Opuscula in quibus commentationes varias tam medicas quam ad rem naturalem spectantes retractavit emendavit auxit

발행: 1785년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

131쪽

NATURA FOLIORVM

DE ARBORIBUS

CADENTIUM.

Meministis, Sodales honoratissimi , Vos,

aestate praeterita iam ad finem Vergente, id documenti Vestrae erga me beneuolentiae et iudicii de meis ausis honorifici exstare voluisse, ut in coetum Vestrum illustrem reciperer. Tempore hoc accidit, quo iam languescere coeperat stirpium vigor, tristiorque tam hortorum quam camporum vestitus vacationem laborum herbariorum denuntiasse videbatur, et interceptam fere omnem Observationibus botanicis vlterius indulgendi opportunitatem. Quoniam tamen litteris Vestris cognoui, ea praecipue, quae in rei herbariae auctus facere possent , Vobis eXponere iniunctum mihi esse :nolui, quum primum coram Vobis dicendum, exspectationi Vestrae deesse. In ultimam ideo stirpium scenam, quae tum in plerisque adhuc super-G s erat,

φ) Commentatio. R. Societati scientiarum Gottingensii d. 4. Maii a. Ι77 I. praelecta.

132쪽

erat, diligentius inquirere constitui, eam nimirum, qua vivere desinunt; qua ipsa nescio, an ulla alia scrutinio bolanicorum dignior sit.

Habet huius rei consideratio aliquid triste, et moeroris causam ViX ab alio, quam qui stirpes ipse quam maxime in deliciis habet, perc1piendam. Quid enim potesst huic accidere tristius et acerbius, quam tot elegantissimas stirpes, quae curae illi et oblectamento per integram aestatem fuerunt, vel lenta morte conitimi, vel unius frigidioris noctis asperitate eXstingui 3 Hunc dolorem quodammodo Vt lenirem, et vel ex interitu stirpium aliquid fructus repeterem, iam per aliquot annos, sub remissione ista negotiorum botanicorum, quam anni tempus Conψesserat, quaenam mortis earum ratio sit, pensitare solitus sum. Et ad id quidem rei utilitas me praecipue impulit. uippe quae ad abditas vegetationis leges ulterius eruendas, ad climatum cognationem et diuersitatem magis definiendam, ad cuiuslibet denique stirpis peculiarem genium Cultumque necessarium eXpiscandum, insignem lucem afferre semper mihi visa est.

Non mihi iam sumo , mortis plantarum historiani completam perteXere , et Omnia eius phaenomena , quae pro Varia stirpium compage,

133쪽

DE ARBORIBUS CADENTIUM. IOZ

duratione causisque variis, quarum frigoris maXima vis est, sese eXserunt, recensere. Verum amplitudine argumenti praepeditus, particulam eius iam modo decerpam, et mutationes, quae in frondibus vetustate deciduis sese manifestant, propriis observationibus illustrabo. Ρleraeque harum in hortobotanico factae sunt, multis intra biennium eXoticis arboribus locupletato. Quum autem in isto variae arbores indigenae vel omnino desint, vel exiliori adhuc statura fruantur: in vicinas quoque sylvas et nemora eXcurrere mihi opus fuit. Quae hisce subsidiis cognoui, in aduersaria secundum dierum seriena conieci, a quo ordine iam vero recedere Visum mihi est , et similia coniungendo continuo sermonerem e lanare.

g. -- SimpleX forssitan et uniforme dixeris hoc naturae negotium, quo arbores et frutices communi nomine stirpes arborescentes subinde in posterum

vocabo) foliis suis exuuntur. Ast insignis in illo

varietas. Sunt enim Variae huius generis plantae, quae Vltra consuetum tempus frondes seruant. In iis autem, quae quotannis eas dejiciunt, magna

diuersaque multis modis foliorum quoad colorem, Compagem, superficiem petiolosque praecedit mutatio. Variat quoque tempus, quo cadunt, siue regionum, siue specierum diuersarum, sime altitudinis diuersae ramorum, rationem habeas. Et sub ipsa, Vt apparet, rei simplicitate, in caUsarum, quae istam perficiunt, eXplicatione tot sentcntiarum

134쪽

diuortia obtinent, ut habeat, qui veriorem enucleare cupiat, in quo ingenium suum eXerceat. f. s. Obtingit nimirum quotannis istud sub nostro climate spectaculum, quod folia arborum plerarumque et frutiCum, quae primo Vere eruperunt, declinante aestate labem Contrahant, et, postquam ad certum quendam interituS gradum peruenerint, nexu suo, qui ante firmissimus fuit, soluta decladant. Considerari igitur folia tanquam annuae plantae possunt, quae propriam Vitam degunt, sed instar parasiticae alimentum suum per aestatem ab arboris ramis, quibus insident, hauriunt. Delapsis foliis, arbor asciscit conditionem, illi animantium somno alto per hiemem sopitorum, haud abssimilem, donec redeunte veris beneficio vita quasi suffocata resuscitetur.

