Introductionis ad artem rhetoricam libri duo. Marcus Antonius Bonciarius postremum recensuit. Ad illustrissimum ... M. Antonium Burghesium Introductionis ad artem rhetoricam liber 2. M. Antonius Bonciarius tertium recensuit, & ad scholarum vsum accom

발행: 1606년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 연설

61쪽

Introductionis

Arremus facile ; omnes enim artes, & disciplinqquadam inter se aianitate ita copulaptur,ut altera iuuet alteram , & nonnullae sine nonnullis existere prorsus non possint. exempli gratia: non est physica sine Dialectica, nec Poetica sine Rhetorica; per Philosophiana transitus est ad rem medicam, per Gramaticam ad omnes artes. Age tamen, quod coepimus , videamus. Aristoteles acerrimo vir ingenio in rebus excogitandis , & iudicio in disponendis technologias, siue

praeceptiones omnium artium,hoc modo serman-d s putat: ut primo ars ipsa definiatur, & suis quasi limitibus circumscrioatur: deinde in partes

proprias, tque , ut ille loquitur , homogeneas diuidatur: postremo singulae partes explicen tur, & appositis illustrentur exemplis. Nunc dato mihi hanc veniam , Auditores , ut quod didici magistris meis , id mihi proponere liceat, citra omnem arrogantiae suspicionem , non definiendi caussa, quod neque mea imbecillitas potest, neq; pudor ferret; sed tantum disquirendi. Credide-xim igitur , atque ita pi orsiis necesse est, in viro illorum trium, quae modo dixi,peccatum aliquod esse admissum in tractanda Rhetorica , ut vel non optime definita fuerit, vel non in proprias ger manasq; partςs distributa, vel denique minus co-mode per partes explicata . . Nos unumquodq; qu in licebit breuissime, considerabimus, di fine dicendo imponemus. Est igitur definitio Rhetoricae meliorum assensu Rhetorum comprobata , Rhetorica est ars benedicendi.

62쪽

benedicendi.que quicem totam Rhetoricae vim &naturam exprimit . quemadmodum enim Grammatica docet emendate loqui, & Dialectica probabiliter diserere in utramq; partem ; ita Rhetoricae munus est bene dicere, idest ornate, grauiter & copiose dicer . In qua quidem re unum

mihi semper admirabile visum est, quod sensi esse

commune omnibus tam veteribus, quam recentibus , qui de hac arte praecepta posteris reliquerunt. Amabo, viri eruditissimi, date mihi hane operam libenter, & taciti reputate cum animo quaestionem,quae mihi negotium exhibet ignora es , vobis vero facile fuerit intelligere eruditis. Mos est omnium Rhetorissantium, definita Rhetorica , idest arte oratoria Rhetor enim latine Oratorem, & Rhetorica oratoriam significat continuo quaerere quid sit Orator, quod ei officium , & qui finis propositus in dicendo. Cum enim Rhetorica sit ars bene dicendi,quid esse aliud,siue officium,sive consilium Rhetoris potest,quam bene dicere 3 Qui subtilius,& acutius ista disputant, credo, vident sortasse aliquid, quo non adspirat hebetudo ingenij mei; . Sic enim soleo ratiocinari comparando: Cum constet exempli gratia, Gramaticam esse artem emendate loquendi , stustra quaerimus deinde, quid sit Grammaticus,quod sit munus aut officium Grammatici: porro Gram' maticus est, qui emendate loquitur, & Gram matici officium est emendate loqui . finis quoq; non aliud quam ossicium,emendate loqui. Sic ubi scierimus coementariam esse artem construendi

domum s

63쪽

64 Introductionis

domum ; non modo superuacaneum planeti a stultum esse videatur inuestigare,quid ipse sit coementarius, vel quod eius ossicium & finis . Ego met , qui hic dissero , cuius iam officium 5 sinis est ista redarguere, vix tamen repetere audeo, quod definitio ipsa nimium aperte do et, coemen . tarium esse, qui scientiam habe At construendi do . mos , dc coementari; tam officium, quam finem n e ne aliud quam construere domos . Hoc ipluin in Dialecticis,in Poeticis, in re medica, nautica bellica; deniqua in toto illo genere artium, quas Gricci ςοκαςικας, nostri vocat coniecturales,liquidius clariusq; discernitur, quam ut faces argumentorum rationumq; adhibendς esse videatur. Nunc rogo, cur idem mihi non accidat an Rhe toricisΘham & Rhetorica de illis artibuS est, quam rum ratio pendet a coniectura : quae si ars est be nedicendi, ut plerique omnes fatentur; necessa rio videtur consequi, Rhetorcm siue Oratorem cum este , qui bene dicat, eius deq; officium ac Gnem esse non persuadere, sed benedicere . Quod tamen ipsum , ut paulo ante diximus, post Rh torico definitionem exprimendum non fuit: satis erat sua sponte notum : Definitio patefecerat et

ignorari non poterat . . . .

