Alexandri Cuningamii animadversiones, in Richardi Bentleii notas et emendationes ad Q. Horatium Flaccum ..

발행: 1721년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

AD ANIMADUERS. IN

cur, quod subjicit, millibus atque aliis vivo marile dici putemus, non video, neque alius, Opinor, ullus. Lib. II. I. v. 69.

populumque tributum ,

Sic esse legendum , inquit , pervincunt plerique dices manuscripti ; in aliis est tributim : quae scriptura tamen ferri potest. At altera tributum neque ferri potest, neque reselli digna est.

III. V. 83. Hoc Staber; prudentam ansmum Vidisse.

Iussisse , inquit , legendum est , aut voluisse: non vidisse, ut vulgo scriptum est. Plus vidit, ait, multum vidit , pro hoc valde intelligens fuit: prudens vidit autem, nunquam dicunt Lain risi , quod sciam: voluisse certe hic locum habere non potest , quia nulla res voluisse hic poni suadebat, cum volui in versu proXime praecedente dixerit: neque causa est Cur legamus jussisse , quoniam vidisse hic valet providi P. Terent. Anti. II. 2. 36. nisi vides. Ubi Donatus vides. provides. &Phorm. I. 3. I 2. Recte ego mihi vidissem. Ubi Donatus vidissem. providissem. Prudentem autem lepide addidit Horatius, nimirum ad augendam Ironiae acrimo niam. Quod si quid hic mutandum sit, malim cavi e ue ut vidisse ex enarratione in ConteX- tum irrepsisse videatur. Carm. Lib. III. V.

v. 13. Hoc caverat mens provida Reguli.

Adde quod caveo in testamentis usitatissimum est, vide Brissonium in verbo caveo.

Epist.

362쪽

Epist. Lib. I. I. U. 3 7. M animus tibi, sunt moras, & lingua fidesquar suidam, inquit, liber vetus habet sunt mores, est lingua, ndesque. Nonne es in ConteXtum induci oportuerat p nonne in Notis verbum substantivum eleganter iteratum adnotari de huit 8 Illud autem Ar ex interpretatione in contextum irrepsit e solebant enim Interpretes ubi particula conjunctiva deesse videretur

hoc adjicere funis El.

X. V. s. Adnuimuspariter: Vetuli notique columbi,

Sic, inquit, omnes habent libri manuscripti. Sed

videtur legendum, Annuimus pariter vetulis no tisque columbis. Dictum autem Graecorum more, pariter Vetulis. Nam ut vulgo explicant, consentimus, concordamus inter nos, tanquam

vetuli, , noti columbi, hoc tanquam addunt de suo: quod videtur non fuisse omissurus Horatius, aut vocem aliquam smilem. Commodissime dicemus hic subintelligi participium verbi substantivi ENs , quod, cum in usu non sit, pro eo adhibendum pronomen relativum & verbum sum, ut sit, qui sumus vetuli notique columbi. De qua Ellipsi vide Sanctium & Periis zonium Minerv. Lib. IV. Cap. 4.

V. I 8. Es , ubi divellat somnos minus invida eura

Divellat, inquit, habent libri vulgati e sed depellat scriptum es in plurimis codicibus 3 , omnino depellat magis probo , quam divellat e itaque edendum curavi. At quis non censeat melius dici somnos abrumpere, divellere, quam δε- pellere 7 Quis etiam in hisce studiis versatus,

363쪽

ANIMADUERS. IN

non animadvertat rariorem locutionem disellae somnos displicuisse Correctori pLib. II. II. V. 3.

