Introductionis ad artem rhetoricam libri duo. Marcus Antonius Bonciarius postremum recensuit. Ad illustrissimum ... M. Antonium Burghesium Introductionis ad artem rhetoricam liber 2. M. Antonius Bonciarius tertium recensuit, & ad scholarum vsum accom

발행: 1606년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 연설

71쪽

τα Introductis nis

terea disciplinis, atq; artibus subij ciantur. Atque hoc quidem , Auditores , si olim in tr

denda Rhetorica obseruatum foret, ut tantummodo partes illius haberentur,quq ad benedice dum conferunt, idest una Elocutio, si dumtaxat scribendum sit, una comes Pronunciatio , si reclutandum : non angeret nos illa qu*stio toties agitata , numquam soluta, quae Ciceronis auctorit te confirmata & roborata, tam altas atque tam

validas in plerisque radices egit, ut euelli , atq; labefactari non possit. porro veteres illi, & plerique recentiorum quicquid viderunt aliquando, etiam in transcursu tractari ab Oratore, id continuo partem esse artis oratorii statuerunt.Et quia non numquam accidit, accidere aurem sepius potest) ut Orator de iure ciuili, de re medica, de smathematicis , de coelorum conuersionibus, de motu siderum & planetarum verba faciat; ideo persectum Oratorem dici nolebant, nisi qui omnium rerum scientiam animo comprehendisset. Qu* suit caussa, ut exorta inter artes contenti ne , poetica quoq; turpe putans inferiori cedere, sititulerit antimos , S sibi quoq; scientiam doctrinamque rerum omnium vindicauerit. neq; dial ctica fuit suis contenta finibus,sed argumentis ab se confictis & fabricatis probare nititur sese dualius sine controuersia nobilioribus antecedere vortere , quod verum , aut probabile sine ipsa ne i te in illis, neque in ceteris discernatur. Sola ex quatuor iacet Grammatica, quq si necessitatis

ratio haud dubie principem locum tribue

72쪽

Liber. II. 73

re sibi merito queat: quandoquidem multae sunt

artes sine Dialectica, plures sine Rhetorica, pleraeq; omnes sine Poetica. Sed Grammatica omnibus praesto est, una omnibus adminiculaturi una di mater, & nutrix, & comes omnium est : parit, nutrit, fouctq; singulas, neq; mox natu grandeSatq; adultas deserit, quarum sollicite curauit infantiam ; sed per omnem disputationem,medita- tionem, scriptionem fidelissime comitatur. Itaq; si cui licitum esse oportet rerum omnium Vsu pare doctrinam, & usurpare hoc nomine , quia soleat errare per singialas : non est dubium , quin potestas ista Grammatico supra ceteros debeatur . Quod si eum tamen exclusum volumus ab rerum tractatione grauiorum, multo est aequius

excludi Rhetoras,quia grauia illa & grandia tam

propinqua cognatione noni tangunt. Nam si propterea Oratori omnes artes tenendae sunt , quia interdum accidit, ut de singulis loqui habeat: ego dicam eodem modo testoribus, sutoribus,calcea xijs necessariam esse musicam,ut longa odiosamq; fatigationem cantus suauitate demulceant , dcconsolentur.

Noe es cur cantet vinctus quoque eompede fossὸν

Indocili numero cum Uraue mollit opus. cantat, O innitens limus pronus arena, Adherso tardam qui trabit amne ratem rianiq; refert pariter lentos ad pectora remos, Innumerum pulsa bracchia versat aqua. Fessus ut incubuit baculo , saxoq; resedit,

Pastor arundineo carmine mulca oves . cantantis Hulp

73쪽

Introductionis

cantantis pariter, pariter data pensa trabentis Fallitur ancillae, decipiturq; labor. Res autem ita se habet, quantum ego quidem

per imbecillitatem ingenii discere potui, Audito

res. Artium humaniorum duplex ratio est, una in docendo, altera in utendo. Artes dum docentur , permiscendae aut confundendae non sunt :Vnamquamq; a ceteris segregata suo regno, suaq; ditione oportet esse contentam , neq; in aliarum fines impetum facere, & Urannorum more prindari, quae ab alijs occupata iam sunt. Grammatica satis habeat docere sermonem purum, pro prium,emendatum , Dialectica probabilem, Rhetorica ornatum , Poetica certis legibus numerosum . In utendo autem, ut in oratione conficien

