Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

448 FRANCISCI FENELONII

perabat linguae, eoque finito sermonem diligenter ad alia festinabat deflectere.

Hac ergo ratione cum operam destinatis frustra navasset rex: tandem ad oblectandam filiam constituit solennem venatum dare. Illa, Ut erat ab oare alieno tunc animo, lacrymas adhibere coepit. Sed iam recusare non licuit, quae Omnino volebat pater. Equo igitur virgo imponitur, qui & spumante ore, & totiS artubus notaS praeserens innatae

ferociae, videbatur prodiisse e Castoris Hippodromo. Moderabatur illi levissima manu. Turba virginum sequebatur, ex ardore dominae serventium ; inter quas ipsa, velut Diana in sylvis conspicua, parentis & Telemachi oculos abripiebat in se. Ille nec satiari visu, nec tum recordari malorum potuit, quae fuisset perpessus; hunc dexteritas, &ingens venustatum illius apparatus, atque his longe validius modestia virginis perculerat. Persequebantur canes aprum ingentis magnitudinis, parem Calydonio immanitate furendi. Exe rebat seras non mitiores ferro, neque iaculis minus innoxias. Oculi sanguinei, crebroque & praecipiti fulgore internitente terribiles.Vis proturbati halitus indicium sui longe praemittebat currenti velut ambiguum E procellis murmur, cum iubente Holose ad antra sua recipiunt. Ρrocumbebant arborum stirpes decussae, quibus dentes suos, formam &aciem falcium largiter imitantes, illis erat. Canum imminentium temeritas ruptis illis plexa. Antiope

feram, quam nemo audebat premere insectantium, etiam quorum inter venatoriam pubem celebrior erat animus , non dubitavit e propinquo

adoriri pernicissimi cursus fiducia. Vibrato telo. ' sauci

482쪽

sanciavit, humero vulnere imminente. Inde manans cruor iram serae accendit. Protinusque in , auctorem conversa vulneriS, equum pavore praeter morem concussum , & excedentem vestigio, occupat arietis, qui alieneas compages laxat, impetu, impotemque corporis deturbat humi. Labitur effusa Antiope: videt non locum, non vires superesse evadendi dentes, nunc incuriendos a rabiosa bestia. Cum Telemachus, qui periclitanti

virgini magnopere metuens equum suum iam reliquerat, se inter deiectum animal, ct vindictae rursus instauratam feram incredibili celeritare inter- iicit, & venabulo, quod longius torquebat manu, secundum latus, quantum ferε amentum permittebat, imisso, eam inter ultimos furoreS corruentem evertit. Simul monstro caput desecuit, adhue intuentibus terribile, ct idoneum inferendo stupori universis, qui venationem curabant. Ad Antiopen detulit. At illa subeunte verecundia, con-οersis Oculis paternum obtutum consuluit. Rex ut erat periclitante filia plenus acutissimi rerroris, nunc, ea salva, gestientis laetitiae ; nutu monuit, quod offerretur acciperet. Eo itaque admisso in manus: Ego vero, inquit, 1 te maius donum vitam

capio, & volens debeo. Uix istud sermonis, vel potius verbi protulerat: iam rursus verita aequo prolixior fuissς, oculos Emodestiae ritu composuit. Itaque Telemachus videns delibatam ancipiti cogitatione, cautus Offensaei responsum his paucis definiit: Fortunae gratias agit Ulysiis filius, quod annuit c istodem esse vitae tanti pretii. Annuat utinam eius etiam sociuin esse i Gratias maiores aget. Antiope, nullo i

483쪽

4so FRANCISCI FENELONII

responso, strenue regressa ad comites, equo se reddidit. Idomeneus Telemachum in ipso vestigio recentis beneficii pronunciasset generum: nifi persua-1um ipsi fuisset, amorem iuvenis incerta spe nuPtiarum augeri posse, ipsumque desiderio eas efficiendi induci, ut moram ampliorem Salenti faceret Et hoc quidem regi erat in animo. At ludus Deorum est humana sapientia. Quae rex meditabatur in moram , ipsa iuvenem incitarunt ad maturandum iter. Molliores sensus, qui paullatim in mentem eius serpebant, eandem monuerunt restringere sui ipsius fiduciam. Sed & Mentor amplius institit intolerabile patriae desiderium admovere

