장음표시 사용
1쪽
2쪽
Consilium Auctoris , & transitio ad rhetor, cam orationem. Cap. LV p E R I O R E libro, perspi-
cue ac breuiter complexi su muS,quae ad artem discendam pertinent: nunc restant , γε ad utendam . Idest docere habemus modum rationemq;Orationis contexendς , in singulis generibus Causaru . Et si enim Rhetorica generalis ars est, ut antea docuimuS,&pra epta continet, quς non solum ad publicas cociones,sed etia ad priuata colloquia,& ad omnem loquendi atq;scribendi usum conserunt: tamen Cuoratio rhetorica, suis distincta partibus, omne oratorium artificium, omne'; dicendi colores admittere possit;de illa potissimum hic agere atq; prςcipere instituimus . Sicut enim in re poetICa , qui tantummodo versum exametrum & pentametrum a magistris cognouerit, reliqua carminum
3쪽
henera facile discit sua sponte : ita studiosis artiaum humaniorum , satis fore putauimus ad Rhetoricam in omnem usum accommodandam, si tantummodo a nobis discerent, tenerentq; artificium componendε Orationis. Ordo autem hic erit prς-cipiendi , ut primum generatim atq; communiter definiamus, partiamur, explicemus Orationem: deinde contineter accedamus ad causas,& doceamus singillatim rationem laudandi, vituperandi;
vadendi,dissuadendi ; accusandi , defendendi. De Oratione etasq; partibus. caput II. ORatio, siue Concio oratoria est sermo perpetuus ad delectandum, ad docendum , ad permovendum artificiose compositus.partes illius quatuor sunt, Exordium , Narratio, Confirmatio , & Conclusio. Exordium est Orationis initiu, quo auditoris animus constituitur & pr paratur ad audiendum. Narratio est rerum gesitarum,uel quasi gestarum explicatio, & quςdam quas sedes ac fundamentum constituendς fidei. Confirmati oest nostrorum argumentorum expositio cum asse ueratione, & contrariorum locorum dissolutio . Conclusio est artificiosus terminus Orationis.
CI iis Partitionibus suatuor facit partes orationis, o dium, Narrationem. Confirmation , Perorationem: Artar. δε- s-atuor σμή ira Narratione habet Propositionem r
4쪽
Eυ quia rarus e si vos Narrationis in omni genere. At Prour isto, quamquam nulla ut fere oratio ne illa, tamen non via Artur anter praeci ias orationis partes numeranda r potius turricula quaedam est, quae vel in fine Exorrii, vel in princiario Confirmationis ce Iocarisse: e quandoq; etiam ipsius Exoris vilis Deum occupat,ut in primaris eo ultationibus, de quibus postere . Suod nis essem meritus a Cicerone, Fabio, alii is magni
Rhetoribus rumis recedere:tres duntaxat fecissem partes Orsetionis, Exordium , Confirmationem, Concclusionem . Luae part tio t ribus ilAsorritoras muneribus belle restondet. in Exordio .n auditoressibi senouatos atq;am eos reddit delecta focin Cofirmatione fido illis facit docen unConclusione cogit eos sibi parere
permovendo . Exordiu cs quas pro Lia instantis pugnae , quoa prouocat aduororium, ora orifatiorem concrLatspectatium Confirmatio argumentis, quasi tetis injstructa , holem lethaliων vulnerat repeli tor, . demum Concta o mi afectuum ct impetuosncitata, prosternit,to lat,triumphat. Huius quoq; partitio nis similitudinem ct imaginem in ipsis Caufartim generibus inspicere Iscet. quia genus demonstraticum desectat ornando, deliberativum dacet disputando, iudiciale mouet incitanis. sea hae uberis: suo loco.
Exordiorum duo sui genera, Principium & In
sinuatio Principium est quod statim apertis rationibus pr arat Auditores ad reliquam ora tione audienda . Insinuatio est Oratio, quada dis simulatione & circuitione obscure subies Auditoris animum. Sed ta Principiti, qua Insinuatio ideo
sumitur,ut inter agedum, benevolos, alte tos,dociales habearnus auditotes . quς tria licet per totam. Orationem custodienda sint, & si pius renovanda; ramen quia pr cipuus eoru locus est in Exordiis; hic potissimum docere oportet,quq sit ratio beneuoluntiet , attentionis , di docilitatis conciliande. E 3
5쪽
De Benevolentia, Attentione, Docilitate , cap. Ir.
