장음표시 사용
21쪽
PEroratio sive Conclusio, quam Graeci Epilo-
gu nominant, fere duas habet partes, Enumexationem & Conquestionem . Enumeratio est breuis potissimorum argumetorum repetitio,qua redeat in memoriam Auditor, quid per totam Ora tionem dictum sit; totamque suminatim caussam recognoscat. Sed ea adhibenda no est, nisi cu Orator dissidit memoriae Auditorum, aut cu ea, quae dixit, longiora vel impeditiora fuerunt. Hic tamecauendum est, ne singulae particulae repetantur , sed summa rerum capita breuiter perstringantur: praeterea variis dicendi formis distinguatur, atq; orneturoratio nihil enim est odiosius illa nuda,&simplici repetitione, quae vel Oratoris ieiunitate, vel inanem memoriae ostentationem declarat . De conquestione. cap. XVIII.
Conquestio, quam alii Commiserationem, alit
Indignationem, vel Amplificationem nominant, est per quam Auditores ad amorem, ad ira, ad misericordiam , & ad quemvis animi motum acriter impelluntur.Quo in genere cu multa prae cipi possint: nos paucis admonitionibus contentierimus. Primo in promptu sint illae verborum aesententiarum exornationes, quae ad mouendum, atque ad amplificandu valent, de quibus libro Q-
periore satis disputatum est. Deinde affectus ania
22쪽
mi per totam orationem commoueantur; sed in Exordio lenes ac placidi, in Narratione breues cirari, in Confirmatione tum acriores , tum etiam crebriores , pro magnitudine reru de quibus agiatur : modo unum memineris non mouendos esse affectus, nisi ubi rem aliquam vel probaueris, vel infirmaueris.locus vero maxime Pprius affectuamouendorum, est Peroratio, in quam Orator omnem vim suam effundere debet; precari, obtestari, lacrymari, mortuos etiam, si res exigat, excitare, terrere, obiurgare , denique totis ingenii viribus ad victoriam contendere. Pr terea necesse est, ut 'Orator eo motu assiciatur, quo alios assici velit ebene enim Horatius si vis me flere,dolendum est
Primum ipsi tibi. Vt enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quς nisi admoto igni, ignem concipere possit: sic nulla mens est tam ad comprehendenda vim orationis parata, quq pose sit incendi,nisi inflammatus ipse ad eam & ardens accesseris . In primis vero accedat pronunciatio non frigida, neque languida, sed incensa & lacertosa,quq rebus quasi vitam tribuere videtur. quod is facile prςstare poterit, qui rem penitus animo conceptam habeat, & Clientis personam ita susceperit, ut se suam caussim agere existimet, non alienam . postremo in Conclusionibus illud maxime seruandum prςcipitur, ut breues fiant, ne vel inflammatus Iudex refrigescat, vel miseratione ita . .
motus, alio se mente & cogitatione conuertat .
Nihil enim lacryma citius arescit, prisertim in
23쪽
' De Generibus Caubarum sue Orationum. cap. XIX.
OMNES materi , in quibus versari Orator po
test , redactς sunt a veteribus ad tria genera seu eapita, Demonstratiuum, Deliberativum , I diciale. Genus Demonstrativum est, quo laudamus vel vituperamus. Deliberativum, quo suademus vel dissilademus. Iudiciale , quo vel defendimus vel accusanans . Sed in unoquoq; genere tria spectanda sunt, Tempus, Finis, Motus : per quq alterii ab altero facile distinguitur. In Genere Demo strativo habetur ratio prςsetis temporis aut pr teriti: eius finis est Honestas : mouendi sunt Auditores, vel ad virtutis admirationem, vel ad vitii detestationem . In Deliberativo spectatur tantii modo tempus futurum : finis est Utilitas: mouedissent Consultores ad spem, aut reformidationem. In Iudiciali spectatur maxime lepus pr teritum e finis est Aequitas : mouendus est Iudex , vel ad clementiam,vel ad sevitiam . Nunc unumquodq; genus per se breuiter.& perspicue declarabimus,& locos cuiusq;generis proprios indicabimus,unde Oratori argumenta ad laudationes, ad consurutationes, & ad iudicia suppeditantur.