iuveni. Ac propterea urgebat Idomeneum , u proficiscendi voluntati porro reluctaretur. Navis instructa erat. Mentor enim, qui tempo-xa singula Telemachi accommodabat ad supremum apicem gloriae, nunquam patiebatur eum diutius morari uno loco , quam ad exercendam tyronis sui virtutem videbatur necessarium. QuΟ-

circa inde a Telemachi reditu omnia subsidia c. raverat profectionis. At horum aspectu Idomeneus gravissime affectus, cum nihil deinceps d bitaret, hospites, tantum huc usque rerum suarum auxilium, discessuros : non iam in tristitiam incidit, sed verissimum luctum & dolorem, eliciendae alienae pietati sane idoneum. Immittebat se ultimis palatii latebris. Hic gemitus, lite lacrymae VO- catae ad laxandum assiictum animum: neglectae a alendi corporis : frustra somnus postulatus leniendis doloribus. Defluebat vultu exedente

egritudine, ut plerumque arbor insignis speciei

484쪽

TELEMACHUS. LIB. XXIII. 4 I& largiore umbra, cuius medullas vermiculus in Venulis, provehendo succo ascendentibus, lacessere incipit. Quae & ventorum multabat temeritatem obnixo verrice, & alumna felix, beatae telluris fruebatur sinu, quamque non audebant profanare dolabra agrestes manus ; denique occulto malo

pati debet suum profligari decus. Obsolescit.

Frondes exuit cum apparatu totius pulchritudiniS. Solus truncus relinquitur fatiscente cortice, effin-

tis foliis, & propediem ituris in casum. Haec fa cies lugentis Idomenei.

Ea res Telemachum vehemenrer commoVit. Non sermonem sociare cum rege, non libere cogitare de discessu audebat. Conabatur invenire, γ uod eidem afferret moram. Et diu fortassis none liberasser ambiguo animo, nisi interpellatus a Mentore fuisset, dicente, mutationem eius sibi non esse ingratam. Ingenium ipsi naturam inseruisse dissicile & elatum , suis duntaxat temporibus & commodis cedens. At vero hominem, inquit, tandem induisti, & magistra sorte tua incipis misericordiam sentire calamitatis. Qua sine quidem nunquam vel humanus vel bonus extiteris, vel aptus imperio. At habet suos quoque miseri--eordia limites; nec fas est amicitiam in muliebrem mollitudinem degenerare. Equidem liberet mihi cum Idomeneo loqui, agereque, ut profectionem nobis annueret. Ita molestiam illam prohiberem, quam adeo ingrata ea super re oratio tibi iniiciet. Sed & noxiam verecundiam, & ignaviae angustias ab animis tuis prohibuerim. Fortitudinis constantiam discas oportet amicitiae teneritudini sociare. Cavendum est, si potes, amico ne crees molesti. Ffa ami

485쪽

am si non potes, illa subeunda smul, ut, quoad licet, mitiges, quod ab eo arcere non plane potes, vulnus. Atqui hoc ipsum, Telemachus excipit, ut fomentum suo rex capiat vulneri, pergratum mihi sit, eum per te de itinere nostro edoceri. Haud ita, mi Telemache, Mentor ait. Ex illis scilicet unus es, qui & nati & educati in purpura, volunt omnia, ipsamque adeo naturam voluntati suae obnoxiam, quin tamen ipsi palam cuiquam ausint adversari; neque id propterea, quod vel aliquo numero mortales ponant, vel bonitate ab eorum retrahantur offensa: sed quod iniucundulnipsis sit tristes & offensos vultus intueri in suo comitam. IErumnas & calamitates hominum socci habent, modo non videant. Cor m meminisse earum, illos ostendaee est. Probant amantque unos, qui ubique nunciant, bene & beate habere omnia. Inter delectationes nihil libet in oeulos, nihil inaures admittere, quod easdem inhibeat. Si quis castigandus , si eorrigendus, si docendus saniora, si depellendus ab intemperantia, ab cupiditate im- portuna : id quidem aliena potius opera, quatrilingua sua moderate constanterque studebunt perficere. Foedissimam labem iustitiae, summis negotiis vitium potius inferent, quam contravenire velint iudicio hominis , quocum necesse habent agere in dies. Haec egestas animi eorum ubi semel somperta est, cogitur omninio ingeniis famulari Interpellantur, stringuntur, obruuntur precibUS, atque ita fatigata demum eorum gratia, quidquid postulatur, admittit. Praemittuntur blanditiae &laudes, quas, nisi a Deo, prope nefas est accipi, adaperiendum illorum sibi animum. Quem si cui