Quae poterunt umquam satis expurgaste cicutae ,

Acron, inquit, S ceteri cicutam accipiunt pro helleboro ; quod omnino absurdum est: nam primum cicuta immoderato frigore enecat. Deinde Cicuta non adhibetur a Medicis ad purgandum, neque vim habet ullam purgandi, dicendum igitur alterum opinor e duobus , vel Cicutas hoc loco signiscare cucurbitulas , quod mihi veri mile non si, vel legendum sicutae με sicyiae. Sed hanc emendationem recte improbarunt Matistius , Torrentius , dc Marcilius ; dc hic quidem , tum ad hunc versum , tum ad PersSat. U. V v. I 44. I 4s. calido sub pectore mascula bilis

Intumuit, quam non extinxerit urna cicutae. Art. Poet. V U. 26s. 266. 26 7. Idcircone vager, scribamque licenter an omnis Visuros peccata putem mea ; tutus π extra Spem veniae cautus fondose, inquit, in omnibus libris legebatur imira spem Veniae cautus 3 quae scriptura mira torsit eos omnes, qui in hanc episeolam commentarios scripserunt. Ego autem conjectura ductus, ta ab ipsus veritatis voce admonitus, locum cor ruptum emendavi, & eXtra spem veniae cautUS,

sic legendum , quicquid ob repant semidocti, seu potius indocti quidam. Ad quae verba sic Mu- retus Uar. Lech. Lib. XIII. Cap. s. Mihi W- .ro semidocto, sive etiam , si quis ita malit, in docto

364쪽

docto sesiquidoctus ille plane extra spem veniae

peccasse in Horatium non hoc tantum loco videtur. Et Muretus quidem extra spem veniae cautus legi non debere ibidem ostendit ; verum non animadvertit illud an omnis mendo laborare , hujus autem tollendi & verborum series & emendandi ratio viam tam Clare Commonstrant, ut intelligens Criticus, libris etiam semotis , veram hujus loci lectionem nullo fere negotio invenire possit: unde miror , te

Cl. , qui in duobus Msitis sic legi admonuisti,

Ut omnis, more solito non addidisse, sic legendum esse OLIM VIDERAM. Obsereatio autem, quae in pro An reponi jubet, est haec; Antecedentia Correctoribus Corrumpendi consequentia saepe causam praebuisse. Itaque particulam Ut in An mutarunt , quia praecessit Idcircone. Quam observationem eXemplis ex Horatio adductis certissimam esse in Notis demonstravi. EX eo quoque orta est hujus loci depravatio, quod Grammatici verborum sensum non perceperunt ; quorum hunc esse Sta- . tius a te relatus existimat , Itane licenter scribam, contemtis omnino Y disjectis numeris, ut

omnes id θ' sentiant, set ignoscant tamen Z Quae interpretatio tibi displicuit ; non persensit, inquis , Vir eruditus Ut poni hic pro quamvis, licet, quo sensiu i nitis locis apud Scriptores occurrit. Ovid. Didus U. I s.

Ut terram invenias , quis eam tibi tradet habendam

Tria hie animadvertenda sunt 3 unum , quod pro illis verbis, non persensit Vir eruditas Ut - . Z his

365쪽

ANIMADVERS. IN

hic poni pro quamvis, haec scribi oportuit, non

animadvertit Vir eruditus Acronis enarrationem verioremr esse, an debeo, inquit ille o ecurus esse data venia, quamvis palam erunt peccata mearhaec autem interpretatio quae hoc loco , ut

dixi, poni debuerat, a te postea plurimis interjectis , in extremo posita est, idque non negligentia , sed callido, ni fallor, consilio

factum 3 nempe, ne hanc expositionem ab Acrone accepisse videreris. Dices forte, iniquum esse hoc judicium ; quoniam nihil magis notum est, quam ut pro quamvis Crebrosioni. Et hoc quidem verum est. Sed hoc oco ut sic poni. quivis non temere animadvertat ; quia rerum ac Verborum series, quae aliis in locis hujus paniculae hanc esse vim declarant, hoc in loco idem non praestant. Hanc autem Censuram aequo animo ferre debebis , quia etiam alibi, ut suo loco & tempore ostendam.