Quod si fortassis obijcias, veriorem videri Il lorum opinionem, qui existimant Rhetoricae fine esse persuadere, quam illorum, qui bene dicere non pugnabo acriter aduersus istud , quod nunc quidem ad me non attinet, sed hoc dicam , in al-tcrutro peccatum esse a magistris dicendi, vel in

64쪽

Liber I I. I cs

arte definieda,vel in artifice describedo.Nasi finis est Oratoris psuadere, dicendu no fuit, Oratoria ipsam facultatem esse artem benedicendi,sed arte persuadedi,vel benedicedi quide,sed propter per . suadendu. Cotra si facultas Oratoria vere definita est Ars benedicendi, adiungendu no fuit,Oratoris fine esse persuadere: quandoquide,ut ostendi, hoc in genere artium finis ab officio non seiungitur . Atq; hoc, Auditores, quod de Rhetorica finitio ne dillemi, diligentius animaduertendum est, quod ex eo, nisi fallor, tota quaestionis huiusce ratio pendet. Nam si ex prςcepto ante tradito per Aristotelem de artibus conscribendis, sponderet partitio definitioni, & in tota tractatione Rhetorica nihil aliud doceretur, qua quod artis ipsus definitio comprehedit: numqua orta esset illa tanta c5tetio,& dimicatio de tot artibus uni Rhetoricae, tanquam dominae ancillantibus deq; inla rerum congerie, perturbatione, infinitate , quam pleriq; oratoriae subiectam esse voluerunt . Propterea quod , ut a definitione transeamus ad

partitionem qui fuit diuisionis nostrae locus secundus ) Rhetoricae partes propriae, germanae, homogeneae tantum illae statuedae sunt, quae a de finitione nascuntur, & ad bene dicendum perti nent , cuiusmodi tantum duae nihilo plures assi gnari possunt, Elocutio , & Pronunciatio. Nanx

ceterae, quas vulgo Rhetoricae partes nuncupant:,

Inuentio, Dispositio , Memoria , non veniunt in hunc numerum, ut ex tali argumentatione per spicuum sore arbitror. V I partes

65쪽

σς Introductionis

Partes propriae cuiusq; artis, & facultatis habendae sunt, quq tantummodo ad illam spectant, &cum c teris nihil commune habent. At inuentio, dispositio, memoria nihilo plus ad Rhetoricam , quam ad ceteras siue axtes, siue doctrinas perti nent . Sequitur ergo ut inuentio, dispositio, memoria partes Rhetoricae haberi non debeant. Ar-.gumentationis propositio, & quia est Aristotelis,& quia non solum animo' cernitur, sed etiam quod aiunt) manu tangitur, & contrectatur, longiorem probationem non desiderat, breui e planatione contenta est. Dico igitur partes artiusingularum debere appellari solum eas, ex quibus

illς artes constant, atque conflatae sunt ; non eas , quae aliarum communes artium sunt, & codem modo a pluribus usurpantur. exempli caussa: partes rei grammaticς numerantur quatuor, Ortographia, quq in litteris; Prosodia,quq in syllabis, Ethymologia, quς in singulis dictionibus; & syntaxis, quae in dictionibus copulandis,struendisque versatur; & hae quidem partes ad Grammaticam

ita pertinent, ut ab earum tractatione omnes reliquς artes excludantur. Neq; me pr terit, Auditores,ista paulo accuratius, atque subtilius ex 'pendere dialecticos, dum ostendunt res easdem sepe aliam atque aliam faciem, formamque induere, & ad plures artifices pertinere . quorum acumen mihi in pr sentia necessarium non est. Assumptio ita probatur. Inuentio, ut Rhetores ipsi definiunt, est excogitatio rerum verartim, aut verisimilium , quae caussam probabilem reddant.

