Introductionis ad artem rhetoricam libri duo. Marcus Antonius Bonciarius postremum recensuit. Ad illustrissimum ... M. Antonium Burghesium Introductionis ad artem rhetoricam liber 2. M. Antonius Bonciarius tertium recensuit, & ad scholarum vsum accom

발행: 1606년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

3 α Introductionis

virtutes disciplinasque complectitur, atque omne quod sacris aut profanis legibus continetur ': praeterea quicquid ad retinendam existimatione, aut fugiendam infamiae suspicionem attinet. Utile dicitur, quod non propter se,sed propter fructum& commodum expetitur. Vtilia primo sunt eaquς ad uitam tuendam , & ad salutis conseruationem spectant: proxima quae ad augendam re familiarem.sunt etiam utilia quaedam cum honesto con iuncta, ut Gloria , Dignitas , Amicitia, & quae sunt similia. Ad Vtile Tutum refertur, quod positum est in tuenda sine pericolo incolumitate sua& suorum.Iucudum est quod honesta quadam Voluptate , aut animum, aut corpus, aut Vtrumq;

delectat. Possibile est quod fieri vel esse natura potest: vi contra , id quod non potest, Impossibile. Facile dicitur, quod nullo vel non magno labore, sumptu, molestia, quam breuissimo tempore fieri potest. In quo spectantur haec attributa, seu ci cumstantiae , Tempus , Locus, Occasio, Modus ,

Instrumentum , & alia huiusmodi, quae si absint; id quod dicimus, facile ad efficiendum non videbitur . Contrarium huic Difficile, quod magno quidem labore, spatio, sumptu, molestia, sed eiMci tamen potest . Necessarium duplex est,alperum absolutum, quod in consulationem non cadit, vi Moriendum sit nec ne : alterum cum condicione .

quod a Fabio, itemque a Tullio in Partitionibus oratoriis ad utilitatem refertur, ut Necessitas nosit aliud, quam utilitas necessaria, sine qua salui, liberi, honesti esse non possimus : ut si dicas, Ne

cessarium

32쪽

. , Liber. II. t 33

garinm esse dedere Urbem,nisi fame perire malis utem Liberare socios, defendere fines , si dignitatem retinere , si ossicium tueri, si vitam seruare

volumus . verum ex ius quaedam recte ad Honestum referri possunt. Uy. .

mae maxime in Debb rationibus spectanda sitit. cap. XXVII.

IN suadendo potissimu exaggerandae sunt Vti

litas, & Facilitas . Incommoda vero, & quae dissicilia videbuntur,extenuanda. Sed deliberationem nihil magis urget, quam Necessarium.exe-plo sit illa hortatio Catilinae ad Coiuratos.VobiS, inquit, est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior; denique quid reliqui h bemus praeter miseram animam λ quin igitur e pergiscimini λ praetcrea exeptis maxime hoc genus Orationis est illustrandum . na. sutura e Praeteritis certius colliguntur, & successe alienae so tunae audientium animi vel demittuntur, vel eriguntur . Suadet Fabius ν ximus in Senatu, ne P. Scipio in Africam traii t. Dies, inquit,me deficiat, si Reges Imperatore ';temere in hostiu terratra ressos cu maximis cladibus suis, exercituitq; suoru enumerare velim. Deinde v tua affert Atheniensium exemptu, qui classe in Sicilia transmissa, nemp. suam in perpetuum afflixerunt: & nouum M. Attilii, qui in ea ipsa Africa , annis ante quam draginta in praelio victus & captus est. Iam De hortationes ex contrariis locis facile colliguntur ,

G Turpi,

33쪽

34 Introductionis.

Turpi, pernicioso, molesto, difficili, periculoso . impossibili. Atque haec de Confirmationis locis

innuisse sufficiat. Peroratione colligenda sunt a gumenta potiora & firmiora, tum mouendae animi assectiones,in Senatu leniores,in Cocione acriores vehementioresque . aliter enim cum imperita

multitudine, aliter cu prudenti Cocilio agedu est. De Genere Iudiciali. cap. XXVID.

