteris subditis rite discernere non
At enim, Telemachus opponit, malos intellexi nonnunquam idoneos rebus esse. His ergo utemur pariter 3 Iis uti, Mentor inquit, saepe nos cogit necessitas. Sunt nonnunquam apud nationes turbulentas, extraque ordinem legum dissipatas, iniusti callidique homines, quorum auctoritas iamiam invaluit. Funguntur splendidissimis muneri-- i bus,
497쪽
bus, quibus privari absque periculo non queunt. Potiti sunt necessitudine nonnullorum hominum; quos ut supra vulgus eriri virium conditio , ita delicate decet attingi. Sunt ergo hi improbi, quoniam recte suspecti habentur, & facile turbare res valent, frequentandi caute. Debet tantis per Opera eorum usurpari; simul autem sensimque id agi, ut illa non necessaria, jpsi supervacanei eme incipiant. Praeprimis autem cave, intimam cum iis amicitiam unquam ingrediaris. Abuti hac possunt, , & quae ipsis credidisti, arcanis te constringere invitum ; quod quidem vinculum pertinacius est serro, & par illis ex adamante. Adhibe eos negotiis , quae diu non tenent : benigne accipe: suis ipsorum voluntatibus & desideriis obstringe ad fidem; his solis quippe a te possunt vinciri. Neque tamen admittes ad Occultiora Consilia. Ratio quaedam semper tibi in promptu sit, eaque a strusa, qua voluntati tuae se sinant accommodari. Aditu pectoris tui, rerumque ad te pertinentium, semper interclude. Si imperium tuum pacatum, legibus revinctum, atque sub administratoribus erit, de quorum prudentia & integritate recte eonfidas: tum demum improborum operam, qua necesse tibi fuit uti, paullatim sine damno iubebis
consenescere. At ne tum quidem eos male habebis : nam neque malis fas est malam referre gratiam. Dum autem a te bene habentur, simul ad emendationem illorum incumbe. Sunt quaedam in iis toleranda vitia, quae, quia naturae adhaerent, facile consequuntur a nobis veniam. Nihilominus revocanda sensim melior auctoritas, criminaque illa reprimen , quae, si res in eorum perse-
498쪽
TELEMACHUS. LIB. XXIV. 46sveraret arbitrio, aperte committerent. Illud insuper malum ingens est, res bonas administrari hmalis. Quod etsi subinde evitari non queat: sensim tamen & pedetentim est abolendum. Princeps
sapiens, a quo Omnis ad morum legumque incolumitatem refertur cogitatio, consequetur aliquando, ut omnino valeat fraudulentae malitiae carere
obsequiis; bon6sque inveniet, quorum & facultas ingenii & numerus sussiciat. Ceterum satis haud est bonos tantummodo subditos reperiri in populo. Adnitendum prae in xea, ut alii quoque similes eorum inciolant esse At enim hoc opus arduum, hic labor intolerabilis: 1ta Telemachus. Contra negabat id Mentor; Labor, inquit, quem collocas in viris idoneis bo-msque ad dignitates & munera conquirendis, idoneum quemque impellit & allieit, ut virium suarum facultatem totam expromat. Quam non
pauci insordescunt ignobili otio, inserendi heroibus, si industriam eorum honesta aemulatio & spes optati successus accendereti Et quos egestas, atque imbecillitas virtutis ad obtinendum decus, cogitatione non lacessivit eius consequendi per scelus Si ingenio, si virtuti decernas praemia & dignita- res, quotus quisque subditorum se iis acquirendis non reddet idoneum 8 Imo tu ipse quot reddes, si ad summae aulae officia ab infimis iubebis ascendere per gradusi Hoc nimirum agendo efficies, ut
quas a natura accepere dotes, omni diligentia ex
colant; & ipse, quantum ingenio possint, virtute velint, percipies. Illi enim procedent ad suprema officia, qui inter tuos oculos adoleverunt in infimis, quosque a gradu ad gradum euntes rite Ob.
499쪽
servaveras, & quos denique non verbis, sed tota erum, quae praestiterunt, serie diiudicabis. Dum his sermonibus Mentor Telemachum instituit: vident Phaeacum navigium depulsum ad
insulam, non spatiosam, desertamque, nullo etiam cultu, saxIsque ambientibus ad horrorem intuentium septam. Et tum, Ventis compositis, ipsi etiam Zephyri animam videbantur de industria cohibere. Stagnabat mare ceu laevigatum in glaciem: fluebant remissa vela, paulo ante anima, nunc pondus navigii: frustrabantur quantumlibet incitati remifractam nautarum operam. Iaciendae ergo erant
anchorie ad hanc rupem Verisis, quhm humano xultui idoneam insulam, & alths, nisi tum teque venti resedissent, vix permissuram innoxiam ex- seensionem. Phaeaces venti expectatione suspensi, non segnisis videbantur se, quam Salentini, navigationi offerre. Telemachus iisdem appropinqua-hat per pronum littus; & forte obvium, num Ulyssem Ithacae regem vidisset in Alcinoi regia,
i percontatum . Alienigena erat, quem temere Occurrentem iuvenis interrogaVerat, augusta, etsi tristi & aerumnosi speete. Videbatur multa cogitatione distentus, ut vix audiret, quae primo interrogabatur . iuvene.
Tandem: Non falleris, inquit. Ulyssem accepit Alcinons his locis, ubi par Iovis &hospitii religio.
At iam tetendit alio. Ibi nequicquam quaeres. Profectus illine est animo , si reditum annuant placati Dii, videndi Ithacam. Vix ubi ista gravi cum moerore protulerat: se agebat in sylvulam crebris arboribus praealto imcubantem copulo. Inde tristi obtutu obibat mare. Ipseque
500쪽
Ipseque horror & fuga a congressu hominum , quos Viderat, ostendit, anxium esse de suspenso itinere. Telemachus in hoc homine defixerat oculum. At quo intuebatur diligentius, eo magis exstringi coepit, & turbari animo. Unde conVer- bus ad Mentorem : Ρeregrinus iste mihi respondit, ut qui sere aurium usu & meliori sorte omnino est multatus. Tangit me aliena miseria, ex quo ipse miser sum. Vix audire, vix respondere dignabatur. Sentio mutari hoc pectus super isto homine: causam mutationis frustra inquiro. Et is me quidem accepit indigne; nequeo tamen malis suis
Mentor modesto risu: Ecce tibi fructum adversae sortis i Sapientiam regibus tribuit, & sensum alienae miseriae. Deos se credunt, si nihil praeter venena gustarunt felicitatis. Montes ipsos volunt in planities defluere, ut planum sit voluptatibus
suis iter: homines socci, naturam universam ludibrio habent: omnis de miseriis & calamitatibus sermo ipsis videtur monstrosus, & referentis visa , per noctem. Viderunt nunquam , quid distent tempora luctus & gaudii. Sola ipsos calamitas
potest: humanitate imbuere, saxeumque cor humano permutare. Tum quippe persentiscunt se homines esse, & ad ceteros homines opus habere humanitate. Certes vicem tantopere doles ignoti hominis, quod haec littora more tuo oberret eX- torriS : quanto maiori opere indolebis olim, si
quae sint futura, Ithacii populi miseriis 3 illius,
inquam, populi, quem curae tuae, velut mos pastori Oves, mandabunt Dii, quemque forsan perdet aut tua ambitio, aut luxus, aut imprudentia. Populo G g a Tum