da , in texenda historia , in pangendo epigrammate nihil impedit, immo saepius necesse est ava-rijs artificibus mutuari aliquid, quod valeat ad opus perficiendum, exempli caussa. Lucretius cuillos de rerum natura libros componeret,non omnia sumere potuit a re poetica, quia illa tatu modo docet versum facere, nihil sere aliud : sed vi dete , quam multi aliquid de suo contulerint ad exquisitam illius operis perfectionem . Gram matica suppeditauit nudam , ac semplicem latinitatem ; Dialectica praebuit argumenta, vel ad Stoicos refellendos , vel ad suum praeferendum omnibus Epicurum ; Rhetorica tropos figurasq; verborum & sententiarum ministrauit ad poliet dam Comendamq; orationem;. Poetica docuit illa omnia certis numeris mensurisq; constringere,&

carmen

74쪽

carmen heroicum modulari. Neq; propter eam cauilam necesse est dicere , Grammaticam aut Dialecticam , aut Rhetoricam esse partes poeticqfacultatis et non magis , inquam , hoc licet, quam si quis affirmet, artem lignariam , aut ferrariam esse partes aedificatoriae, quia cum illa coniunga tur ad aedificium construendum . Artes enim & si usu persaepe coniunguntur, praeceptis tamen suis,& facultatibus proprijs distinguendae sunt': itaq; non si Pericles optimus senator , & orator fuit,ic , circo Politica & Rhetorica una,& eadem ars est:

aut Politica Rhetoricae pars existimanda est i Nec quia Empedocles Agrigentinus Pythagoream doctrinam heroico carmine complexus est , fuitque idem Physticus & Poeta; ideo poesis & physica una & eadem ars est. Sic Plato philosophiam de moribus a Socrate k Mathematicam disciplinaria Theodoro , Euclide, Philolao, Methaphisicen Elnicamq; Theologiam ab Aegiptus sacerdoti-bui didicit; quq artes quamquam in uno Platone magnae atque illustres fuerunt; eaedem tamen ipsς non sunt; sed ratione, pneceptisq; inter sedisti muntur ' & separantur . Noster ille Beatissimus

Pater Bernardus, omnium. fere magnarum amuscientiam animo comprehensam hanuit,Po etica,

Rhetoricam , Phyosophiam, Theologiam, quod ex illius Elegijs , Epistolis , Orationibus , Commentationibus facile constat. Nec tamen ille omnes in Bernardo ars una sunt, plures sunt, distin sunt. Verum h c sine dubio longiora suere , qua praesensis instituti ratio & causa requirere

- - videbatur.

75쪽

Introductionis

videbatur.praesertim cum iamdudum ex tacito quodam consensu, vel potius ex oculis propemodum loquentibus, colligere mihi videar doctis- sinu & humanissimi Auditores nostram vobis arridere sententiam e vos vero Contubernales& condiscipuli studiosissimi iam videam vultu

alacres , & animo paratos, ad Rhetoricam me cum tanto celerius atq; cupidius cognoscendam; quanto est non solum iucundior ad fruendum,qua putabatis , sed etiam breuior ad inquirendum, &tacilior ad consequendum is .

materia suere rem . venit hse in manus vi M. de libellis a Boneiario eonscriptis,editis,edendis.

visa eri in propositum belle eadere, non Iectorum in dico, sed meum et imo illarum. scient enim aequid ei dem Auctoris in hunc diem dederimus , aut: turismus in posterum. NON erat hic locur diser aliquis. Imo erat Deus , , quoniam vacabat, implevimus. In his autem . meorum nimis expeti non oportet, quae adhibemur,non ad ornandum, sed aή medendum . Uare .

76쪽

FRANCISCVS

FR AN CISCO FRATRI,

Ordinis Minorum Obseruantium.S.D.

