Alexandri Cuningamii animadversiones, in Richardi Bentleii notas et emendationes ad Q. Horatium Flaccum ..

발행: 1721년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

. tibi suaυἱs daedala tellus lsummittit flores.

Vide Festum in daedala, & ibi Dacerivin.

XUI. v v. 2s. 26. 27. Laetus in praesens animus, quod ultra es Oderit eurare, Cr amara lento Temperet risu.

Versu septimo legitur Grosphe vocativo Cais su , ad quem casum si Criticus attenderit, ut certe debet, facile inveniat pro oderit, remisperet , oderis , temperes , legi posse , ex qua correyione sequitur , Ut pro laetus animus reis ponatur laetus animi constructione notissima. Verum, quia Flaccus post versum septimum dicit v. I 3. vivitur parvo, & postea v. II. dicit, Suid brevi fortes jaculamur, VU. ZF. 26. 27. vulgata lectio animus , oderit, temperet, mutari non debet. Sed adnotatio tua adscri-henda est. Vide an non melius Animi, Oderis, Temperes. Melius certe videtur , ut secunda persona dirigantur haec ad Grosephum , quam ut sententiose proferantur. Melius quoque , ut ipse Grosphus, quam ut ejus animus ridere jubea-

Iure melius denique illud infertur; quod sequitur paullo pos e

Et mihi forsan tibi quod negarit

Porriget hora.

tibi, nempe, quem prius allocutus sum. Haec Nota in quatuor reprehensiones incurrit, Unam, quia, cum Horatius post versum septimum , ubi Grosphe extat , v. I . dixerit vivitur parvo, & postea v. I . dixerit . fiuid brevi fortes jaculamur dc v. a I. subjecerit;

382쪽

Scandit aeratas &C. Causa non est , cur vulgata lectio animus , Oderit, Temperet repudietur. Etenim hoC loco Horatius docet qua ratione vita a curarum molestiis liberari queat, nimirum . ut animus in praesens laetus sit, neque quid ultra futurum sit, curet : & quia res amarae vitam saepe eontristant, jubet ut animus eas lento risu , id est moderato, non effuso temperet. Deinde illud in reprehensionem incurrit, quod dicis oderit curare &c. sententiose proinferri , quia gnome non per imperativum modum vel subjunctivum, sed per praesens tempus indicativi efferri solet, velut in eo quod Continenter sequitur, Nihil es ab omni - Parte beatum e & similiter Carm. Lib. II. XI. v v. II. I 8. di pat Evios . . . . Curas edaces: dc Lib. IV. XI. v v. 33'. 26. Minuuntur atrae . . . . Carmine Curae 3 ubi tu U. Cn. s minuuntur placet, tum sententiose dictum erit: e dem Lib. IU. XII. v. 28. Dulce es despere in

Tertio in eo reprehendendus es, quod non animadvertisti illud,

Et mihi forsan tibi quod negarit

Porriget hora.

referri ad Nihil est ab omni - Parte beatum Neminem enim ab omni parte beatum esse triplici ratione firmat; una ab Achille , altera a Tithono , tertia denique a seipso & Grospho petita. Et mihi forsan tibi quod negarit Porriget hora. A a a Quar-

383쪽

Quarto denique in reprehensionem cadit. illa natio, melius quoque ut ipsi Grosphus , quam ut ejus animus ridere jubeatur 3 quoniam non hic quid melius dicatur , sed quid Horatius dixerit , considerandum est : nonne Lib. IV. IX. v. 39. de Lollii animo dicit, Consulque non

unius anni dc uv. 4 I. 42. Rejecit alio dona nocentium in Voltu; quamquam hoc utrumque

de ipso Lollio melius dicatur ZLib. III. III. V. 2

Casiaeque damnatum Minervae,

Ubi tu V. Cl. sic scribis ; Vide quaeso circuitum periodi, Ilion, Ilion judex ia mulier peregrina vertit pulverem damnatum mihi NMinervae , Ne. hoc est , Ilion damnatum. Ubi, ut , obscuritas N ambiguitas evitetur,

malim Aion DΛMNATAM : quippe intervenit sumerem, dubiumque prima facie reddit, utrum Ilion damnatum , an pulverem damnatum melit. Immo nulla hic ambiguitas, nulla obscuritas 3 quis enim adeo ineptus est, ut putet damnatum ad pulverem referri λ Corrector damnatam in damnatum mutavit, quia Ilion neutri

generis esse, scilicet a recto casu Ilion, existimavit 3 est autem ab Ilios, quod , ut supra ostendi, feminini generis est.