AD Genus Iudiciale pertinent Accusationes,

Defesiones,Delationes, Expostulationes,I uectiuς, Apologiae, Expurgationes,obtestationes. quoru omniu finis est Aequitas. Partes orationis in hoc senere omnes adhibentur.ΙnExordio benevolentiam cociliabimus,aut a nostro officio , aut ab eius, pro quo dicimus,commiseratione, aut ab

Aduersarii, qui periculum innocenti facessat,inuidia siue odio ; aut deniq; a persona Iudicum , aut

Principis, aut Imperatoris,eorum res ante gestaS, aut decretas aut iudicatas extollendo . Attentio magnitudinem graui emque caussae commemorat : Docilitas peri uitatem & breuitatem pollicetur. Narratio rem gestam ita exponit, ut multas hinc inde suspiciones,tamquam semina amgumentorum interspergat. Ea saepius adiuncta habet Partionem, quae dicendi ordinem,& capita Orationis complectitur. Confirmationis loci Pro statuum varietate sunt diuersi. Conclusio fi missimas rationes repetit, & Iudicem omni ratione ad eas animi assectiones, quas caussa postulat, impellere

34쪽

impellero contendit. Cetera,quae in singulis Or tionis partibus seruandassint, ex iis quae supra diximus, repetantur.nos ad statum & costitutio

nem caussae transeamus . .

STatus est Quaesito illa praecipua, quae caun

sam continet, & quo, tamquam ad scopum , omnis nostra oratio rζserenda est. ea non solum in genere Iudiciali, quamquam hic maxime , sed etiam in laudationibus,& deliberationibus locum habet: & tam in meditandis nostris,quam in explicandis aliorum orationibus semper inuestiga cla est. Nascitur autem status ex intentione Ac, cusatori ,& depulsione Deiasoris,hoc modo, Craia se coniurasti cum Catilina: Non coniuravi inquit: Quaestio est,utrum coiurauerit nec ne.hunc Rhetores statum seu costitutionem appellant,quia est veluti fundamentum Orationis, in quo cauisa tota consistit. Quoniam vero tria sunt, quae in omni disputatione quaeri possunt; An sit, Quid sit, a te sit: tres etiam sunt status, Coniecturalis, Definitivus, Iuridicialis , in statu Coniecturali qua ritur, An aliquid factum sit nec ne : Vt, An Pompeius Regnum affectauerit: in Definitivo, quid sit id, quod est factum, & quo nomine appellari de

beat i ut, Fuerit ne Iulius Caesar Rex, an Tyran puS, an Dictator : In Iuridiciali,quale sit id quod arguitur, & iure ne an iniuria factu esse videatur: Vt, An Cicero recte secerit, qui coniuratos, india G α cla

35쪽

3ς Introductionis

aera caussa necari iussit. in primoe Coniectura, va-Iet,in altero Definitio, in tertio Ius & ratio.

De statu coniecturali O eius locis. Cap. XXX. STatus Coniecturalis est, cum factum negatur , ideoq;a nonnullis etiam Inficialis appellatur. Eius loci duo sunt, Voluntas & Facultas . Opo tet enim cum accusamus probare, id quod arguimus , Reum voluisse & potuisse facere : contra si

defendimus, noluisse, ac si maxime vellet,non potuisse . Voluntas continet Impulsionem, Ratiocia nationem, Signum,& Personarum attributa . Impulsio complectitur omnes animi perturbationes, aram, Odium,Inuidiam, Amorem,spem perficiedi, spem celandi, &quaecum que ham nes ad aliquid faciendum impellunt. In Ratiocinatione spectantur haec duo, Adeptio bonorum, ut Honori S, Voluptatis, utilitatis:& malorum Eaitatio, ut Damni , doloris , infantiae. Signa tria sunt, Antecedentia , Comitantia, Consequentia. Quae factum antecedunt exempli cauisa in homicidio, haec fere sunt; Ιαiuriae, Contumeliae, Inimicitiς : quq co-

anitantur,Strepitus,clamor, armorum sonitus: Qua consequuntur, VestiS cruentatio, in tuS,tremor, 5 Plura talia. Personarum attributa sunt, Natio, Patria, Educatio, Vitς genus, & cetera quς superiuSexposita sunt in genere Demonstrativo : & hqc de

Voluntate. Facultas vero spectatur ex adiunctis ei rei,de qua dicimus,circumstantiiS,Loco , teρο- re, occasione, commoditate.