HIEC Cicero et Luinctilianus moeant Genera Causarum r
Aristoteles Genera Orationum rhetori earum.quod nomen. mihi eommodius videtur eum alias ob ea as,tum maxime ad fugiendam ambiguitatem. quia Genera causarum,ex sententia
omnium Rhetorum , dicuntur proprie sex ila causarum malitates , de quibus supra egimus in Obrdio , Honestum . . Dubium , admirabile, Humi is , Obscurum .
24쪽
De Genere Demonninativo. cap. XX. GENUS Demonstrativum ex eo nominatu est, quod quale sit aliquid demonstrat, vel laudata, vel vituperado,vel narrado,uel docendo.Ad hoc genus pertinent Gratiaru actio, Expositio hi storica,Gratulatio, Lametatio, Comemoratio beneficioru, Exibratio,Inuectitia, & si quq sunt alia generis eiuSde .Laudantur autem,vel uituperanturdutaxat hςc tria,Persong Facta Res.Personae ut Cς far,Hannibal, Helena,Lucretia : Facta ut factum Horatii Coclitis, aut Muti Sc uolς:Res,ut cetera omnia, quq neque person ς sunt, neque facta ,ri Eloquentitia, Iusciuile, Pax, Bellum, Agri, Vrbes, Flumina &c.
De Laudatione Personarum cap. XXI. IN hominibus siue viuis, siue mortuis laudandis,
hunc fere in modum disponetur, ac constitue tur oratio. Exordia in hoc genere Iiberiora sunt, quam in Deliberativo,& Iudiciali: sepe autem ab aliquo ducuntur affectu, Velut a querela, a gratu latione : Item a studio, & officio , a rei magnitudine , aut virium nostrarum extenuatione per quq benevolos, attentos, dociles facimus Auditores. Narratio nulla solet incidere,nisi priuataru actio num, quς occurruat inter laudandum . In eius locum *pe succedit Propositio, siue Partitio : per . quas ostendimus, quot, & quibus de rebus,& quo ordine
25쪽
ordine dicendum sit. Confirmatio est veluti quςda perpetua Narratio, in qua non argumentiS conteditur, sed laudes exponuntur per Amplificatione . Conclusio leniores affectus continet: quibus A ditores vel in admirationem rapimus , vel ad imitationem hortamur, vel gratulamur , vel Consolamur. Loci autem ex quibus petuntur laudes , hi sunt fere,quos infra ordine recensuimus. Unde Hominum laudes petantur. cap. XX IL
PErsonς tripliciter laudantur, primo ab iis,quq
vitam antecesserui; deinde ab iis,quq vivetibus contigerunt; postremo ab iis , quς post mortem sunt consecuta . Quς vitam atq; ortum homi- nis anteueniunt, liqc sunt, Natio, patria, paretes, maiores: quorum & nobilitati respondisse, & ignobilitatem illustrasse pulchrum est; dedecori fuisse, turpe . qua occasione proferendς sunt res a maioribus sortiter ac pr clare geste, item signa & prodigia , si qua eius natalem antecesserunt. Qus invita eveniunt,h c sunt, Nomen, bona animi bona Corporis & fortunς,quq magnam ac prope infinitam laudum copiam suppeditare possunt.In Pueritia potissimum habetur ratio educationis , in qua spectatur ingenium puerile, indoles, docilitas, institutio , cura Parentum & Praeceptorum : nam bene honesteque educatum esse laudabile est; incuriose ac negligenter,non honestum.In Adolesce-tia spectantur mores,& laudatur studium virtutis
26쪽
ac sapientiaec hic dicendum est quomodo vita egerit, apud quos vixerit, quibus usus Preceptoribus, quibus ςqualibus,quibus studiis,quibus artibus de flectatus. In Iuventute atq; aetate maturiore comemorantur,Vitae genus,codicio,sortuna;laudantur
facta praeclare,prudenter,iuste, mrtiter,moder te; idq; tum publice, tu priuate. In Senectute Consilium & pietas; item Constantia,religio & fiducia in morte obeunda.Postremo laudes sumuntur ab iis, quae post mortem extiterunt:ea sunt Honor, pompa funebris , fama , litterarum monumenta, statuae,altaq; honoris insignia. Vituperaturus omnia in contrarium torquebit, reseretq; generis humilitatem, malam educationem, sordes, ingluvie, libidinem, ceteraque similia , quae inuidiam atq; odium creant. Confutatio rarius incidit; si tamen occurret aliquid inter laudadum, quod reprehensione dignum sit, id vel defendendum erit, vel excusandum ; vel si neutrum fieri poterit , silentio praetereundum. Item de Personarum laudibus alia via eolligendis. cap. XXIo.