simili calliditate ad aliena pro tuis venditanda te usum esse deprehendi. Alterum hic animadversione dignum est, quod verba , quae habet Scholialtes Cruquii ad vocem cautus, non ad tu isti. Cautus, hoc est , numquid adeo audaςIer scribam , quia certus sum quod mihi indulgebitur s errem sicut aliis. Atque haeC enarratio Commentatoris nihil differt ab illa Statii nisi, quod ille particulam causalem quia addidit ; quia, inquit, certus sum. Equidem hanc explicationem illi, quam ex Acrone adduxisti , praeserendam esse arbitrer. Nam cum haec verba , idcircone vager, non ad

366쪽

antecedentia , ut Lambino placuit, sed ad Consequentia, ut tibi dc Statio visum est, referenda sint, illud convenienter subjicitur,

quia tutus S intra Spem veniae cautus. Quare , ut ad tertiam animadversionem v inniam , existimo totum hunc locum sic legi debere:

Idcircone vager scribamque licenter, ut omnes Visuros pexcata putem, quod tutus-intra . Spem Veniae cautus p

Pronomen mea , quod e glossemate irrepsici videtur ejicio, quia illud eX verbis vager, scribam , putem, satis intelligitur. Deinde, quia Cruquii Commentator illud in suis libris

non videtur habuissie: nam , Cum is interpretatur Vocem peccata , Pronomen mea non

adfert solet autem ea , quae inponit, integre apponere) peccata, inquit, hoc est vitia mei carminis: denique, quia Corrector , cum verborum quod tutus N intra . . . . Spem veniae cautus t sensum non perciperet, quod ejecit, & pronomen mea, quod ipse locus ultro ei offerebat , in ejus locum substituit. Horum autem versuum sensus est hic , Idcircone ita vager ac scribam licenter , Ut putem omnes vituros peccata, scilicet meorum verssuum, quia tutus supple ero vel futurus sum ; & cautus intra spem veniae, particulam ita, quia ea saepe reticeri solet, cum Statio addidi , verbum autem substantivum , quod post tutus supplevi, haud raro subintelligi Viri eruditi

. non ignorant. Quamquam autem haec nostra Z a. emcn

367쪽

emendatio pro certa atque indubitata habenda non foret, eam tamen omnino adferri debuisse prudens & circumspectus Criticus judicabit. Denique , quod hic adnotas praepositionem intra ubicumque invenitur , eandem habere significationem , in eo graviter erras 3 alias enim apud Ciceronem significare inue alias citra Gellius Lib. I 2. Cap. I 3. ostendit. EX qui bus peccatis, ut alia, quae plurima sunt, O mittam, nostrum de Lambini imperitia in Horatii Poematis recensendis judicium verum esse& aequum satis apparet.

Ex variis Lectionibus , quae apud Lam binum habentur . Regulas ad Horatii Pomata emendanda pertinentes illius temporibus constitui potuisse Criticumque ad easdem acriter attendentem non solam corraditiones omnes a Viris doctis

repertas, sita is omnes probas lentiones 1 una in altera excepta 2 quae Fabricii, Cruquit, Pulmanni, Torrentii, Bersmani S Benthii diligentiae debentur, invenire potuisse.

Um hic Liber Animadversionum sormam

magnitudinis, quam ei, cum hoc opus

adgrederer , destinaveram , jam excesserit s

368쪽

partem tantum ejus, quod hujus Capitis inscriptio promittit, in praesenti complectar 3 quod reliquum erit in Notis nostris aci Horatium perfectum atque absolutum Lector reperiet.

Duabus igitur Observationibus. iisque ipsis, quas tibi V. Cl. aliisque quibusdam Criticis Crenitas esse animadverti, ad hoc, quod polliciti sumus , praestandum utemur. Harum altera est ea, quae vitiosas lectiones, quas indocti Correctores ob ignorationem vocabuli paullo insolentioris in contextum intruserunt, detegit , viamque eas emendandi Common strat. Altera est ea , quae mendas , quibus ignoratio constructionis contextum inquinavit , ostendit , modumque cas eluendi docet ac praescribit. A posteriore exordiar, quoniam ea priorem utilitate vincit 3 idque quinquaginta loci ea ipsa duce a me superius emendati satis superque testantur. Atque hanc quidem observationem ex variis tutionibus , quas Lambinus e suis libris protulit, facile erui potuisse magna Gemplorum huc spectantium copia deis monstrat : ex his quinque vel sex ad illud , quod intendimus, firmandum e primo Libro