BEneuolentia facit, ut libenter audiamur ; A
tentio, ut diligenter; Docilitas,ut intelligenter. Conciliatur autem beneuoletia vel a Persona, vel a Re.Persona triplex est,Nostra, Aduersari rum, Auditorii. Sed tam nostra quam Aduersario-xu,persona duplex est,quia viriq; suu cliente adiu-gimus,Actore scilicet & Reum. A persona nostra beneuolentiam contrahemus, si nostrum ossicium sine arrogantia laudabimus,vel si cognatione,amicitia,publica utilitate, aliaue quapia honesta caus-sa,nullo odio aut malevolentia,aut ambitione, aut qu situ nos ad dicendum adductos esse affirmabimus t Item si nostrum ingenium & dicendi facultatem extenuabimus,ut magis causis bonitati,studioq; Auditorum,quam nostre eloquentis confidere videamur. A persona Rei seu Clientis nostri beneuolentiam captabimus his fere locis : Primum a Probitate,si eum Virum bonum & liberalem es se dicamus, indignum illa calamitate & miseria, in quam illum non sua culpa, sed aliorum iniuria perfidiaq; coniecit:deinde ab eius infirmitate,inopia , solitudine, veluti si Senex fuerit, pupillus,cq-cus,valetudinarius: vel si Femina, virgo, vidua,
Ab Aduersariorum persona beneuolentiam co- .ciliabimus, si eos aut in odium, aut in inuidiam ,
aut in contemptionem adducemus.In odium addu
atur, si quid eorum inhoneste, superbe,crude liter
6쪽
riter,malitiose factum memorabitur.In inuidiam, si vis eorum, potentia, diuitiς, gratia, cognatio
proseretur, atq; eorum usus arrogans & intoler bilis ostendetur ut his rebus magis .videantur , quam caussς sus confidere . In contemptionem adducentur, si eorum Inertia , negligentia, igna uia, desidiosum studium, & luxuriosum otium proseretur. Sed cauendum est, ne ultra modum progrediamur, neue homines potius , quam eo ,rum flagitia odisse videamur . Etiam aliquando Patronus Aduersarii dabit exordium, si eius eloquentiam,ac gratiam Iudici suspectam fecerimus. A Iudicum vel auditorum persona beneuolet tiam captabimus, si res ab his sortiter, sapienter, mansuete gestas proseremus,eosq; citra adulationis suspicionem laudabimus : Item si nos eorum utilitati existimationi,& auctoritati studere oste demus. A rebus ipsis beneuolentia comparatur, si modeste causam nostram laudando extollimus, &aduersariorum per contemptum deprimimuS. Attentos autem faciemus Auditores,si aut do' magnis rebus,inusitatis , incredibilibus,grauibus, atrocibus; aut de necessariis, utilibus, & ad eos, qui audiunt, pertinentibus,nos dicturos esse pol licebimur. Saepe etiam comparatur Attentio , si rogemus Auditores, ut attente nos audiant. quod Cicero frequenter facit. Denique Docilitatem c
parabimus, si breuiter & dilucide summam rei, de qua dicturi sumus, exponemus : Item si attentos fecerimus . nam is maxime docilis est, qui attentissime est paratus audire. Nunc ut intelligatur,
7쪽
quando aut principio , aut Insinuatione utendum sit, Causst qualitas, & natura cognoscenda est. De cuilitatibus, seu Generibus causarum . cap. XV.GEnera Causatum sunt sex, Honestum,Turpe, Dubium, Admirabilo, Humile, obscurum.Honestum causς genus est,cu aut id defendimus,quod ab omnibus defendendu videtur ; aut id oppugna
inus,quod ab omnibus uidetur oppugnari debere ut Pro viro forti contra Parricidam. Turpe genus causς est, cum honesta res oppugnatur, aut defen ditur turpis,ut silaudes ignorantia, aut vituperes studia litterarum . quod interdum exercitationis
caussa fieri solet. Dubium genus est, cum habet in se Causa honestatis & turpitudinis partem, Veluti si quis Patrem furti accusatum defendat, vel amici causam suscipiat aduersus fratrem, aut co gnatum suum. Admirabile seu dissentaneum dicitur id, quod est priter opinionem Auditorum,uel a quo eoru animus videtur esse alienior, ut si For titudinem laudes apud ignavos, lenitatem apua
crudeles, liberalitatem apud sordidos atque au a ros.Humile genus est, cum vilis & contempta res
affertur, ut Encomtum luti, Mustς laudes apud Luciarium,& Disputatio de Rep. sormicarum. ab scurum genus est, cum dissicilis res agitur, & ab hominum intelligentia longe remota, ut si quis de Ventorum causis, de Tonitruis , de Fulminibus verba faceret .