36쪽

SEd Vsus Circumstantiaru latissime patet, quia

' non solum ad probandum , sed etiam ad amplificandum , & permovendum conferunt. hi potissimum numerantur septem deuis, Quid, Ubi, auibui auxiliis , cur, Quomodo,

Exempli cans a, quis)Catilina ciuis Romanus, M. amplissurio genere natus . QuidῖAtrox facinus, Remp. funditus euertexe moliesbatur, & clarisse mOS atq; optimos viros trucidare . Vbi λ Rona in foro, in Curia, in Senatu.Quibus auxiliis) co I ta perditorum iuuenum manu,& pr terea bar baris infestisq; nationibus ad consilii societatenucuocatis. Cur)ad se diuitiis locupletandum; ad , Tyrannidem occupandam,explendamq; animi sui turpem libidinem . inomodo)dispositis hinc indet sicaris, descriptisq; totius Vrbis partibus ad ince- , dia . Quando λ quo tempore Resp.aliis bellis erat implicata , & bonis ciuibus ut cum maxime indiagebat. Atq; hos omnes locos qui diligenter ani-imaduerterit, numquam probationum, aut am-lplificationum inopia laborabit.

DE statu Defuitruo cap. XXXI I.

SEquitur Coniectura Definitioma qui tactu negare non potest, proximum.est,ut neget esse id, quod obiicitur ab aduersarijs , sed aliud leuius & infirmius, quodpipsius rei definitione. Ostudenda . G a est

37쪽

λ . Introductio hi,

est i ut Quidam deprehensus est, cum rem pros nam ex loco sacro surriperet: accusatur Sacrile- 1 . ille ita se defendit,ut fateatur se abstulisse,neque tamen sacrilegium fecisse, sed furtum t ideoq;

non recuset, quominus quadrupulum soluat,ut fures iubentur ex lege; non autem exilio, aut morte mulctetur,quq poena sacrilegis est constitiata.Quo loco tam Accusatori, quam De sensori videndum

est, quid sit furtum , quid sacrilegium , & utrique sua Definitio argumentis munienda, & verboruni ac sententiarum figuris amplificanda. De Statu Iuridiciali. cap. XXXIII. STatus Iuridicialis est,cum factum esse constat, sed quale sit, de iure ne, an iniuria factum siit , quςritur. Vnde etia status Qualitatis appellatur; ut, Si quis fateatur a se hominem esse occisum,sed iure; nimirum quia Insidiator,quia Fur, quia Pr ditor, & suς patris perniciosus atq; sunestus foret. Ηqc Constitutio duplex est,Αbsoluta & Assumptiua : Absoluta est, cum probamus aliquid iure esse

factum, nihil foris , aut extra caussa assumentes; sed aut ex natura rei. aut ex lege,aut ex pacto: Ex

natura , ut si Pater filium , Magister discipulum , Prqfectus puerum sibi creditum verberauerit: Ex lege, ut si quis exstilem interemerit, quem ex edicto Principis liceret occidi: Ex pacto, ut si cui miseris te certam pecuniam esse daturum , si tibi in aliqua re operam dederit; Homo naualx opera pecuniam ex pacto repetat. Assumptiua

38쪽

Liber II.

ad probandum, ut si accusetur Milo, quod Clodia

inter cerit, non potest se tueri, nec iuste factu defendere: nisi foris asstimat aliquid,quod rei aequitatem declaret: Ille,inquit,mihi insidias fecit, de mortem denuciauit;ergo iure hominem interfeci. De Partibus Quaenionis Assumpti aeq. XXXIIII., Vςstionis Assumptiuς partes sunt octo , Insi

aciatio,idest prςcisa facti negatio,in qua accusatore redire cogimus ad coniecturas, & probare esse factum id, quod ille assiimpserat tamqua ce e tum. Extenuatio, cum conamur culpam facere

