장음표시 사용
191쪽
luti in febribus qua eruptio super cutem comitatur, aut morbo regio, aut demum varii ipsius morbi, scabies, lepra, eundem effectum edunt. Io I. Pediculi, vermes, escarides imprimis, vel cutem Vel intestina irritantes, molestum pruritum Xcitant. 2G2. Specie quaedam pruritus interni, homines ad multas et necessarias, tam sani
quam morbosi corporis, actiones impellit; urinae et alvi excretionem, tussim sternutationem, et similia.
192쪽
De gustan effusique inibus, et varietatibus, et viiliis. ao3. T Uius organum princeps est lin-α -- gua Eaque quo propior Pici,
eo acutiorem, quo propior gutturi, eo obtusiorem sensum, habet Quamvis revera acria nonnulla, circa apicem vix gustata, prope radicem linguae, Vel in ipso gutture acer rimum sensum eXcitent. ao . Lingua insignibus et pulcherrimis papillis nervosis instruitur, quae proXima gustus sedes videntur esse. Hae inter gustandum elevantur, et eriguntur, qu acutiorem sensum habeant.
193쪽
stos. Nihil gustare possumus, nisi quod in saliva, quae fere aqua est, solubile sit, ut
fluida forma linguae admotum involucra ejus pervadat, Pulpamque nervosam assiciat. Hinc terrae insolubiles nullius saporis
2o6. Neque sat est solubile esse corpus, ut id gustemus: Oportet salis, vel saltem acrimoniae nonnihil in se habeat, quod nervosam substantiam stimulet. Quicquid igitur quam ipsa saliva minus salsum aut
acre est, nullum habet saporem. 2O7. Saporum varia genera facile distinguuntur, et ideo nomina peculiaria etiam in communi sermone sibimet nacta sunt: Veluti sapor acidus, dulciS, amaruS, falsuS, acer, aromaticuS, putriduS; hic vero cum odore quoque jungitur. Omnium saporum varii sunt gradus, omnesque varie inter se
conjungi possunt. ae8. Sapores alii suavissimi et gratissimi, sunt;
194쪽
sunt; alii ingrati, 'ixque tolerandi. Miratamen de hac re hominum diversitas ita ut quod aliis maximae voluptati est, alii non sine nausea et horrore res Puant. ao9. Quin et suavissimos sapores, qui magnam primo voluptatem dederant, ho-1mnes brevi fastidire blent: Dum pessimos et ingratissimos, quales sunt nicotianae, asse forti lus, et similium, consuetudine amare discunt et appetere. a Io. Usus gustu praecipuus videtur esse, ad cibum bonum et salubrem invitare, a noxio aut minus idoneo divertere. Plerique et optimi cibi gustui grati sunt Qui vero gustui incorrupto mali saporis sunt, ii fere nocent. Hujusmodi instinctu, raro fallace, quem olfactu quoque juvat, bruta animalia ad idoneum cibum perducun
211. Hic vero instinctus, non secus ac
reliqui, minus perfectus homini quam belluis
195쪽
luis datur quippe qui tali auxilio minus
egeat, aliis facultatibus praeditus: Ipse vero qui datur instinctu S, vitae genere Parum naturali saepe corrumpitur. 2I2. Statuit porro alma rerUm Parens, ut actio ad vitam alendam adeo necessaria, et tua matura quodammodo Voluntaria, voluptate aliqua non careret Grato cibi sapore, tanquam Praemio, ad cibum sumendum et conficiendum allicimur. Revera ista voluptas pendet multum a statu ventriculi, et a necessitate novi cibi sumendi:
vilissimus enim cibus, it feres insulsus, homini esurienti gratissimus est saturi
vero fastidium crearet Porro inter mandendum saliva copiosior assivit, quo accuratior evadat gustus, et cibi sapor gratior Fluit etiam saliva esurienti ad con- speetum, vel etiam ad imaginem aut recordationem grati cibi, quem appetit. 2I3. Gustus rar nimis acu tu Obser-Vatur, nisi a vitio cuticuli, quae linguam