VI. v V. IO. II. I 2. Non auspicatos contudit impetus Nostros adjecisse praedam Torquibus exiguis renidet.

Criticus mediocri adhibita attentione conjiciet

384쪽

HORA Τ. BENT L. CAP. XIX. 373

ciet hic legi posse Nostris, ut a contudit pendeat 3 vel Noserorum, ut ab impetus regatur. Sed notam tuam adponam. Scabrum prosecto hoc es, inauspicatos impetus nostros. In Pris- Ciano p. 89 I. Sic hodie legitur,

Dauspicatos contudit impetus Nostris.

Nostris, hoc es, Romanis , , recte Nostris

casu dativo, ut Serm. II. VII. U. I s. postquam illi justa cheragra

Contudit articulos.

Recte quidem dicitur contudit illi caput, articulos &. similia r verum haudquaquam redi edicitur contudit illi impetus, audaciam, minas; illius enim dicendum cst. Horatius Carm. Lib. IV. ΙΙΙ. v. 8. uod regum tumidas conta derit minas, Cicero Philipp. XIII. C. I 3. quod ego unus relictus e multis contudi , s egi, alu-vantibus vobis, exsultantis praedonis audaciam. Propert. Eleg. I. I. U. IO. Saevitiam durae contudit Iasidos. Ceterum Noseris apud Priscianum legi, Tumebus Adversar. Lib. XVI. C. 6. ante te admonuit. Deinde, poteris etiam, inquis, legere Nostrorum. Impetus nostro-.rum, ut Caesar B. Cis. II. c. 2s. Neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt. Verum Nostros servandum est, &distinguendum post impetus: Ordo autem est; ct renidet adjecisse nostros, nempe torques praedam exiguis torquibus , quo loquendi genere Noster plerumque utitur. Unicum nunc locum adscribam Epod. I. V. Is

385쪽

3 ANIMADUERS. IN

Roges tuum labore quid juvem meo.

Ubi per metrum poterat sic,

Roges laborem quid tuum juvem meo.

Illud hic obiter admonendum in multis Codicibus laborem , quod a Correctore prosectum est , extare. Nostros autem nempe torques praedam per Epexegesin dictum ut apud Proqpertium Lib. ΙΙΙ. 9. UV. 3I. 32

Conjugii obscaoni precium Romana poposcit Moenia, . addictos in sua regna patres: XIV. v v. 21. 22.

Dic er argutae properet Neaerae Murteum nodo cohibere crinem:

Properet idem hic significat , quod maturet. Carm. Lib. ΙΙ. XI. v. 23. hoc est , propere

veniat; dc maturet illic tignificare mature Seniat , omnes fere Interpretes indicarunt : at hic properet hoc idem denotare praeter Eduar- dum a Turk nemo, quod sciam , animadvertit, eX qua interpretatione necessario infertur cohibere a verbo properet non regi. Cum autem ad aliud vocabulum quam nodo hoc reserri neque constructio , neque metri lex patiatur, Criticus ad observationem , in qua Versamur, animum advertens, Conjiciet reponendum cohibente. Sed Nota tua adnectenda est; Pro-Peret, inquiῖ, crinem nodo redimirer quid tum postea Z an ut domi maneat i imo vero , prope ret ut ad nos veniat. suamobrem vel invitis exemplaribus legendum cohibente. Certissima haec emendatio es. Est sane certissma. Sed

