Conspectus medicinae theoreticae; ad usum academicum. (3rd ed.)

발행: 1788년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

MEDICINAE THEO RETICAE II

222. Quin et odores quidam insigni vi in genere nervos Pollent, et mirando nonnunquam effectus edunt. Alii grate excitant, et animo fere deficientem statim recreant Alii animo linqui faciunt, et aliquando, ut fertur, hominem plane extinguunt. Huc quoque Pertinent quae Vocantur antipathiae, ridiculae profecto, sed saepe nulla vi animi debellandae. 223. Olfactus interdum nimis acutus fit, tum propter Vitia quaedam organi ipsius, quod rariu observatur, tum quoqUC Propter universum genus nervosum nimis

sentiens, ut in febribus quibusdam, in phrenitide, in disteria, aliquando obser

vatur.

224. Obtunditur saepius, aut a vitiis cerebri nervorumque, Veluti a vi capiti illata, vel a causa interna, provenientibus; aut a vitio ipsius organi, aridi, propter solitos humores suppressos, vel alio vers S, vel nimia muc lachrymarumque copia Ob-

202쪽

D CONSPECTU Cap. VII.

ruti Utriusque exemplum est in gravedine, ubi initio morbi nare arescunt, Postea vero vel multo humore inundantur, vel spissiore muco obstruuntur. Sed in his aliisque bene multis exemplis membrana nasi ipsa assicitur inflammatione, elaXatione, tensione nimia, qua fieri non potest quin nervi, qui magnam ejus partem essiciunt, vitientur. Porro quicquid liberum. aeris in nares introitum, aut ipsius per eas transitum impedit, olfactui non obesse non potest.223 Depravatur nonnunquam olfactus, et Odore percipiuntur, ubi nihil odorati fuit, vel odores rerum percipiuntur a VeriSet solitis alieni. Particulae odoratae, post

longam in antri moram, demum erumpenteS, et organum denuo assicientes, hujusmodi depravationem, in sanissimo etiam

homine, nonnunquam essiciunt. Multa quoque vitia narium, partiumque quibus

ad eas iter patet, ulcera, CariCS, Cancer,

203쪽

pulmonis, prava etiam in ventriculo concoctio, vaporem foetidum exhalando, olfactum corrumpere possunt. Depravatur interdum fortasse a vitiis cerebri nerVorumque, quorum ratio magis obscura est.

204쪽

De auditus et sonis; et vitiis auditus. 226. TIC sensus excitatur tremoribus I I aeris, quos corpora sonantia

faciunt. Hos auri eXterna, cartilaginosa, et meatu auri uterque, colligunt, ad tympanum deferunt, et simul intendunt, quo majore Vi membranam tympani feriant: Haec membrana, ipsa commota et tremens, malleum sibi annexum commovet, et junctam sibi incudem ferire facit, juvantibus simul propriis mallei musculis :Incu vero suum motum ossi orbiculari et sapedi impertit, qui iterum, tum hoc motu, tum quoque actione sui musculi, ita trahitur, ut pars posterior ejus baseos in fenestram

205쪽

CONSPECTUS, e. I 2I

fenestram alem, ipsumque Vestibulum,

impellatur Porro tremore membranae

tympani, cum aere Per tubam Eusachinnam in tympanum delato, simul communicantur; qui demum aer fenestrae rotundae membranam ferit, qua in labyrinthum, seu aurem intimam, pervenitur. Duplice igitur, ut videtur, modo, tremore ad labyrinthum perveniunt, qui totuS, mollissima et admodum sentiente nervosa membrana, obductus, et aqvula pellucida su rubra, ad omne tremore suscipiendos et propagando aptissima, PlenuS, ultimum auditu organum est.227. Neque sane quicquam certa fide de singularum auri internae partium actionibu notum est, Praeterquam ossicula ipsa ad tremores suscipiendos et reddendos vel Propagandos aptissima esse, et ideo ad auditum conferre ita ut per dentes et maxillam, et petrosum S, soni ad ultimam ner osam organi partem perveniant, et sic homo fere surdus, neque Per aera audienS, musica

206쪽

ω CONSPECTUS Cap. VIII.

musica quodammodo fruatur. Potius confitendum est, multum hic subesse obscuri, et actionem et usu multarum partium,

quae in aure sunt, parum adhuc intelligi. 228. Soni sunt fortes vel debiles, graves vel acuti Soni magnitudo vel claritas

pendet a vi seu magnitudine tremorum, quo Corpu sonan aeri impertit Gravitas a numero tremorum qui dato tempore absolvuntur. Sunt tamen certi fines, quos citra et ultra, Vel nullu sonu est, vel acerrimus, et auri ingratissimus, ViXque tolerabiliS. 229. Porro vi soni intenditur repercussu multorum corporum, quae tremore a tremente aere suscipiunt et reddunt soni itaque reflexi, quotquot cum Primario concordant, Una cum eo aure feriunt, eum

que fortiorem faciunt Hinc vox sub pleno Jove debilior quam in cubiculo. Quod si, certo post intervallo reflexi soni ad au-

207쪽

re perveniunt, a primario distinet audiuntur, et sic echo fit. 23O. Sonorum immensa varietas est: quippe quorum vel levissimae mutationes et conjunctiones, ab acuta et docta aure,. percipiantur. Insigni quoque eorum vis

est in animum hominis, et ideo in corpus. Varios animi affectus, tristes imprimis et laetos, inspirant; multique hominum ex hoc inexhausto fonte puras et suavissimas

voluptate hauriunt. Uri Vero, qUC VO-catur musica, non omnibus datur cujus

rei ratio haetenus latet: Nullo modo pendet ab acutiore vel obtusiore auditu Semi- surdi nonnunquam musicae satis periti sunt et amantissimi, qua bene audientes parum saepe fruuntur: et Vir, auditu integro manente, aurem suam musicam, quam

eximiam habebat, subito et sine nota causa amisit. Neque ratio ulla est cur defectum talem inaequali per binas aures auditu imputemus. Faculta ipsa Naturae donum est, nullo studio acquirenda Cultu vero

208쪽

124 CONSPECTUS Cap. VIII.

et usu, non secus ac reliquae hominis fa

cultates, mirum in modum acuitur et roboratur.

23 I. Auditus fere omnium sensuum saepissime vitiatur, quod profecto nil mirum; scilicet, quia organum habet delicatissimum, et ecplurimi et Valde minutis partibus compositum.

232. Saepe acutior justo fit auditus, vel a generali corporis habitu nimis irritabili, qualem foeminae serisue aut puerperae saepe habent vel a cerebro ipso nimis sentiente, quod in febribus haud raro observatur tum quoque in Phrenitide, et aliquando, licet rarius, in Vera insania vel ab aure ipsa male se habente, et inflammatione, dolore, tensione nimia, flecta. 233. Obtunditur vel plane aboletur hic sensus, ita ut aeger vel graviter audiat, vel omnino surdus fiat, similibus fere causis, et gradu tantum seu magnitudine diversis;

209쪽

MEDICINAE THEO RETIC Ias

sis et imprimis a defectu auricula externae, aut meatu vel altero Vel utroque muco, et umine, Ure, rebUS Xternis, ob structo ejusque concretione, qualis post suppurationem, nonnunquam post variolam, observata est Vel propter membra nam tympani rigidam factam, aut relaXatam, Ut rosam, aut ruptam vel tympanum ipsum vel tubam Eusachianam aliquo modo obstructam vel propter ossiculorum, aut membranarum, aut musculorum aliquem labyrinthi ipsius, concretione, spasmo paralysi, torpore, asse mam; et denique propter varia cerebri nervorumve vitia, salva omnino ipsius organi fabrica Hinc saepe morbus nervos generis surditas, subito invadens et sponte decedens : Hinc quoque senibus familiaris, quibus omnes partes solidae rigent, omnes nervosae minus sentiunt.

234. Febre laborantes, illo imprimis febris genere, quod debilitas insignis et stupor comitari solent, saepe surdi fiunt quod forsitan aliquando cum aliis signis cerebri

210쪽

126 CONSPECTUS Cap. VIII.

rebri valde oppressi, viriumque aegri X haustarum accedenS, malum signum erit. Plerumque vero optimi omini est, quamvis etiam sopor aliquis comitetur. HujuS rei ratio satis obscura neque alia fortasse, quam quod talis surditas pendeat a statu cerebri morbido certe, sed sua natura vix Periculoso cum acutior justo auditus fit propter aliquid inflammationis cerebro obrepentis, quae semper valde periculosa est.23S. Depravatur saepe auditus hac potissimum ratione, ut soni, veluti tympani,

campanae, lapsUS aquarum, audiantur, cum nullus in aere tremor est, neque sanus homo quidquam audit. Hoc malum tinnitus aurium Vocatur, cujUS Varia genera Observata sunt. Leve Plerumque et fugaxmalum nonnunquam Vero PertinaX,

diuturnum, molestissimum, diu noctuque

236. Tinniunt saepe aures a levissima causa, meatum ipsum vel tubam Eustachia

SEARCH

MENU NAVIGATION