Carminum adferre sussiciet. Lambinus ad Lib. I. Carm. I. v. 36. monet

ibi in suis Libris legi sublimi feriam , sublimis

feriam. Item ad Carm. ΙΙ. v. 3 l. apud eum alii Libri legunt Nube candent eis humeros, alii nuba

369쪽

318 ANIMADUERS. IN

candenti, dc eod. Carm. v. U. alii habent popula aeuirini, alii populo aeuirino. Item Carm. IV. V. Id. poscat agna in aliis legitur , in aliis poscat agnam. Item Carm. XXII. v. 2. alii legunt Mauri jaculis, alii Mauris. Item Carm. XXVII. v. I9. alii habent laboras in Charybdi, alii laborabas Chaubdi. Item Carm. XXVIII. V. I 8. plerique Codices avidis mare nautis,

unus avidum.

Hoc igitur probe stabilito , sequitur, ut

locos CX ignorata verborum Consequentia de-Pravatos aciferamus; unaque ostendamUS emendationes omnes tum veras tum verisimiles ,

quas Viri eruditi aut ingenii viribus invene-Tunt , aut ex antiquis Codicibus & veterum Commentatorum scriptis depromserunt, ab intelligente ac diligente Critico , quamquam is solis Lambini Commentariis usus esset , Potuisse reperiri. Hic tamen illud praemittendum est , alias in priscis libris extare constriactiones , quae ejusmodi sunt , ut eas sola recte loquendi consuetudo aspernetur , quasdam, quae tales sunt, ut eas & puri sermonis ratio, & loci sententia respuant ; nonnullas, quae tales sunt, ut eas sola sententiae elegantia avolsetur; quasdam denique, quae usinodi sunt, ut eas numerorum concinnitaS TCPudici. Nunc ad rem, de qua agitur, Venio. Ac primo tuas V. Cl. emendationes, quarum admirabilis est paucitas , , suo ordine propo nam ; easque iplas a Critico cujus mcnti Observatio , in qua versamur , insederit, facile

370쪽

inveniri potuisse demonstrabo; & eodem tempore plerasque ab aliis aut antea adlatas , aut ab aliis vias , quae ad eas serrent, monstratas fuisse ostendam: Item earum nonnullas, quod incertae sunt, probandas non esse , nonnullas etiam, quod vitiosae sunt, prorsus improbandas esse evincam : in causis quoque mendorum adserendis peccata a te admissa castigabo.

Carm. Lib. I. III. v U. 2I. 22. 23. Nequicquam Deus abscidia Prudens Oceano dissociabili

Terras,

Quocunque in loco duo substantiva & adjecti-Vum reperiuntur , Criticus non lotum dispi- Ciet ad utrum eorum hoc referatur, sed & an ad neutrum , ut alia verborum Con1fructio quaerenda sit. Itaque hac observatione admonitus Cogitabit, annon dissociabilis , ut ad terras pertineat, legendum sit; & hunc quidem locum N. Heinsius in Notis ad Val. Flaccum pag. 22 I. sic citat, dissociabiles terras. Tu vero U. Cl. eo non commemorato, sic scribis; eis dissociabilis active per analogiam , ut Inter- Fretes volunt, sumi posset, vide tamen quam in- meta demum sententia exoriretur e Deus abscidit terras Oceano dissociabili, hoe es , Deus abscidit terras Oceano , qui terras abscindit. ut quamne sibi persuaserit, putidulum hoc ab Horatio profectum esse ξ Tis vero sic scribe , ssapis, unius luerulae adjectione.

Nequicquam Deus abscidit i Prudens Oceano ditaciabilis

SEARCH

MENU NAVIGATION