8쪽
Quodnam genus Causa vel Principium , MI In a.
ttonem requirat . caput. si I.
SI genus Caust honestum fuerit,cum ei sua spo-
te Auditores assentiantur, possumus aliquando exordium prςterire, & vel a Narratione, vet. Partitione, vel ab ipsa Confirmatione initium dicendi facere, maxime si causa breuis est,& pauculis verbis absolui potest: vi sunt sere conciones Historicorum, & Poetarum . Sin Exordio uti libebit; Principio utemur , & vel ab honestate ipsissrci,vel ab excusatione ossicii nostri beneuoletiam comparabimus, ut id quod est honestatis, augeatur. In Dubio causis genere parabitur eodem modo beneuolentia, ut ea pars, quς turpitudinem habet, diluatur, & tota caussa in genus honestum trassata videatur. In Humili causse genere ad tollendam rei contemptionem, faciemus attentum Auditorem,in Obscuro docilem . at in Turpi vel Admirabili fi non omnino infesti Auditores erunt, Principio bcueuolentiam comparare licebit: saerunt vehementer abalienati, confugere necesse
erit ad Insinuationem . NAM ab iratis , si perspicue pax & beneuolentia petitur, non modo ea non inuenitur,sed augetur & inflammatur odium.Nuc Insinuationes quemadmodum tractari conueniat, aperiemus.
De Insinuati e. cap. VILINsinuatione utendum est, quotiescunque animus Auditoris infestus est,atq; abhorret ab au'diendo
9쪽
diendo. Id autem tribus ex caussis fieri solet; priamo si res ipsa, de qua agimus, turpis videtur: se cundo si Auditores fuerint ante capti, & persuasi ab Aduersariis i tertio deniq; si defessi erunt eos audiendo, qui ante nos dixerunt. Atq; hqc tria tempora diligenter animaduertenda sunt. Si cau- sς turpitudo infestum reddet Auditorem : aut pro Homine, in quo offenditur, alium hominem, qui diligitur, interponere oportet; ut pro Re,in qua offenditur,aliam rem,quς probatur; aut pro re hO- minem, aut pro homine rem,ut ab eo quod odit, ad id quod diligit, Auditoris animus traducatur . Pr terea utile est dissimulare te id esse defensum , quod existimeris defesurus.dicemus ne nobis qui dem placere, quς facta dicantur ab Aduersariis ,& esse scilicet indigna atq; nefaria. quin etiam facti atrocitatem, & turpitudinem gmplificabimus; deinde ubi igna mitior factus erit Auditor, pedetentim ingrediemur in desensionem, & nihil simile a nobis factum esse ostendemus.Iuuat etiam si neges,te quicquam de Aduersariis esse dicturum,neque hoc,neq; illud: ut neq; aperte i das eos, qui diliguntur; & tamen id obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis Auditorum, & Iudicum volun
Si persuasus Auditor suerit; aut ab aliquo Ad
uersarii dicto exordiemur,& ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit; aut dubitatione utemur, quid potissimum dicamus, aut cui loco primum respondeamus cum admiratione; aut etiam intre pido animo pollicebimur, nos primum de eo esse dicturos
10쪽
dicturos, quod Aduersarius firmissimum sibi adiu
mentum putauerit. Nam Auditor, si eum, quem Aduersarii perturbatum putat sua oratione, videt animo firmissimo cotra dicere paratum plerumq; se potius temere assensisse, quam illum sine causa confidere arbitratur. Sin Auditores desessi erunt audiendo; comm dum est polliceri, te breuius quam cogitaueras, esse dicturum : item si res dabit, non inutile est ab aliqua re noua, aut ridicula incipere, quq aut ex tempore nata sit, aut iam parata ; quς vel apolo gum, vel fabulam, vel aliquam contineat lepidam& iocosam narrationem. Quod si rei dignitas adi met iocandi facultatem; aliquid triste, nouum, horribile statim non incommodum est iniicer '. Nam ut cibi satietas & fastidium, aut subamara aliqua re leuatur, aut dulci mitigatur ': sic animus audiendo , aut admiratione integratur , aut risu
Exempla omnium In uationu , fi mi nur docta 5 erudita
quod hic quidem non magnopere requirendum videtuo saltem perspicua,ct ad praesentem rationem valde aecommoda-ra,leguntur in meteribus commentariis ad Aa. i. artu Rhetorisca ad Herennium
De Uitiis Exordii. cap. VIII. AD hse quedam notantur Exordii vitia vel graciora,vel frequentiora, quo diligenter ca