EST & illa vulgaris , & usitata laudu partitio,
quae colligitur ex bonis Animi, Corporis, εο Fortunae.Bona animi sui Indoles, & bonitas nat rae, docilitas,celeritas ingenii,memoria,eruditio, probitas, pietas, humanitas, beneficentia, moderatio,prudentia, & denique omnes virtutes,& bonac artes: in quibus explicandis, aut aetatis, aut rerum
27쪽
rerum gestarum ordinem sequi conuenit. Sed est
cauendum, ne longius ab historico rerum ordine recedamus . Corporis bona sunt, Forma, valetu do, vires, velocitaS. quae si cui contigerunt, magnum ceteris dotibus ornamentum afferunt. Fortunae bona dicuntur, quaecunque commoda, vel optabilia extra nos sunt, ut Patria , genus, OpeS , honores, auctoritas, amicitiae, clientelae, liberi,
propinqui, & quae sunt generis eiusdem . Sed ex his tribus, quae communi appellatione dicuntur bona, quanto quaeque interiora sunt, & ad nobiliorem hominis partem spectant;tanto etiam laudabiliora habentur. itaq; merito primum laudis
locum Animus occupat,alterum CorpuS, tertium Fortuna. immo si potius rectam rationem , quam vulgi opinionem sequamur, sola animi bona vera merentur laudem : & solae animi sordes vera vi luperationem . nam diuitiae, Vires, imperia , non ideo laudantur, aut vituperantur, quod habuerit
quis ea, sed quod iis bene,vel male usus fuerit. De laudatione factorum O Rerum. Cap. XXIV. FACTA laudantur eodem modosiisi quod Pr positio fere per Comparationem adhibetur
ad hunc modum . Inter omnia, quae post homines natos ad nostram memoriam peruenerunt, fortis
simum & clarissimu mihi esse videtur Horatii C clitis insigne facinus, de quo &c. occurrit etiam aliquando Narratio, cum factum ipsum , de quo dicturi sumus, ignoratur a populo. At in rerum laudatione
28쪽
Iaudatione frequenter exordium ab aliqua insigni laude eius rei, de qua dicimus : quandoque etiam omisso diligentiore exordio,Propositio ipsa primuin Oratione locum obtinet, & adhibetur per commendationem , ut Muretus Historiam Romanam laudaturus, ita orationem exorsus em Neq; pars ulla studiorum humanitatis aut amoenior est, aut
fructuosior qua historiameq; ullius gentis historia est, qui cu historia populi R. aut magnitudine, aut
pulchritudine,aut omnis generis exemplorii copia& uarietate contendar &c.Tum,si uidebitur,tota oratio distribuetur in capita, & quo ordine proposueriS,eo perges exponere amplificando, atque ornando. Confirmatio rerum atq; factorum praeter locos laudandi, de quibus supra memoraui mus habet etiam locos rationesque generis laeti-berativi, Honestum, Vtile, Necessarium. Oportet enim id quod laudaudum suscepimus, tale uideri, ut uel necessario fasiendum fuerit, vel plurimum in se utilitatis , atque honestatis habere uideatur. . Peroratio potissima repetit argumenta,& affectus ad praesentem caussam accommodatos mouet. Vituperationem uero ex contrariis locis,ut supra docuimus, colligere facile est.