Cadunt folia arborescentium stirpium diu post

florum eruptionem , quum herbaceae Contra ea, mox illa peracta, Vigorem suum amittant, iunctimque dein cum soliis marcescant, et Vel Vna cum radice vel hac unice intra terram silperstite, posta quam caulis lente eXsiccatus fuerit, intra annuum spatium deper uni. Deiicere folia arborescentibus videtur esse proprium, certe rariora herbacearum eX stant exempla. Eiusque rei rationem quaeras in structurae utriusque discrimine. Est enim herbaceis plantis con

135쪽

DE ARBORIBUS CADENTIUM. IO'

textus laXior et quasi spongiosus , vasa ampliora magisque flexilia et copiosiori liquido referta. Idque nomiiaatim de petiolis et folii is yalet, quibus hoc praeterea commodi a Ccedit, quod superiori 1uperficie aequali auiditate ac inferiori ab humores hauriant. Tanto igitur facilius Vi intrinsecus eY- pandenti cedunt et tanto tenacius eXterne constringenti resistunt; nec, ob uberes humiditatis suppetias, penuriam liquidi per breuem stirpis durationem folia patiuntur. Arborescentium vero Vasa angustiora sunt magisque firma et inferior superficies auidius longe humores attrahit. Nihilominus tamen et hac ipsa in re eXceptioni locum esse, et quasdam quoque plantas herbaceas filia perdere, conspexi inter annuas in Ocymo Basilico foliis bullatis; inter biennes in Basella alba, Gossypio herbaceo, Sida indica; inter perennes autem in Lino flavo, Sida paniculata, Boerhaavia scandente et Euphorbia palustri, cuius proXime dictae folia, antequam decidant , colore eX rubro flavo suffunduntur.

Verum in arboribus ipsis foliorum durationem variare cernimus. Praeter ea S enim, quae quotannis autumno solia deiiciunt, sunt aliae, quae ea dem et per hiemem integra seruant, ideoque sena peruirentes dicuntur, prout ipsa folia, perennantia siue persistentia nuncupantur. Sunt rursus aliae arbores, quarum fronde S autumno quidem emΟ-

136쪽

Io II. NATURA FOLIORVM

riuntur, sed colore alienato et varie contortae et aridae per hiemem in ramis residuae manent. Tres

igitur arborum constitui classes possunt, de quibus

omnibus seorsim dicam. g. T. primum notari meretur, tantam in ista foliorum perennitate et lapsu sub eadem aeris temperie constantiam esse, ut ad specierum characteres ita- tuendos commoda iudicetur. Nec in diuersis modo generibus stirpium, sed in uno eodemque speciebus quibusdam folia decidua, aliis perennantia, competere obseruamus; unde sub defectu aliarum, quibus solis praecise dignoscantur , idonearum notarum, huius diuerssitatis in differentia specifica ratio

iam dudum a botanicis summiS, CLUSIO, BAUHINIS, COMMELYNIS, HERMANNO , DILLENIO, habita, et adhuc a LINNEO et M ILLE RO , Ut alios taceam, habetur. Sic, inter Prunos Lusitanica L. et LaurOcerasus Ε1vs D. item Caroliniana 'ILL. foliis sempervirentibus vestiuntur; inter Quercus, IleX L. Grana untia L. Virginiana 'ILL. et semperuirens EIVS D.

inter Rhamnos, Alaternus, inter Rosas, Rosa sem- peruirens L. et inter SideroXyla, Melan Ophleos L. et illa species, quam Vnice, quantum hucusque innotuit, perili. OTTO A MUNcΗΗAVSΕΝ bb in horto suo Schwobberano possidet, SideroXylon decandrum. Quin experimenta aliorum docent, ramum

arboris semperuirentis insitione arbori foliis deciduis

137쪽

DE ARBORIBUS CADENTIUM. III

duis innatum, per hiemem Vt antea folia seruare, quamuis altera solia solito suo more deiiciat Q.

Regiones sub calidi Timo coelo ad 76um gradum usque sitae, in primis, quae intra tropicos comprehenduntur, reliquis inter tot alia stirpiun1

genera, terram per totum fere annum grato virore obuestientium, arborum in Universum copia et Varietate antistant, quarum multae biS quotannis flores proferunt , et eodem tempore fructus variae maturitatis gerunt. Hae eaedem terrae semperuirentibus quoque arboribus fertiliores io sunt, quam temperatae magis frigidaeque ; Vnde tot succosas plantas, Ut Crassulas, Aloes, Cotyledones, Cactos, Euphorbias, Cacalias, hypocausta botanica calidiora perenni suo Vigore ornare conspicimus; nec minorem plantarum membranaceis foliis instructatarum copiam, Vt Justicias, Jasinina, Costeam, Boseam, plumbagines, Solana Varia, Achyrantes,Vuccas, Lauro S, Annonas, Melianthum maiorem, Hermannias, Ρalmas aliasque. Bene multae tamen quoque in temperatioribus regionibus, quin nostraeo Notauit hoc ill. Du HAΜKL de Pruno Lauroceraso, Pado, et de Quercu ilice, vulgari Quercui insitis. Idocti experimentum succedere connubio inter Quercum Suber et vulgarem , et inter Pinum Cedrum Qt Laricem, facto exponit cl. JACOBI in Ham υiat. T. 5. P. a. r. 683. do Quod nec effugit aciem THEOPHRASTI EREsi I Hylor. lant. L. I. lay. II.), qui in calidis regionibus, 'tagro elephantino, arborum frondes non cadere monuit.