66쪽

Ηoc vero non uni faciunt oratores, sed etiani. Medici Philosophi , Iurisconsulti, & ali) plane

omneS maiorum artium proselibres. quorum singuli necesse habet excogitare rationeS veras, aut

saltem verisimiles, quibus illorum siue opinio,si ue scientia innitatur. No est igitur Oratoris proprie Inuentio. Quid di 'ositioὸ num solus Orator Prudenter ordinat, disponitq; sententiasὸ reliqui

omnes promiscue, perturbate, peruerse , omnia in unum quasi aceruum congerunti, proponuntq; Hoc vero neque quisquam concesserit, & dial cticus ita negauerit, ut rerum seriem ordinemq; non aliunde, quam a suis prςceptionibus peten'

dam esse contendat a. Sequitur Memoria, quae cum maxime communis omnium disciplinarum, dc artium esse vide tur,prosecto mirum est ab Rhetorica usurpatam pro sua : nisi , si hoc necesse sit , ab oratore sententiam dici memoriter, a ceteris vero nihil ne cesse est. licet ergo iurisconsultis ad Iudicem , ad Pontificem, ad Imperatorem, ad Resem de scripto recitare sententiam, & cum de iure gentilitio, de alluvione , de postliminio, de testamen'to iudicium est, Pomponium secum afferre, aut Vlpianum , immo vero Baldum quoq; & Bari luna ; in eisque ante tribunal aut lesere, aut lege dam iudici dare sententiam. Medicum quoque a& Philosophum, & Astronomum non oportet fatigare memoriam ediscendis interpretationibus. possunt ferre in Gymnasium Galenos , & Aristo

teles, & Zeroastros, eorumq; non memoriter ex ' i Ia explicare ,

67쪽

w8 Introductionis

explicare sed legendo dictare sententias de sig-

gesto. Nimirum Auditores,hoc planius est ad cognoscendum, quam ut quisquam probare co tendat . vim ipsam recordandi omnibus faculi tibus , & artibus, & scientijs esse communem , nec licere cuiquam sibi vindicare tamquam propriam & suam. Quod si fontem, aut pratum, aut nemus publicς utilitati comparatum occupa re , ac suum facere nefas est; & qui tale aliquid

conaretur,eum iure publico coercendum putaremus : quis non miretur, aut irruisse olim in pos- .sessionem non suam Oratores, aut nemine prohia hete,per tot secula retinereλQuod si cuiqua licere oportet, lemoriam scientiae suae partem ducere ;crediderim vobis potius licere iurisconsulti, quo-xum audio tantam esse rerum,actionum , Opinionum , comentariorum, librorum infinitatem, venon sine causa in prouerbium abierit, Memoria iurisconsultorum. Sed vos arbitror legum vindices , & defensores εquitatis noluisse contra leges , contraq; qquitatem ea vobis attribuere, quς sint omnium . Quod si vos noluistis, qui facilli me potuistis, hodieq; ut cum maxime potestis rmulto minus serendum est: licuisse illis,quorum in ea re minimum ius , & auctoritas esse videretur .

qui si hactenus possessione deiecti non sunt, credo potissimum ex eo accidisse,quod illi regnarent in indicijs , & ijdem sere doctissimi iurisconsulti, &disertissimi oratores habebantur. Itaq; L.Sceuo- uola,M. Crassus,Ser.Sulpicius, C. Cotta & alij,qui propemodum sque cautas orabant, & de iure respondebant,

68쪽

Liber. II

respoudebant, cum utramque tenerent disciplicnam , & in utraque pariter excellerent; non fuerunt in eo occupati , ut constituerent ad utram magis artem Memoria pertineret, ciuilem ne an oratoriam .quo quidem nunc sublato more dicedi, diuisisque doctrinis, aut ad ius ciuile transserenda Memoria est,ayt certe in medio relinque da. Si ergo & inuenire argumenta. , quibus aliquid confirmes,aut infirmes ; si disponere quae inueneris, si meminisse quq disposueris , omnium est artium, ut ostendimus; sequitur ut inuentio . dispositio , memoria , partes propriς facultatis oratoriar dici non debeant. Restat unum, quod videtur obijci nobis posse, quod breuiter proponam , breuius refellam, breuissime perorabo. Positerso argutus aliquis adolescens aduersiis ea, quae disputauimus, haec adducere in contrariaum . Nulla est,neque esse potest oratio Rhetorica sine inuentione, sine dispositione, sine memoria : ergo tres istae, quas reijcere conati sumus , partes Rhetoricae sunt, non solum propriae, sed necessariς : prorsus enim necessarium est ad dicendum inuenire antea, quod dicas; deinde suo loco disponere unamquamque rem; tertio ornamentis , quasi coloribus pingere Oratione; quarto in memoriae thesaurum recondere ; postremo apte atque venuste pronunciare. Sunt ergo qui que partes oratoriae facultatis, nec a quidem pauciores. Accedit ad rationem auctoritas atq;