R O ea beneuolentia , qua prosequeris M. Antonium Bonciarium Magistrum , propinquum, & paene alterum mihi paretem, rogasti me,soauis. sinae Frater, ut primum de scriptis ab illo editis in hunc diem, postea etiam de illis, qui propediem editurus videatur,faciam te diligenter atq; subtiliter certiorem. Qua quidem in re obsequar tibi hoe Iibentius, quod iam dudum exercitationis gratia , uniuersam illius vitam describere sum ingrestis r lepertinet ista tractatio magnopere ad rem meam. Accedit,quod istuc ipsum alij permulti non a me solum , sed & ab alijs Bon-eiario familiaribus petiuerunt petuntq: in dies. Desungar igi- tur semel isto labore,multi', pariter satisfaciam unius rodatu. Dicam primum de illis lucubrationibus, quas soluta oratiose conscripsi. quae Oratoria vocabo; deinde 1ubiungam de poeticis, quae Poetica. Quattuor edidit orationes, ab se publicae habitas,unam in seminario D. ratione discendi latinam linguam, cum esset taadolescens ; alteram multis post annis,n Musto suo, qua egerat gratias Cardinali Cusano, alijsque principibuς viris, quos iComitoliis Episcopus in Collegium deduxerat. in his tres suere ab illa plurimum laudati, quos hodie in numerum Cardinalium relatos vcneramur, Carolus de Comitibuet , Hieronymus Pamphilius, Caesar Baronius. Tertiam ille vocat extemporaneam , qua Siluestro Aldobrandino, tunc Priori Vrbis ,

nunc Cardinali S. Caesarij, gratulatus est felicem aduentum

77쪽

Perusiam, in Gymnasium , ad Collegium. Quartam deniq;

triennium est, cum habuit in exequiis Io: Vincentij Hond daei. Et hae quidem typis excusae sunt,postrema etiam recusa. Erant sub praelo, cum haec scriberem, duae laudationes , altera pro Bernardino Alfano I. V. C. altera pro Thadaeo Theologo Augustiniano . illam quindecim ante annos ipse habuit, hanc tantum scripsit. Habet praeterea circiter triginta, varijs temporibus siue ab illo habitas,sive ab illius auditoribus Ucitatas, vel in Gyninasio publico, vel in nostro Collegio . De quibus dimogandis ille quidem non cogitat, etsi urgent ex amicis pcrmulti, & Episcopus iratum non imperat. Sed mihi exiguus ingenij partita totam impleu it paginam.

quae maiora sun breuius absoluam. Sequitur Ars Grammatica , quam pariter scripsit adolescens, ut Patrem situm quadragenarium , eoque seniorem doceret latinam linguam. Is quo niam successit egregie; coactus est ab amicis 3c Superioribus edendum librum concedere. quem postea Notis anetum & excultum, biennio quoque recudere oportetanunc sexta imminet editio:edunturq; vn opera saltem duo millia exemplarium . Introductionis ad artem Rhetoricam libri duo,nunc tertium recusi, di orta ti. De quo genere toto quod consilium eius

ruerit , unde docet oratio de discenda Rhetorica, quae nuccum illis exit in lucem . At tu lege insuper duas epistolas, auterani ad Furgeros fratres initio libri primi , alteram ad Petrum Sensium in fine secundi.

Epistolarum volumen primum , quod edidimus Perusiae anno superiore sed eo non dum toto elapso,recusum est in Gemmania typis Pauli Egenolfi, non solum ornatioribus, verum etiam correctioribu4.quam nostri fuere .

Epistolarum volumen secundum in decem libros digestum.

quod iam eleganter descriptum, atq; adornatum,certis de causis comprimitur; nec spero manaturum ante alteram ζstatem.

Dialogus de grscis litteris. in quo tria capita diseruntur, idest primum Ah discenda sit iunioribus graeca lingua, deinde Ru tenus discenda, postremo Qua ratione ac methodo discenda. Ne hic quidem datus fuerat typographis ad diuulsandum,

