Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

101쪽

est. Postea strata pinguia, illis ex spiritu vini cum

aqua misceta non absimilia, Celeb. Vir conspeXit, quae in nubeculas sensim sensimque densiores mutata 1Unt, Unde tandem verus emerisit calculus. ΕXimium suae eXperimentum, quo ad generationem calculieYplicandam vix aliud eXistit aptius. Νon solunt enim eXinde, qua ratione Vrina pedetentim calculosam materiam deponat, sed sanissima ae quoque urinae istam inesse, quae vero non nisi quiete, quam partium lotio dicatarum debilitas parit, ut ibi vitrorum quiete accidit, vel klidiori quadam molecula oblata, quod rarius tamen fieri videtur, colligitur

et coadunatur, disci potest. Hunc mucum II ALLERVS ly), quum renes incideret, in cadaueribus aliquoties offendit, comparans illum cum rudimentis Crustarum arterios arum, et stamina renum calculi

prima continere suspicatur. In plerisque etiam ΗΑΕNius n) calculo laborantibus eum reperit, etsi pauci quidam eiusdem immunes fuerunt, et quum illum si1ccaret, semper in calcem transiisse Obseruavit r). Et mirum est, quod de homine, cui sectione calculus eXtractus fuit, narrat, gluten nempe, labiis vulneris adhaerens, intra a horas in Veros calculos concreuisses). Haec omnia videntur gluten istud constans calculi latentis indicium arguere. Nihilominus tamen dispiciendum esse puto, an mu-

102쪽

cus siccatus calcem ubi uis relinquat, quam interdum vel omnino defecisse t), vel parciori tantum copia adfuisse , legi citr. Nam, quoniam naturale gluten, quod interna caua lubrica reddit eaque ab iniuriis defendit, adeo nonnunquam copia crescit, ut morbosum fiat; unde, pro varia mali sede, catarrhunt, vomitus et deiectiones pituitosas, quorit a pituitae veteribus vitreae dictae secessus pertinet, aliaque mala creat: quidni igitur nonnunquam prae- ter calculi suspicionem idem in lotii viis fieret ΤMixtus autem particulis istis calcareis si mucus Occurrat, calculum iam intus delitescere, vel glutine

commodo, quo inter se coadunentur, accedente, fore, ut in Veros calculos compinguntur, vero simile est. Tantae illas duritiei esse, quidam eXperti sunt, ut in hac re ipsi adamanti non cederent, et iisdem, pulueris huius gemmae instar, Vitrum poliri posset o). De singulari earum duritie meum etiam cum nitri spiritu eXperimentum testatur. g. 7. Fuiste quosdam, qui Vua ursi adhibita omnino

a calculo conualuere , ΗΑΕΝΙΙ prae prinii S e erimentat) no XETus medici meminit . qui lotium homiri is omnibus

no i r . confirmante id tuam sectionου post rii ortem. c. iicillos. sollicite per coliam transmis en . nihil tamen

103쪽

8EC T. III. VIRTUS IN CURANDIS MORBI g. 7

menta edocent, quorum successum adeo laetum, ut Cl. eorum auctor narrat, eXstitisse, etsi cum illis a me allatis non plane hac in re conueniunt, in dubium vocare nolo. Et illa certe remedia, quae calculi, dum ad notabilem iam magnitudinem per-Venit, ne Xum plane destruere valent, et ut fabuli minimi forma foras eliminetur, idoneum reddunt, quae Vi S, an plantae nostrae, vel ulli alii medelae Competat, iam non disquiram, ceteris antistant, quae symptomatibus modo demulcendis paria sunt Sed demus, polleriorem tantum Virtutem, Vero Calculo praesente, dolorem inprimis sedando, Vuam Vrs1 eXserere; praeterea autem, si sabuli forma in renibus latet, ad hocce eXpellendum x commodam

esse quod utrumque emolumentum tribui illi hi storiarum enarratarum vi potest , quantis laudibus non est praedicanda; et quot in cassibus sectioni non eit praeserenda l . 8. Aegri calculo affecti nihil aliud appetunt, quam

ut cruciatibus, quibus torquentur, liberi evadant. Dum vero Vua ursi dolorem, qui in ipsa calculi sede obtinet, sopit, Omnes simul turbas, a Consensu nervorum in remotioribus partibus Oriundas pacat. - Attamen ipsa mali causa manet 3 Ianet. Verum tot eXempla eXstant hominum, in quibus

post

104쪽

I. DE UVA VRSI.

post mortem calculi, iique maxime insigne S reperti, quorum nulla plane per Vitam suspicio ab fuit, et