Muretus, Barthius ti Junius ita hunc locum

386쪽

HORAT. ΒΕΝΤ L. CAP. XIX. 3 r

ante te citaverunt. Vide supra pag. 48. Deinde causam mendi adfers his verbis 3 Facilis autem Librariorum lapsus a Cohibente ad cohibere. O sagacissimum causarum peccandi investigatorem l Librarii non lapsi lunt hoc loco ex incuria ; verum secuti sunt imperiti Grammatici correctionem , qui, quod ignorabat potcltatem verbi veniat, id est, propere Teutat, existimavit participium cohibente incohibere mutandum esse. Praeterea tute ipse ad Epod. XU. v. I s. Corrigendus est, inquis, locus Librariorum audacia S ignorantia corruptus , qui lactionem veram offensi ideo immutarunt , ut cum krmis substantivo suo conveniret.

Id, quod sexcenties iis male ce me sciunt, qui

Membranas veteres manibus versarunt. Mallem loco verbi Librariorum scripsisses Grammaticorum, Interpolatorum, vel Correctorum, Librariorum enim errata a Correctorum erratis se-

Paranda sunt : neque vero dubito, quin Librarii nonnulli, quod sermonis Latini se imperitos non esse existimabant, multa male mutaverint , verum sine dubio, ea non ut Librarii , sed ut Grammatici, ut Correctores mutaverunt. Quare si ostensae non Librariorum

lapsu hic scriptum fuit sed clens in ossensiae

Correctoris audacia & ignorantia mutatum fuit, ut cum formae conveniret, dubitandum non est , quin illic cohibere non Librariorum

387쪽

3 6 ANIMADUERS. IN

cohibere ideo mutatum , quod cohibere a verbo veniat pendere existimabat.

XXVIII. UU. I. a. Festo quid potius dis Neptuni faciam

Duae emendationes, eaeque ambae ab observatione in qua versamur derivatae , hic adseris ri possunt, & harum una in promtu est 3 nempe ut loco faciam reponatur facias 3 idque suadet verbum prome , quod Continenter sequitur. Altera haud paullo reconditior est, nimii ram ut pro faciam, facere legatur, ut sub

intelligatur decet, oportet, vel quiddam similes atque haec Ellipsis, abrupto initio, non male

Convenit. Facere autem in faciam mutatum

Propter ignorationem Ellipseos dc mensurae ultimae syllabae in facere ue quae producta est

ob duas consonantes P. R. in prome. Sed tuam V. Cl. adnotationem adscribam. Apparet, inquis, hanc Lyden non ancillam,

sed amicam fuisse Flacci ; atque adeo in Lydae domo comm .sationem hanc habitam esse. Garo omnino inepta es haec lectiρ quid FACIAM. Tu

vero vel centum codicibus invitis , non cunctanter repone facias. Deinde ; equidem miror, inquis , tot Interpretum aciem tam conspicuum

mendum effugere potuisse. Est sane haec conjectura dc valde manifesta dc valde verisimilis, eam tamen pro Certa dc explorata habendam non esse Notae nostrae docebunt. Lib. IV. IV. V U. II. I 8. Videra Raeti bala sub Alpiburi rum

388쪽

Dr sum gerentem Vindeliri,

Criticus, Cui regula, quae ad constructionem pertinet, probe cognita fuerit , vel primo aspectu Raetis legendum esse animadvertere poterat. Et admiror Lambinum hoc idem non vidisse: is enim ad Carm. Lib. I. XXII. v. 2. Mauris jaculis, non Mauri, squod quidam codices habent) recte in Coni tum recepit. Atque hoc loquendi genus Horatianum esse ibidem duobus eXemplis ostendit Maura unda, Mauris anguibus: & alibi pluribus, veluti Sulpiciis horreis, Colcha venena, Stertinium acumen. Sed egregia tua adnotatio subjungenda est , Nos jam olim certam hujus loci