196쪽
tegit Haec, si sublata fuerit, aut vulnerata, aut ulceribus, phthis, similibusque malis, obsessa, tum gustu nimis acri facto, sapores non sine dolore percipiuntur vel aliquando sapor nullus distinguitur, solus dolor sentitur. 2I4. Deficit, non secus ac tactuS, a Variis etrebri ipsius nervorumque vitiis Hujusmodi vero exempla rara sunt. Nonnullis hominibus admodum obtusus datur: Hi quoque parum olfactus habere solent. Deficit saepissime propter defectum salivae: Nam sicca lingua gustare nequit. Hinc in multis morbis obtusus est febribus imprimis, gravedine, c. tum ob salivae, tum quoque ob appetitus defectum, qui in sano homine adeo juvat vel propter linguam ipsam tenace et faedo muco obduc
2Is Depravatur saepe gustus Scilicet, vel gustamus nihil omnino linguae admoto; vel, si quid ei admotum fuerit, saporem
197쪽
percipimus a vero et solito alienum. Hoc fit plerumque a vitio salivae quae ipsa gustatur. Hoc modo sapor dulcis, falsus, acer, amarUS, PutriduS, rancidus, percipi potest, prout saliva, vel a statu generalis massae humorum, Vel organorum quae ipsam secernunt, vel ori ipsius, vel ventri culi, Unde vapor et ructus, praesertim si male se habet, ad os surgunt, corrupta fuerit. II 6. Verum, praeter salivae vitia, ab aliis causis gustus vitiatur, veluti papilla rum nervosarum conditione Cujus vero parum hactenus notum est. Nam gustus nonnunquam plane alienatur, quamvis saliva ipsa aliis hominibus nullius saporis
2I7. Ad linguae conditionem medici in omnibus morbis, praesertim febribus, multum solent attendere nec immerito Nam ex ea judicare possunt de statu ventriculi, de siti, vel potius de necessitate potu su-
198쪽
mendi, cum aeger, propter delirium, stu-Porem, c. neque sitim sentit, neque de ea potest conqueri; et demum de natura, et augmento, vel remisione febris, ab inspecta lingua, medici judicium aliquod
199쪽
De factu ejusque usibus, et varietatibus, et
vitiis et de natura odorum, eorumqtie effectibus in corpore humano. et i 8. us sensus sedes est in mem- I brana illa mollissima, delicatissima, nervorum et Vasorum sanguinem vehentium reserta, quae naribu internis, variisque sinibus et antriS, quibus iter ex iis est, obducitur acutior sensu circa medium septum, ossaque spongiosa, quibus membrana crassior et mollior datur, quam in antris profundioribuS, ubi membrana
tenuior, minu nervosa, et Vasi minUS referta est quamvis hae quoque, ut Videtur, parteS, Olfactu non omnino careant.
200쪽
219. Ut gustu de partibus corporum solubilibus, sic olfactu de partibus volatilibus, quae subtilissimae per aera Volitant, judicamus. Ut accurate olfaciat aliquis,
apertis quantum possit naribus, clausoque ore, aera fortiter inhalat, quo plure particulae volatiles, majoreque i, olfactus organo admoVeantur. 22O. Organum quoque olfactus, non secus ac organum gustus, quo acutiorem sensum habeat madidum servatur, partim proprio muco, partim lachrymis quae ex
oculis assidue destillant. 22 I. Ut gustus cibi itineri, sic olfactus
ostio viarum, quas aer subire debet, custos Praeponitur, moniturus ne quid noxii, via quae semper patet, in corpUS admittatur. Porro, ut gustus, hic quoque sensus ad salutarem cibum invitat, a nOXio aut Or- rupto, putrido imprimis vel rancido, deterret.