aliorum, per interualla modo calculosis affectibus infestatoriana: ita ut non tam calculi moli, quam irritationi inductae agmen illud malorum tribuendum esse credas. Erit interim aliqua tum magnitudinis calculi, tum figurae eius, tum loci, quem occupat, habenda ratio. Dein sectionis incommoda nobis ante oculos sistamus. Nostro quamuis tempore lithotomia adeo eXculta sit, ut ad hanc artem vix persectionis aliquid accedere posse videatur: omnium tamen virorum in illa eXercitatorum, nisi nimis Horiose de se sentiant, testimonio, tam ob vitae periculum ob quam ob alia vitia, quae saepe creat, et doloris tormenta, curatio est, ad quam, ut cum CELSO loquar, nonnisi ubi Vltima eXperiri statutum est, confugere liceat. Senes inprimis sub eadem periclitari obseruatum est: nonne igitur praestat vitam hisce Vua Vrsi tolerabilem reddere, quam mortem, sponte iam celeri gradu accurrentem, sectione citare velle 7 Nec in magna partium corruptela , nec quouis anni tempore, sectio aeque tuta

reperta

mus, etsi sectionem sollertissitne peregerat, aegrum intra 38 horas. ex gangi aena partium, mortuum vidit . cuius nullam aliam causam, quam Commercium cum aegris, empyemate laborantibus, et quodam mer-

Curium usurpante, indagare potuit. V. eius Chirurgi e

105쪽

SECΤ. III. VIRTUS IN CURANDIS MORBIS. 79

reperta est b). Saepe scirrhus Vessicae Vel caruncula t) et tumores eXtra illam in propinquis partibus nati ii , medentibus imponunt, Vt ad Veros calculos catheterem allidere eXilliment. Contra ea, calculo Vere praesente, nonnunquam muco ille nimio obducitur vel cryptis f) Vesicae niorbosisse abscondit, vel vesica tam contracta est g), ut catheter in trudi nequeat vel procedat infra calculum et apex catheteris vesicam protrudat si); quibus in casibus ab instrumento isto nihil certi indicii, et con-1equenter nihil a sectione auXilii, peti potest. Sunt

et causae, quae, licet Calculus cathetere indagetur,eXimere eum prohibent. Quis enim audet calculos , ad libram Vsque supraque ponderosos, spe vitae superstitis emoliri y io Sic calculus, si cum vesica

106쪽

vesica cohaeret , siue quod intra eius tunicas, dum ex ureteribus descenderet, fauente horum directione, irrepserit, siue quod sauciata vesica illi accreuerit, siue quod mucus circa calculum in rugis vesicae latens induruerit, siue quod ipsus vescae pars se circa calculum constrinxerit Io, sacculumque effecerit, sectionem non admittit. Nec minus a sectione deterrere potest, quod ter, quater, quinquies m) illam repetere interdum opus fuerit. R

geret tamen PALLUCCI , necessitatem hanc duram

non tam a malo corporis habitu, quam fracto ad ossium pubis arcum calculo, de curatione FRATRI scosesi loquitur) relictis fragmentis quibusdam, profectam esse. Tandem etiam tum Vita ursi conferet, quando aeger sectioni submittendus est, quum nimirum a lithotomo remotis, ad eum veniendi moram aliisque, commodam tempestatem eligendi

occasionem, concedat.

kn Dignus, qui huc referatur, casus est, a ct wAMLIM in

Vete χ. Acad. Haridio gar a. Ir51. r. 3οο. addita icone descriptus, quem doetis notis cl. ROL. MARTIN Et Cl. AcΗκL illustrarunt. Cohaesiones eiusmodi verae obseritationis fulcro niti P LΑΥΝκRus in Di . de calaulo adu sicam adhaerescente rati merosis exemplis demonstrauit. Et quanto periculo sectio tum coniuncta sit, vel unicus a TVLPIo obferυ. med. L 3. 5) allegatus casus docet.

Memorabile eiusmodi constrictionis exemplum suppeditat cel. Μκ icκL in Histoire de .' Ae d.s sciene. de Berlin, 75 . p. IOI. sq. - V. casus collecti in PLATNERI Cuir. p. 96 f.

107쪽

sECT. III. VIRTUS IN CURANDIS MORBI s. 8 I

Postquam hucusque, quanta commoda Vuae vrssi usu eXinde, quod symptomata leniat, emergant, ostendi: iam quanti Ob Vim, qua in eliciendo sabulo pollet, facienda, expendam Sed de illo tantum, quod in renibus latet, dico, Vtpote quum eodem modo aegri, quos adduXi, laborauerint. Nolo equidem calculi cuiusuis incunabula in renibus quaerere, sed saepissime ibidem nasci, et dein in vesicam deuolui, historiae medicae exponunt.1n liis ce autem non semper verum lapidem constituit, sed arenae forma, ut urina indicat, sine magno saepe aegri incommodo, plerumque adest. A si semper Verendum est, ne particulae istae, glutine Unitae, in magnum olim lapidem coeant. Consentit NOLLE Rivs o) aliique. Et calculorum, qui murales Pierres murales vocantur, structura, quorum iam aliquem coram habeo , idem confirmat. In hoc enim circa nucleum pyriformem innumerant calculosaruna particularum, glutine albidiori, instar laterum muris insidentium, coagmentatarum Conis geriem conspicio. Tanto plus vero periculi ex hoc sabulo in renibus stagnante nascitur, quiana, si in calculum, renibus impactum et diram nephritidem causantem, concreuerit, ilium nonnisi, dum

absce

108쪽

absces ius in lumbis ortus sit, nephrotomia eXimere haud facile aliquis audeat: Vt igitur illis, qui renibus calculum fouent, peius adhuc, quam qui Vesicae calculo laborant, consultum esse, appareat.