cum ego hic ad te scriberem.sed petebatur,& propediem dari

Iosodidascalus,

78쪽

Logodida calus, siue De latinis quaestionibus per epistolam

explicatis , libri sex. in quibus ea subtilius atq; accuratius expenduntur,quae in grammaticis & rhetoricis explicari pluribus verbis non potuerunt. Habebunt ex eo volumine studiosi harum artium disceptata & resoluta , quaecunq; profitentibus& discentibus dissicultatem afferre solent. praeterea nouam rationem admodum facilem, & expeditam consequendae latiniatatis. Hoc . mihi volumen traditum est ad describendum. Paucis post hebdomadibus si Deus adsit confectum reddam. Et h c quidem absoluta iam sunt . quae lucem aut iam aspexerunt aut iam aspicient, Musis bene fauentibus. Reliqua sunt inchoata permulta e quaedam etiam sic affecta, ut pro consectis haberi possint. sed ea identidem incrementum , & scismam, &limam capiunt . Ea sunt ex praecipuis, Anticatonum libri duo, In quibus praeter ea , quae olim C. Caesar obiecerat, colliguntur alia grauiora , per quae ostenditur, non fuisse in Romana republica ciuem magis superbum ct magis perniciosum quam Catonem, Epicurus siue Dialogus de antiqua philosophia. in quo es- sicacibus argumentis, & doctorum virororum testimoniis pro batur , neminem de priscis philosophis accessiste propius ad veritatem quam Epicurum e contra nullos ab ea longius receiasisse qnam Stoicos : In quo tamen secundo placito vacillare illum cogit Physiologia, & Manuductio Lipsiana. Fax Nuptialis in qua refellitur priaepostera interpretatio illorum , qui carpserunt epigramma cum Hieropylo editum ,

De nuptijs Farnesiams. Horae geniales , siue facetiarum centuriae nescio quam multae : nam augentur quottidie ,& tumultuaria scriptione con sust , iacent in Aduersarijs. Variarum Lectionum libri circiter decem. lue cur ille Analecta vocaverit , non sane intelligo: cum tamen hoc constet in vulgari argumento quaesitam tituli nouitatem . 'r'

Exameron, siue illustrium exemplorum decades duodecii in quibus maxime imitatus est Ioannem Boccaccium. Hoc ta- men differt plurimum , quod ne umbram quidem turpitudinis interspergit, & veras historias narrat,non fabulas . .. Opuscula permulta, in quibus variarum rerum Disquisitio , nes, Invectivae, Apolostiae continentur. In his Tecnopedia es '

79쪽

sue accurata dissertio quattuor disciplinarum, quibus aetas puerilis impertiri debet. Hae sunt Grammatica ἡ Dialectisca, Rhetorica, Poetica. Que ultima monet me, ut hinc transeam ad poemata. quae se Oratorijs libris serme equarunt.Ex his diuulaata hic sunt. Hieropylus, Carmen de sacris soribus a Clemente Oct. Pont.blax. patefactis,eodem Pontifice iubente conscriptum. Hia post annum recuditur , amplior & ornatior . . De Gerardo B.Bernardi fratre, ad Christum conuerso, libri duo ad Volsatagum Archiepiscopum Salspurgensem. Hi primum Bononiae sunt editi: deinde ut audiuimus in Ger

mania recusi. - - .

Votum ad D. Virginem Lauretanam , & Triumphus Seraphicus ad Neapolionem Comitolum Perusiae Antistitem. Neopsychia, vel Seraphidos libri tres, ad Caesarena Baro

nium Cardi natem . . . . t

Cardinatatus Excellentissimi Principis Aldobrandini. Silua E pluram matnm ad eundem . . .Paeda gonrachia , siue de bello litteratorum libri duoepriores quos nunc reliqui tres quattuor consequuntur , α Carminum genera variδ In Aduertarijs haud diu post recognoscenda & vulsanda , haec erant,Saladinus,vel Excidium Graeciae barbaris inrum-y'Thiumphus Virginis, siue Parthenidos libri, haud sacile

dixerim qua multi:quia botu unus dutaxat legitur absol utus rues quatuor inchoati. nihil adhuc persectum neque politum. Proxime pia omnia poemata unum in libellum congesta sunt: & recusa Perusiae apud Academicos Augustos.nunc iuulo est tomus alter, continens Idyllia varia,Epistolas nonas, & Apologiam pro Grammaticis. a Iabes de Bonciariana Familia, quae volebas, imo 'rtameuscula, qtii volabas sed ingratii esse no debet sest n1m1u,l est optimii.Vale in Collegio S. Bernardi CD IO CVI. e uno in mente non venit numerati:& nuc gaudeo no v enim fatis decuit,ludicrum inter seria e & venire vix meretur, Tognellus, siue sensiados libri tres .

iterum.

SEARCH

MENU NAVIGATION