na, Fontes, Urbes, domus, agri, montes, aliat; innumera : etiam bestiae quaedam, ut Leo , Equus , Aquila, Eombyces, Apes,Aranae. Regiones laudantur ara antiquitate primiseultoribus, a Principibus, ab amplitudine, itu, minuitate,seris elem ntia ac salubritate , a fluminibus, lacubus , mari, ur bitim
29쪽
hium frequentia, relebritate, strillitata aestvibus; ab ammatibus, at to itinere o virtute bellica, humanitate ud. s. Urbes etiam laudantur ab Antiquitate, origine, conditoribus, siu, munitionibus, a Coeli temperie atque amoenitate,ab aquis, a domorum elegantia,micorum multitu ine , munditie,a va- νιarum reriam copia, a principibus, Reip. legibus se in tituis seligione 5 scholis, a populi frequentia; ab inpex is Ostu. r. a fortitudine se urbanitate . Flumina laudantur ab ortusa rurigine eopios velocitate, colore, a piscium generibus S muiae, iudine,ab alses fluuiis quos recipiunt,a loeis quae alluunt,a nasium frequentia , , aliis eommoditatibus. Domus laudantu ab amplitudine, figura, materia, a situ et prorip ta,ab horto, a puteo,uel fonticulo, ab atrio enetralibus,cubiculis. In agrors commeniatione spectaristent haec,Amoenitas Dei, fertilitas ea ruborias frugum et fructuum,uarietas pomorum,a rborisi,et herbarum genera, cultura, raedia. Montes Iaudantur a magnitu dis/,a raditibus,miraculis ot prodigiis,a rebus memorabilibus a fontibus, frugum ubertato 5 ι pia. Luae omnia ex Ariri.ω
De Genere Debberativo. cap. XV.
IN c5slio dando, ut stipra scripsimus, omnia ad
utilitate referenda sunt,quae tamen ab hone state seiungi non debet. Huc pertinet Hortationes, admonitiones, consolationes, commendationes, promisiones, petitiones. In hoc genere ita propemoduin conficietur oratio. Semper aliquo exordio utendum est, modesto tamen, ac breui .nam neque arroganS,neque abrupta placere potest Deliberatio.Sumitur autem exordium maxime ab of
ficio personae , ut Orator dicat, se nullo odio, studio & affectu ; sed caritate, ossicio, & alia quapiam
cerone, uin il quo alligenter eo exit, ari
di posuit cornelius Valerius Ultraiectinus
30쪽
piam honesta ratione accedere, tam ad suadendum , quam etiam dissuadendum . Maxime auteprobantur exordia, quae vel ab aliqua insigni utilitate , vel ab urgenti necessitate ducta sunt, qualia frequenter legimus in Historiis. Narrationem priuata deliberatio non admodum requirit: habet enim satis cognitam suam caussam is,cui consilium de priuatis negotiis damus . At in publicis deliberationibus, praesertim paullo grauioribus, Narratio sere semper occurret, cum docere oporteat multitudinem , quid illud sit, ex quo nostra deliberatio nascitur, ut in Oratione pro lege Manilia , narrat Cicero, bellum geri Cum , potenti illinis Regibus, unde nascebatur consultatio de Imperatore diligendo . Propositio nunqua plane omitti potest: ea fere per Amplificationem efferenda est hoc pacto , ut ii Pacem suasuri paucis proponamus , Nos de Pace humanae societatis conservatrice consilium csse daturos. Partitio rerum ordinem, de quibus dicturi sumus , ostendit ; ea quoque in suadendo prodest plurimum . Confirmatio sex potissimum habet locos, ex qui bus argumenta petuntur ad omnem caussam delia herandam ; ii sunt Honestum , Utile , Iucundum, Polubile, Facile, Neces arium . quorum unum' quodque quid valeat, videamus . De Locis unde argumenta petuntur ad suadendum
O Dissuadendum cap. XXVI. Honestu dicitur, quod sua ui & natura lauda