Sed quomodo haec commoda Vua Vrsi calculosis conciliat 3 Subridentes intueri WERI HOEIOS, ROSENSTEINIOS, HAΕΝIOS, STOLLIOS, mihi videor, quoties ingeniose istas in mus eo conteXtas Virium medicamentorum eXplicationes perlustrent, quibus quidam adeo delectantur, ut eo sapientiores se esse Credant, quo magis in hac arte calleant. Mihi sufficiat, quid feruuianus corteX agat, scire, si quomodo agat, natura mihi patefacere detrectet. Sic quoque allatis de effectu plantae momentis lubens acquiescerem, nisi, quid in calculi molestiis non essiciat, Verius, quam quid praestet, indicare possem.

An soluendo calculum prodest 3 calculi molem Vua ursi non quidem minui, sed lapides granulatos friabiles in minora fragmenta, glutine soluto, disrumpi, SΑvVAGEs1vs ait. De Vtilitate e perimentorum L OBBII, FIALESII, ΗΑRTLEII, 'Ο-RANDI, STAΕΗΕLINI aliorumque cum variis liquidis,

quibus calculos immerserunt, factorum, persuasus, diuersae compagis calculos urinarios decocto Vuae ursi saturato immisi, quum sperarem fore, ut si plantae vis soluendi inesthi, haecce hac se ratione proderet. I. Cal-

109쪽

s Ee T. III. VIRTUS IN CURANDIS MORBI s. 8;

1. Calculum vnc. 3 et drachm. 6, qui eX genere muralium, quos Vocant, licet aliquo loco cortice externe obductus Videretur, et tam durus erat, ut poli repetitos modo mallei ictus dissiliret, diffregi. eiusque fragmentum drachm. I et gr. 3 s, Versus centrum nonnihil friabile, in decocti saturati libram dimidiam inieci, et in fenestram seposui. Mox, haud violenter tamen, proruperunt bullae, calculo adhaerentes. Ρostero iam die corticis externi aliqua pars deradi potuit, quod aliquot dies post adhuc melius succedebat. Sed per j supraque hebdomades quamuis in decocto fragmentum fuisset, interna tamen eius latera nullo modo molliora facta erant a. Alter lapis, quem ab aegro, supra memorato , obtinueram, eX crustis sibi impositis constitit, externe laeuis, aliquot locis detrituS, et gr. I. pendens. Immerso illo in decocti Vnc. ΙJ, Vt ante, numerosae bullae prodierunt. Quatuor dies post crustam externam durissi1mam reperi, sed nucleum molliorem. SeX fere hebdomaAbus eXactis, priastinam quidem molem adhuc seruabat, verum, fortius digitis compressus, in multa minora fragmenta

comminuebatur.

Ne vero mihi obiiciatur, quod liquido tantum

frigido usus fuerim, reliqua eXperimenta ignis ope, calorem animalem, quantum fieri potuit, aemulantis , peregi.

110쪽

Qilamobrem fragmentum ex maiori isto lapide desumtum, ponderis gr. as, in quo CXternae superficiei parum modo supererat, cum decocti Vuae ursi unc. a digestioni in arena commisi. Ρostridie extus ungue aliquid deradi potuit, intus vero nihil. Sed 8 dies post, quum calculum eXimerem, Vbivis haud aegre in frustula minora se decerpere siluit, quorum quaedam, nucleo prorima, inter digitos,

omnino fere conterebantur.

. Alio tempore calculum ponderis gr. II nucleum albidiorem intus continentem, at tam durum, ut in vitro lineas incideret, figuram insuper Vrethrae, per quam transierat, mentientem, de cocti unctis immisi. Nullae bullae surreXerunt.

Nec per 3 hebdomades, quibus liquido immersus

iacuit, ullum solutionis indicium animaduerti. Liquet ex hisce, Vuain ursi soluendi virtute orbam esse; quod etiam ex cito eius in calculosis auxilio et catheteris indagine eruere licet. Etiamsi enim quidam calculi friabiliores euaserint : hoc tutius tamen aquae soli, quam plantae admistis partibus, tribuitur. Hanc aquae communis in calculo soluendo potestatem, quam L OBBIVS p), nonnisi sub maximo aquae ebullientis calore agnoscit, multi suis eXperimentis q) Vindicant. Quoniam vero hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION