장음표시 사용
221쪽
homine sanissimo semper esse simplicem. Simplex vel duplex est, prout oculi varia ratione in rem quam spectamus conversi fuerint. Si axes binorum oculorum in idem punctum directi fuerint, duplex imago ejus puncti, una nimirum in centro utriusque relinae expressa, simplicem visum efficit. Porro re quotquot pari ab oculo distantia ad utrumque latus talis puncti sitae sunt, simplices simul spectantur qua rum scilicet imagines super retinam tramque depleta, similem cum centro ejus comparatum situm habent. Centra igitur binarum retinarum, et undia in iis quae similem quod ad centrum situm habent,
supra, nempe, Vel infra, Vel dextrorsum, vel sinistrorsum, consentire dicuntur, vel simplicem visum dare. Re vero propius vel remotius ab oculo positae, Uam unc tum in quod axes oculorum conVeniunt,
simul cum illo spectari possunt, earumque duplex visus est. Facile ostenditur imagine earum rerum partes retina utriusque
occupare, quae dissimiliter quod ad centrum
222쪽
Ponuntur nempe in dextra parte alterius oculi, in sinistra alterius depingi. Partes igitur retinorum, dissimiliter quod ad centra Osriae, non consentiunt hoc est, duplicem ejusdem rei, cujus super utramque imago depicta fuerit, visum essiciunt. 232. Varietate quaedam, seu vitia leviora huju sensus, quae vix morbos hahentur, saepe obserVantur. Fopes dicuntur, qui visum brevem habent, scilicet, qui nil clare et accurate vident, nisi proxime ad oculum admoveatur. Hoc fit propter radios lucis nimiS refractos, focum nimis cito collectos, et iterum foco dimanantes,
priusquam ad retinam perveniant; quo fit ut indistinctam super eam imaginem depingant. Causa hujus vitii frequentissima est, nimia totius oculi vel humoris ejus
cujusdam conVeXitas, Veluti corneae nimis prominentis, c. quae radiolluci per oculum transeunte nimi refringit. Incommodum, junioribus familiare, dum senescunt aliquando ut fertur, Tublevatur:
223쪽
quod tamen minime perpetuum est. Quum primo levius hujusmodi vitium observatur,
consuetudine re remota contemplandi, oculosque a valde minutis et vicinis rebus cohibendi, quodammodo vinci, non secuSac contrario usu idem vitium acquiri, Potest nimirum, quia oculus quodammodo ad rerum, qua contemplatur, distantias
sese accommodat 2 7.). Vitrum conca-Vum, quod radios plus facit dimanare priusquam in oculum incidant, simplicissimum est, et certissimum I opibus auxilium. 233. Pres opes Vocantur, qui visum longum habent, vicinarum rerum confusum, remotiorum satis distinctum. Contrarias hoc vitium ac alterum agnoscit
causas oculum imprimi nimis planum, quo spatium refringendi radiis non datur; hinc senibus, etiam ii qui florentibu annis bene viderant, malum familiare, ratione haud obscura, usu vitri convexi sublevari solet.
224쪽
2 4. Hemeralopes dicuntur, qui interdiu tantum, scilicet in vivida luce, vident crepusculo vero, aut nocte, vel per lunam, Vel per candelas, pene vel penitus caeci sunt. Hujusmodi vitium, in quibusdam exemplis, oriri visum est a pupilla nimis contracta et rigida, neque sat lucis debilioris in oculum admittente in aliis autem, a deficiente ip-1ius retinae sensu; et aliis magis adhuc obscuri causis, veluti cum multos homines eodem tempore et loco prehenderit, quod interdum observatum est.235. Fctalopes dicuntur, qui noctu quam interdiu, hoc est, luce valde debili quam vividiore melius Vident rarum hominibus vitii genu S, retin nimis sentienti, pupillae nimis patulae, ad debitam
contractionem minu Valenti, imputandum. Hujusmodi incommodum, sed leve et fugax, sanissimi etiam patiuntur, qui postquam diu in tenebris versati sunt, denuo ad lucem subito prodeunt. 256. Sub
225쪽
236. Sublinitur totius oculi interna superficies pigmento nigro, quod ad choroideam tunicam, et ligamenta cibaria, pertinet hoc fortalli consilio, ut ocul US Perfectissima camera obscura fiat, et imago super retinam depicta accuratior Vadat, nullis radiis reflexis corrupta Fertur mi
seros esse quosdam albos Athiopes hoc genus hominum vocant quibus choroide rubra, non secus ac cuniculis albis, data est. Homines vero tali choroidea instructi interdiu parum vel nihil vident, noctu melius. 237. Animalia vero, quae sub nocte praedam quaerunt, genus elis, bubo, et similia, choroideam habent coloratam, splendentem, quae radios lucis bene reflectit. Hoc modo, ut quidam putant, visum Parum distinctum sed quae ad praedam captandam sussiciat, etiam in tenebris, habent; quod tamen nondum bene explicatum est. His
quoque animalibus pupilla datur mobilissima, a tenuissima vixque visibili rima, in
magnum circulum, secundum lumen quod est,