consensus plane omnium, qui de arte dicendie scripserunt, non recentium modo, std & veterii,

69쪽

o Introductionis λ

Fabij, Ciceronis , Hermogenis, Aristotelis, huiqualium quanto inq; virorum i quorum Velle

infringere validissima testimonia, P Agricola ne-j cio que,a quo ista opinio videtur fata,& a paucis exculta paru feliciter,no modo impudetiae, sed fatuitatis amentiaeq; esse videatur.Sane validu argumentum,auctoritas tortauevalidior. Ego dica a uersus utrumq; rationem mea. Vos lectissimi Au

ditores, pro doctrina &sapietia vestra iudicatote. Fuit igitur hoc argumentum ; Inuentio & ceterae partes necesiariae sunt ad texendam orationem : quod certe ita est, negari non potest . ergo illae sint Rhetorice partes : hoc vero ex illo consequi no videtur: non enim si necessariae sunt, ideo etiam partes sunt: potest esse aliquid necessarium artifici, quod eius artifici3 pars esse non potest. Hoc aliarum exemplo artium facile declaratur.

Philosophia est Medico necessaria , Methaphisico. Dialectica, Theologo alijsq; Grammatica, quis tamen dixerit Philosophiam esse partem Medici- nae, Dialectica Metaphisicae,Grammaticam Theologiae, & artium reliquarum Z fere nulla scientia est sine Dialectica, sine Gramatica prorsus nulla. Dialectica igitur pars erit artium multarum,Gramatica omnium Z quid absurdius 3 ignoscite mihi homines eruditi, si mea potius, quam vestra eatissa, descendam adlinc ad similia planiora , -

artibus manuarijs non est ulla similior oratoriae', quam coementaria, siue muraria: itaq; h

beni commune verbum artificii, vel opisci; designa di, cum uterque dicatur adornare, fabricare

70쪽

Liber II. 7r

construere , illi orationem, hic domum.finge igitur fabrum murarium componere domum, ut

Orator aedificat orationem : dicesne qu cuinq; ad perficiendam domum necessaria sunt, esse partes aedificatoriae Θ Non opinor : quia obices fenestrarum , tigilla, tabulata operi fulciendo, & connectendo suppeditantur a lignario; sem,pessuli, claues, cardines a ferrario; tegulς, imbrices, lateres a fornacario.ac veluti nemo dicit tegulariam, lignariam, ferrariam esse partes coementariae, sed unamquamque ab altera discretam , suis quasi fianibus contineri,licet ad domum qdificandam uniuersae adhibeantur:ita non quaecumq; una coeunt ad fabricandam orationem,ea sunt oratoriς vnia uersa. Pr*bet enim exempli caussa Grammaticus verba pura & emendata, Dialecticus argumenta & probabilitatem, Rhetorica tantum orname-ta , & quasi pigmenta sermonis . potest & iurisconsultus conferre de suo aliquid ad pangendam

Orationem , ut multa contulit M.Tullio ad eas,

quae sunt pro Cecina, pro Quinctio, pro Muraenarpotest & Philosophus, & Theologus, & Astrologus , & uno verbo quicunq;aliquid tractant,quod explicari, ornari,augeri dicendo possit. Quamobrem ad constituendas alicuius doctrinae partes proprias & genuinas, non satis est si ostenderis, doctrinam illam non constare sine illis e sed hoc insuper necessariu est, quod in Philebo ait Plato,& confirmat rarus in ceteris assensor Aristoteles, adeo esse peculiares, atque ut illi loquuntur, homogeneas, ut talem in modu accepti,nullis pro

SEARCH

MENU NAVIGATION