scripturam ex conjectura invenimus. Videre RAETis bella sub Alpibus

atque ad hanc nos deduxit Horatiani sili inda Irad noveram enim Nostrum numquam illud sub Alpibus se inornate , nude prolaturum fuisse. Posea Iagacissimum virum Nic. missum nobiscum facere didicimus ; qui in ora exemplaris AC, FORTE, inquit, RHAETIs. Immo haec ratio nequaquam cogit, ut metis reponamus, quod ex Notis noliris ad Carm. III. XXV. v. s. disces) sed ideo Raetis omnino legendum , quod Interpolator , neque loci sentcntiam, nequo verborum structuram intellexit: nam sententia est haec: Vindelici videre Dru sum gerentem bellum sub Raeticis Alpibus:& Raetis mutavit in Raeti tum , quia videre proxime praecessit, tum in primis, quia Raeticis Alpibus , non Raetis Latinum esse Cen-

389쪽

3 8 ANIMADUERS. IN

fuit. Et similiter venena Colcha in Colchica mutatum Carm. II. XIII. v. 8. Paullo post; Tandem, inquis , in id presso codice ex Bibliotheca Petri Francia, cui variae aliquot Lectiones ex libris scriptis adnotabantur , reperimus manuscriptum exemplar Rotundor ii RETis exhibere: neque parum laetati sumus divinationem nostram membranarum auctoritate framari.

Quid λ tantane laetitia tam insignis Criticus ob tam levem causam assici potuit Z Nonne Ν. Heinsius aliud agens , id est collationi uorundam codicum incumbens Raetis legenum eme vidit 3 Nonne Sublevius, quamvis iri hac arte hospcs , sic legendum esse haud obscure indicavit Lyricorum Lib. I. VI. v. 3O. t

Pugnata Rhaetis balla sub Alpibus

Quid Θ nonne & orationis series , & observatio fidelissima hanc emendationem tam certam tamque indubitatam esse demonstrant, ut, etiamsi mille codices praeter eos , quos tu, aliique Editores omnes tractaverunt, Raeii haberent, Raetis tamen , quamquam nullius Codicis auctoritate munitum , legi deberet 8 Et tu Vir Summe non parum laetatus es tuam conjecturam vetcris codicis auctoritate firmari pQuid Θ nonne ob ignoratam peccandi causam, id est, quod non percepisti Raetis in Raetio non intellecta, ut modo dixi , constructione Correctorem mutasse, dolere potius jam debebis, quam ob id, quod emendationem tuam in vetere libro extare didicisti, debueras laetari Nam

390쪽

HORAT. BENT L. CAP. XIX. 379

Nam si Medicus, etiamsi aegrotum sanavit, si in morbi causa erravit, parum, ut Cicero dixit ) laudandus est ; certe Criticum , etiamsi mendum, quod facillime tolli potuit , recte sustulit, si in causa mendi erravit, non tam laudandum quam culpandum esse judicabimus.

XIV. v v. I9. 2 . EI Ouantis fatigaret ruinis, Indomitas prope qualis undas

Exercet e uster;

Hic habentur duo substantiva, undas , Auster. Unde Criticus facile divinet indomitus legendum esse. Et ita ante te Parthenius & Cerutus legerunt. Sed de hujus loti scriptura vide

Notas. V P. 2s. 26. Sic tauriformis volvitur Aufidus,

Qui regna Dauni praesuis Appuli,

Hic constructionem mutavit Interpolator, quod putabat relativum pertinere in Aussis Sed qua legendum, ut subaudiatur parte, fluvii cursus demonstrat. Tu quidem qua in ConteXtum recepisti . quamquam in Notis sic scripseris; Si codex ullus astipularetur, libentius legerim qua : quibus verbis bis peccasti ; nam in conteXtum recipi non oportuit , de quo scripsisti, Si codex ullus a stipularetur libentius legerim qua: deinde, cum in infinitis locis Interpolatores constructionem CorrupCrint , Cumque sententia constructionem hic

mutari postulet, qua, etiamsi nullus liber atti-Dulatur, legendum est, Epod.

SEARCH

MENU NAVIGATION