226쪽
est, sese dilatans, et retina, Ut videtur, valde sentiens Quaedam ex his animalibus albi AEthiopis instar, fulgente sole minus vident An omnibus par vitium est Non videtur An arctissima pupillae contractione corrigitur qua parum lucis in oculum admittituri An credibile est plus minusve reflectere lucis choroideam ipsam, prout tali auxilio opus sit, et facultatem illam lucem reflectendi pendere iterum a sanguinis in
membranam Vasculorum plenam influxu, quem animal quodammodo regat Ualidior sanguinis motus, et ideo varii animi affectuS, oculo omnium animalium, et hominis ipsius, splendescere facit: deficiens
hebetat; lenitu demum cessan eorum splendorem prorsu eXtinguit. 238. Multis et gravibus vitii obnoxius est visus. Acuitur interdum ultra modum, ita ut aeger vel nihil distincte videat, vel non sine magno dolore, pari ratione ac alii sensus, a generali corporis ani tu nimis sentiente , a singulari cerebri statu, phreniticis,
227쪽
phreniticis, vel etiam aliis febricitantibus, familiari, veluti inflammatione cerebri vel ejus membranarum saepius vero a conditione ipsius oculi, lucis impatientesimus. Inflammatio tunica adnatae, et parti ante xioris clerotice, ad posteriores partes oculi serpere solet; et ideo ad choroideam, et retinam ipsama hinc lucis impatientia, dolor, magnaque irritatio, delirium nonnunquam inducen vel augenS.
et 50. Obtunditur saepe visus, vel plane
aboletur, ipsa aetate, cum ob oculum planiorem factum, quos humore non bene suppleto, et cornea, et lente, vel vitreo humore marcescentibuS; tum quoque Propter corneam siccam et obscuram factam, quod languenti sanguinis motui imputandum est, et plurimis vasis minoribus obstructis, conclusiS, excaecati tum propter lentem flavescentem, instar electri factam, et ipsam retinam minus sentientem : nam Omnem sensum senectus minuit. 26o. Interdum
228쪽
26o. Interdum visu prorsus aboletur, cerebro, nervo Optico, vel retiata, varii modis laesis, salva ipsius oculi fabrica Hujusmodi vitium amaurosis, Vel gutta serena vocatur dilatata et immota pupilla humoribus pellucidi manentibus, facile distinguendum ; compressioni, congestioni sanguinis, stupor nervi fere tribuendum.
Si pars tantum retinae torpet, maculae nigrae in rebu quas spectamus conspiciuntur, et muscae ante oculo volitantes, signum in febribus frequens, sed pessimum,
et vix non lethale. 26 I. Visus porro haud raro aboletur partium quavis, Per quas radii transire et refringi debent, obscura aut opaca facta; veluti si cornea maculis obsessa luci impervia evaserit vel humor aquosus sanguine, sero, ure, corruptu fuerit vel si lens quod saepe accidit, et cataracta dicitur fuscum colorem adepta, vel humor vitreus simili modo corruptus, vel omnes denique oculi humores inflammatione. suppuratione,
229쪽
tione, soluti, confusi mixti, lucem vel non transmittant, Vel parcius et inaequaliter transire sinant quo fit ut vel nulla, vel obscura, distorta, imperfecta, et male colorata imago super retinam depingatur. 26 a. Impedimenta Visus, quod ad oculum, externa, vitia scilicet Palpebrarum,
partiumque Vicinarum tumentium, Concrescentium, inflammatarum, nulla explicatione egent neque profecto ipsius sensus vitium est, si quis non viderit, nulla luce ad oculum admissa. 263 Depravatur Visu aliquando, et res colore non suo, vel etiam quod rarius accidit figura et situ alienis, spectantur. Hoc fit si humores insolito colore tincti fuerint, ut in morbo regio fertur accidere, quod tamen valde dubium est), vel a sanguine ex
propriis vasis elapso, et cum aquos humore mixto. Mira depravatio, vel defectus visus constans et perpetuus, in homi-
230쪽
nibus alioquin fanissimis, et bene videntibus, non semel observatu est; nempe, ut Certo coloreS, viridem, exempli causa, rubro distinguere nequeant. Alia depra-Vatio est, quum, nulla ad oculum admissa luce, scintillas, guttula flammeaS, aureaS, colore varios conspicimuS. Leve plerumque et fuga mali genus, constitutione corpori valde sentiente et mobili praeditis familiare, a levi, ut videtur, impulsu in retinam oritur, arteriarum imprimis vehementius solito aut inordinate micantium :ab ipso digito oculum premente clausis palpebris circulus flammeus conspicitur.
Par fortasse ratio est scintillae, quam vident aliquando morbo comitiali laborantes, in immensum et splendidum jubar crescentem mo antequam convulsi corruant. Simile jubar se vidisse testantur homines, ad vitam reduce postquam strangulati, aut sub aquis mersi fuissent. Cohibita nimirum
respiratione, venae capiti sanguine turgentes, totum cerebrum, partesque nervosaS