leuiorem ex definitione, ut Homicidium feci; non Parricidium. quo modo a qu stione Iuridiciali ad Definitivam retrahitur aduersarius. Remotio cria minis, cum culpa vel in fortunam reiicitur,vel ad alium quempiam transfertur, ut Non scripsi o Cupationibus, aut valetudine impeditus; Non veni ad constitutam diem , quia Fluuium repentianis auctum imbribus, traiicere non potui; Feci . sed non mea sponte, Consul iussit, aut Prqtor, aut Senatus. Reiectio siue translatio actionis, temporis, loci, aut iudicis; ut Fateor me debere,sed tibi non competit actio; Debeo, sed non hoc temporς, non hoc in loco,non sub hoc Iudice. Comparatio, cum de duobus malis minus eligitur,ut Malui hominem occidere , quam pudicitiam amittere. Casus siue imprudentia, ut Intorsi sagittam .in seram. di hominem ibi latentem interemi. Vis siue necessitas , ut Vrbem hostibus dedidi, sed fame vr sente, vel militibus obstinate prstium dςtrectan

39쪽

ηo Introductionis l

tibus . Denique Deprecatio , cum facti venia petitur . qus non venit in iudicium, sed apud Imperatorem , aut Principem s*pe tractatur : ideoque illius caulla diligenter inuestigandῖ sunt.

De causis Depreeationis. cap. XXXV. . . . INnum abitet possunt esse caus*, quamobrem coirixenti Reo , & suplicium deprecanti ignoscendum esse videatur . Sed maxime usitatae atq; Ommunos videntur septem , ad quas reliquq reseruntur . Prima, Si Rei plura, aut maiora benefi-sia, quam maleficia constare videbuntur: Secuda, Si qua virtus singularis , aut nobilitas in suplicem ii : Tertia,Si qua spes ostendatur,eum aliquado usui futurum : Quarta,si Reus ipse modestuS,tem-yeratus ac misericors in potestatibus probetur fuisse : Quincta, Si non odio neque Crudelitate , sed ossicio & studio aliquo commotus,vel ab alio deprauatus, deliquerit: Sexta , Si tali de caussa aliis quoque ante fuerit ignotum : Septima, Si iiihil periςuli eo dimisso relinqui videatur, nulla ideniq;reprehesio, vel suspicio mali possit existere. Dictio siue figura dicendi cuiusq; generis propria: est; Demostratiu exculta & copiosa; Deliberativi, grauis & prudes, Iudicialis vehemens;&icocitata.

uso pacto genus Orationis iuuentandum sit. caput. XXXVI.

RARA est Oratio,quq tota in uno geriere e sumatur:sed plersq: ex pluribus mixtς sunt

40쪽

Liber II.

nam & in iudiciis laudamus, & in deliberationibus accusamus,& in ipsis laudationibus saepe occurrit aliquid,quod aut redargi endum, aut de sendendum sit. sed ad genus curusque Causae proprium dignoscendum,n ecesse est animaduertere,quinam sit scopus, atq; consilium Nitimum Cratoris, ad quod cetera referuntur . nam finis e qui Or tioni genus & nomen tribuit. Exempli causa, Cia ceronis Oratio pro lege Manilia, quamquam in Pompeii laudibus fere tota versatur ; tamen quia controuersia est de Imperatore deligendo , & Po- petiis ideo laudatur, ut iudicetur idoneus ad id bellum administrandum; oratio est generis Deliberatiui.Sic quae Archiam defendit ab eorum ca- Iumniis,qui eum Civem Romanum esse negabant, iudicialiis est, licet tam inulta de Poeticae laudibus interiecta contiiteat. Deniq; illa, qua Caesari gratias agit pro restituto Marcello, ad Demonstrativum genus referenda est, quamquam inter agendum redarguit ea , quae Caesar obiecerat destio pericuJo . quae particula per se sumpta, non est dubiu , quin ad genus Iudiciale referri debeat. Verum haec aliaque his similia , quae ad Artis naturam penitus cognoscendam pertinent, vel obscuriora su 3t, quam quae a pueris sine Doctore

percipi possint; vel clariora, quam quae ipsis Doctoribus praecipi debeant.

M. ANT.

SEARCH

MENU NAVIGATION