138쪽

IIa II. NATURA FOLIOR v M

nostrae Europae, Lusitania, Hispania, Gallia inferiori , Italia crescunt semperuirentes , ut olea Europaea, Cneorum, Olealader, Alaternus, Tinus, Citri species, Laurocerasus, Myrti, Teucria Varia, Rosmarinus, Medicago arborea, IleX europaea, Cinerariae plures, Gnaphalia varia, Cupressus sem- peruirens, Smilaces Variae, Rusci, Vt reliquas, post eXempla unice ex horti nostri collectione desumta, praeteream, quae Omnes stirpes vero obmitius coelum, Cui in patria sua assueverunt, apud nos nomaissi intra hibernacula per hiemem vitam et virorem suum continuant. Sed tantum abest, ut frigidiores terrae tractus hoc ornamento Omnino destituerentur, ut potius, licet sub minori specierum numero integrae sylvae in borealibus adeo, Suecia, Rustia, America septentrionali, eo niteant, et eo praecipue tempore , quo reliquae arbores nudae Conspiciuntur, peregrinatores oblectent et statura sua procera et ramiS lato ambitu eXpansis venerabiles

existant. Ρini praestantissimum genus , Juniperi, Thuyae, Taxi, nominatim huius loci sunt. Multi

insuper frutices ibidem per totum annum Virere pergunt.

Quamuis vero in hisce folia per hiemem persistant: in haud paucis tamen libero aere fruentibus color ingratior mihi apparuit, Vel in sordide bru-num, ut in Thuya occidentali, Junipero vulgari, Sabina, vel in profundius viridem, ut in Taxo et plerisque planisoliis, Aquisolio, Vinca, rel. inclinans.

139쪽

g. 9. Otium mihi fecerunt in speciebus iis uberius enumerandis , quae sub dio, coelo etiamsi asperiori, viriditatem suam seruant, ili. DV ΗΑΝΕΕ et chmi LLER f) et ΗΑΝΗvRY g) , quorum ille tame quum ad Gallicum praecipue, hi ad Anglicum clima, animum aduerterint, non omnino eorum indices in nostros tractus quadrant. Curatior autem istarum plantarum notitia iis certe necesse est, qui luculis suis arte instructis Bosque is , et per hiemem, de-cius conciliare student. In horum gratiam indigenas arbores et frutices, qui intra limites Florae nostrae hucusque definitos crescunt, significabo. Sunt hae inter arbore S Pinus Abies, sylvestris; et Varietas, pinaster tenuiso litis julo purpurascente C. JJuniperus VulgariS, Taxus baccata, Ilex Aquisolium. inter frutices Vinca minor,

Hedera Helix,

Vaccinium Vitis idaea, OXyCOCCOS, . Erica vulgaris,

Andromeda Polifolia, Arbutus Vua Vrsi, Empetrum nigrum, Viscum album. suxum

140쪽

Buxum quidem semperuirentibus plantis, quae sponte apud nos emergunt, annumerare non licet: ob usum vero in omnibus fere hortisobuium ius ciuitatis inter eas sibi vindicat.

Ρraestantissimo tam quoad utilitatem quam quoad habitus elegantiam coniferarum ordini prae reliquis haec praerogativa solia per hiemem reti nendi concessa est, quae tamen tanto minuS, Vt multi existimant, a copia resinae, qua scatent, derivanda, quum, et sub huius prouentu, etsi uberi satis, quaedam huius ordinis arbores folia decidua habeant. Eiusque naturae, quantum scio non nisi duae, Ρinus Larix i) nimirum et Cupressus disticha, sunt; quibus aliquo iure Ρinus sylvestris adiungenda, quae quotannis copiam foliorum inferiori ramorum parti inssidentium deiicit.

Dum vero quaedam arbores fruticesque sem- peruirentium nomine veniunt, hoc non ita intelligendum, ac si in his folia , quae semel emerserunt, quousque arbor ipsa Vivat, integra residuaque manerent. Sed in hisce pariter cadunt, licet post diuturniOU Ex obseruatis tamen cel. OEI HAFEN A SCHOLLEN RACH Abhildum der wiIden Baetime, Statiden sind Bul hge-wAchse, Abhandi. M. p. 5ο.) edoceor, Laricem, primo anno et interdum etiam secundo, folia sua adhuc retinere, nec nisi vere insequente post consuetam decolorationem deiicere.

SEARCH

MENU NAVIGATION