486쪽

on curru potestate ossicii dederunt, multo circuitu latentis & obscurae solertiae ducuntur sub iugum. Tum vero suspirant. Onus excutere iterum ite. rumque statuunt; quanquam illud non nisi cum anima posituri Non otiosh cavent videri, nutu alieno regi; & reguntur tamen. Im, sic eos regi

necesse est, quippe consimiles vitibus, delapiuris in humum, nisi identidem serpentes in amplexum ab immissis stipitibus debilitati suae emendicent subsidium. Itaque non permittam, Telemache, pectus tuum his angustiis, nato ad sceptrum vere pestiferis, circumscribi. Tu, qui tam delicato sensu doloris

nunc Idomeneum affari non audes, luctum eius desines miserari, ubi vix tergum Salento obverteris. Non moeror, quo ille conficitur, sed praesen- tia eius te movet, mi iuvenis. I, regem alloqueret Disce hoc loco, quomodo tenerae menti adium gere constantiam debeas. Audacter doce, profe-Hionem ab eo tibi quidem permolestam accidere;

Ceterum necessariam esse.

Uerebatur iuvenis tam obsistere Mentori, quam convenire Idomeneum. Ducebat sibi pudori, quem praeferebat vilem metum ; sed nec audebat illum excutere. Haesitabat: progrediebatur in unum &alterum vestigiti in; mox inde reserebat se, signiscarum Mentori nova argumenta differendi, quae suasisset. At unicus magistri obtutus discussit verba , totumque excusandi ingenium. Hic ergo

lepide insultantis voce Mentor ) ille Dauniae genti Hercules, ille magnae Hesperiae custos Deus, ille illustris partus Ithacensis oraculi, qui, isto per fata tacituro, sortes Graeciae populis edet Θ

487쪽

Iste non audet regi nunc dicere, spem videndi genitoris non pati, deinceps iter ad suos differri Insortunatam Ithacam, si quondam dominabitue tibi mancipium intempestivae verecundiae, summos, neglecturum fruinis ob timiditatem ad gerenda minima. Ecce quantum inter sortitudinem illam

belli & hane domi discriminis i Risisti pugnantem

Adrastum ; lugentem Idomeneum times 3 Dedecus hoc est Principum, quorum magnitudo prae clare gestis enituit; qui posteaquam in bellis se praestiterunt heroes, demum hebescunt cum postrema plebe ad negotia quotidiano vulgata usu, quibus alii intrepidam admovere manum consue

verunt.

Iuvenis tam sbi perspicua veritate a Mentore prolata, quam aeriori obiurgatione eius motus, protinus, reluctante licet animo, inde se abstulit. Vixque intraverat locum, ubi se Idomeneus continebat demissis oculis, dolore fractus, & exhaustus tristitia : cum inter se mutuo coeperunt sormidare. Neuter attollere oculos , neuter loquin usus; etsi loquebatur ipsum silentium: quod ne solveretur ab altero, uterque metuebat. Postremo rex magnitudinem moeroris non serens : Eccur, exclaniat, virtutem colimus, cultoribus prope ingratam sui . 3 Edoctus illa vitia, quae me prosanrrunt hactenus, ecce in ipso melioris rudimcnti limine infelix tyro destituor. In antiquam ergo sylvam revertar meorum malorum. Desinant se obtrudere praecepta regalis disciplinoe, quam ut si animo, spere attingam nunquam. Piget morari inter homines. Et quo tu, Telemache J Vixit genitor. Frus ra quaeris. Cessit Ithaca inimicis spo- lium.

488쪽

' TELEMAc s. LIB. XXIII. 4ssii m. Mortem illi tibi inferent, si tu illuc pedem. EY illis item est quid dubitas 3) tori vinculo m

trem qui mancipavit fidem. Mane. Gener meus S haeres eris. Me elato sceptrum, me superstite summam potestatis geres. Habitabis in hoc animo, Omnium arcanorum particeps. Quodsi nihil isto rum te movet; at Mentorem, in quo omnia mea collocavi, saltem mihi relinque. Loquere, faret Noli obfirmare animum. Miserere mortalium

infelicissimi l Quin respondes 3 Eheul sentio, quam in me crudeles Dii ; & sentio magis, quam

cum nati cruorem hac manu Cretense solum bibit. Denique Telemachus quanquam voce nec firma, nec intrepida : Meus, inquit, non sum. In patriam me vocant sata. Ex istis me Deoruhi interpi es Mentor hinc iubet proficisci. Et quid magis faciendum mihi Τ Abdicabo genitores meos, S genitoribus potiorem patriam 3 Natus sceptro eum sim, memini me non natum dulci otio, non voluntati meae. Equidem praevalet paterno regno

tuum. Sed &, quod destinarunt Dii, praevalere debet illi, quod tu benigne destinabas mihi. Antiopen habere sponsam vel nulla dote, argumentum esset, me non charum modo, sed & in amoribus haberi fortunae. Quos ne plane tribuat indigno , abeundum mihi, quo offcii iubet necessitas. De caetero sponsam filiam nato poscet genitor. Tu vero nunquid reducturum nos in Ithacam receperas Τ Nunquid propterea in Adrastum ibam cum Sociis 3 Nune demum ire in mala & hostes

Domus nostrae tempus monet. Dii, qui me dedere

489쪽

adiutore eo tangat, quam ipsi fata posuerunt, metam. Amissis omnibus amittere detiam Mentorem me iubes 8 Nec fortunas, nec certam domum, nec Patrem, nec matrem, nec stabilem ea triam habeo. Vir unus mihi superesst probus S sapiens. Is mihi h Iove donum maximum, summum. Tu ipse nunc aestima, illo carere & volens carere num queam 'minime. Praestat mori. Uitam eripe ; nihil haec est. At Mentorem cave eripiaS. Ut in sermone progrediebatur Telemachus, ita vocem S animum sensit amplius confirmari. Contra Idomeneus nec refellere poterat argumenta iuvenis, nec assentiri. Frustra ergo quaesito, quod oppo ret : saltem dolen re obtutu & gestu sensum pietatis conabatur excire. Et tunc Mentorem supervenientem vidit; a quo in haec verba serio compellabatur: Moerorem pone. Proficiscimur; at quae Deorum praeest voluntatibus, sapientia curam geret tui. Iam id unum certum habe, esse nimis fortunatum te, quod appulsi huc a Iove sumus, ut interitu Imperium, erroribus animum tuum liberaret Philocles, quem tibi reddidimus, cum fide ac iuvabit te. Nunquam ille deponet in Deos reverentiam, in virtutem & populos studium, humanitatem in miseros. Hunc audi, hunc rebus cum fiducia, ' sine aegritudine aemulatims admove. Rerum autem, ab eo quas fieri voles, caput e I , ut

ei ius tribuas errores tuos, ut vere &omnino fiant,

admonendi. Est ille animo vere es summe regio, qui amicos sibi putet conquirendos, sine suco, &ex asse integros, qui, ne ignoret, quae peccat, essici Ant. Nihil ex absentia nostia deterior, sed beatus

490쪽

TELEMACHUS. LIB. XXIII. 4s eris, si modo hoc animo sis. At si adulationibus,

quae illabuntur serpentium ritu , mentem interclusam rursum aperies, & sinceris occludes cons1liis lubrico metu, periisti. Noli te facile praebere doloribus; sed ad sequendam virtutem consurgo. Quae seu ad labores tuos sublevandos, seu ad fiduciae in se tuae abusum pertinent advertendum, Philoclem edocui. Praestabo tibi hunc hominem, quem, ut me Telemacho, coelestes tribuerunt tibi. Fatum suum.quemque necesse est audacter sequi. Trepidare nil iuvat patri patriaeque reddito Telemacho, huc denuo reciperem me, si hac tibi dextera foret opus. Quid enim egerim mihi iucundius 8 Non sequor divitias : auctoritatem non quaero. Illis unis opitulatum eo: qui sequuntur

iustitiam, virtutem quaerunt. De cetero coniunctionis S amicitiae, qua me dignabare, memoriam idies nulla revellet. Haec verba subito Mutavere Idomeneum. Sentiebat turbas animi perinde atque modestiores ad Tridentis iussum undas concitati maris, resedisse. Laelius S lenis dolor perseverabat; quanquam sensus potius erat delicate amelli animi, quam ad Rcerbitatem pertingens dolor. Robur menti S, spes, virtus, & fiducia e coelis auxilii revocata gliscebat

sinu.

Deseres ergo me, rex inquit, Mentor, & ego me ipsum non deseram Z Idomenei saltem cave obliviscaris unquam. In Ithaca, cum eo regressus fruetis integerrimo fructu sapientiae tuae, memento Salentum opus tuum esse, ibique reli tum tibi, infelicem S ab uno te pendentem regem. Vade R ii dispar ex Ulysse genusi vade : non te moror

SEARCH

MENU NAVIGATION