Matagonis de Matagonibvs [pseud.], decretorvm baccalavrei, Monitoriale adversvs Italogalliam sive Antifrancogalliam Antonij Matharelli Aluernogeni [pseud.].

발행: 1575년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

MATH ARELLI. Domnium pater. auth .neque vir. qu bd ex dot. Ο-mnia sunt in potestate Imperatoris. 8. distinet.

C. quo itire. 23, q. 8, c. conuenior. Omnes principes ei subiecti sunt ,7,q. I, c. in apibus. Omne S nationes ei subsunt. 11, q. I, c. volumus.& Omnes

prouinciae. O , dist. c . Adrianus. Persequendo quin etiam decisiones glossarum & doctorum,

Imperator est unicus in orbe Romanorum rex& imperator. glos .in c. venerabilem, in verbo, In

Germanos, de eleel. c. si Imperator,t86, dist. solus ex propria iudicat conscientia. Barth.in l.I,C.ut quae desunt aduoc. Imperatorem qui di ceret non esse dominum & monarcham totius Orbis, esset forte haereticus : vi in terminis per Bartholant .hostes .nu. 7,ff. de captiu.& postlim. Imperator appellatur sanctissimus, sicut Papa:& alibi dicitur religiolissimus: ut notat Paul. de Ca .in l. cum Syllanianu, nu. , C. de his quam in- dig. Imperator soliis etiam sine consilio pro cerum potest legem condere: ut idem Paul.not. in i .fin. 41.2, C. de legibus.Imperator aliquando appellatur sacratissimus, aliqua do sanctissimus,& aliquando Deus in terris. Idem Paul. de Cast.

dis haec omnia Mathar elle) quum tamen haec omnia nos & Legistie & Canonisis dicamus,nihialominus tamen limitantur multa in Bulla Au rea, quae est de iure Imperii Germanici: quam si videas facile cognosces quod non omnia quq de uno principatu dicuntur, intelliguntur de alio. quin imb non omnia quae de unius regni statu quondam dicebantur, etia de hodierno statu

42쪽

L AD ITALO GALLIAM dici possunt.sed quod verba quae de aliquo prc

nuntiantur, debent intelligi rebus sic ut protunc stantibus: ut not. gloss. in l. quod Servius, E de condict. ob caus .in verbo potest. Postea Ma thar ellus tres aut quatuor totas paginas replet inepta disputatione, qu bd Monarchia sit melior quam Aristocratia &Democratia. quae disputa tio qua ex parte ad propositum pertineat, diui

nare non possum: quum Hotomanus tantis Iaudibus maiorum nostrorum in Monarchia con

si tu en da sapientiam prope in coelum extulerit. Quum autem multa sint in illis paginis fatua &ridiculosi tum illud in primis, quod scribit pag. 71, his verbis: Franci semper fuerunt orthodoxae fidei Christianae & catholicae. BenedictusDominust Certe si Mathar ellus legisset Salviani Episcopi Massil librum q, pag. 2q, p g-as, qui& inter Gallos erat,& Gallis praedicabat , & de Francorum sanctimonia,& deuotione & pietate& religione mirabiliter loquitur, non ita facile Procopio vel Agathio Gr cis & alieli: didisset. Similis est fatuitas, quum dicit pag.

39: Profer nobis regnum, siue antiquum, siue recens ta constitutum, ut solo nutu populi, qui modo Rex erat, modo sit auloedus, modo citharoedus modo lii di magister, ut tu. Capio te adverbii, Mathar elle. Na quida ex aduersarii tui discipulis, statim quu haec legisset, dixit: Profero Ptolemaeum, qui Auletes appellatus es , qui ab A Egyptiis subiectis suis quia nimium auloedos& tripudiatores amabat, eiectus est, & cognominatus Auletes, ut ex tuisEpistolis familiaribus

43쪽

MATH ARELLI. 4; cognoscere potuisti .Profero etia dixit ille) Dionysiuna ex Syracusis eiectum & Corinthi profugum,ubi,ut Cicero ait, ludum aperuit: unde se ctum prouerbium, Dionysius Corinthi: quod in tuis Chiliadibus poteris videre. Iste ergo fuit ludimagister,sed non vi Hotomanus: qui iuris studiosos annos iam amplius quam XX docet: qua dignitate nullam sume Romae maiorem, Cicero& in Officiis,& in lib. de Oratore testatur. unde illud eiusdem in lib. 1 de senectute: Quid iucundius senectute, stipata studiis iuuentutis Sed subsequitur alia fatuitas pag.72, ex qua fortasse crimen Laesae maiestatis obiici Matharello posset, quum ita loquitur:Nullus Rex ex tanto Cape uingiorum id est Hugonis Capetii poste

roru) numero nominari potest, qui proprio mandatu proprio motu, noster Archifatuus dicere voluit)aliquem occidi mandauerit.Nam ista verba quasi quodammodo videntur velle memoria sancti Bartholomaei refricare: in cuius festo &circumcirca clamat omnes amplius quam xxx

millia hominum ab Italo gallis trucidata fuisse. Quod vero pag scriptum est: vidi Latinistas qui valde irridebant. .Plura inquit de Senatus Parisiensis automate dicenda essent: sed non ex mendicatis & gnorantibus Iuris nostri autoribus, sed grauissimis scriptoribus. Et quis suaderet praeceptori nostro dicunt quidam iuuenes gloriosi) tantopere in rebus melioribus occupato suam operam in lauando istius asini

capite consumere: quum dicatur communiter,

quod ad lauandum caput asini non perdatuz

44쪽

AD I TALO GALLIA Mnisi lexiuium. Ergo relinquatur ipsius liber ignorantibus. At ipse Gallicolatine loquitur. Neque dissimilis illa est elegatia pag . A Deo salus &intentio rerum omnium pendet: quod verbum omnes Sorbonistς simul congregati interpretari non postent. Item illa pag. 66: Voluit oculis nostris puluere iniicere: Gallic ἡ, tener de ia pouia dre avx euv. & retrorsum, sed eode capite pag. 6D Liber Fraco galliae sapit seditionem .ubi Gingolius quidam dicebat nuper ponderando istud

verbum SAPI Τ, quod correspondet OLFACIT. Tuscis quid velim dicere, tangendo glos. in l. agase,in verbo olfecit, issi quadrup. Et bardocucullus iste pag.1 Ι, exclamat, quod maledieta est mater aduersarii sui, quae genuit Mastigem sexus foeminei. Certe ego credo quod millies maledices horam in qua fuistinatus,vi reciperes tantum dedecus quod pro editione istius libri recepturus es. O pauper Gynaeco cratu me ne, annon legisti in Speculo presbyterorum istos notabiles versus: Vis liber fieriὸ non te subdas mulieri.V1sque miser fieriΘ mox te subdas mulieri .Sequitur cap. x I, in cuius initio Mathar et ius fatetur se dubitare de Purgatorio &Inferis:&per consequens haereticum se ostendit. Nam pag.77, dicit Veteres Francogallos grauiter ferre suam progeniem degenerantem si tamen inquit) aliquis inferis est sensus. De quo dicto illum ad Sorbonam & Inquisitores remitto: quia ista propositio licet sit conditionalis, tamen est suspecta & piarum aurium offensiva. In quitum autem subdit quod micum exemptu profertur

45쪽

MATH ARELLI. 43 regis a Francogallis depositi labilem suam me moriam Mathar ellus ostendit, quum sup .cap.6Ι, Regu octo exempla producta sint: sed & paulo post calumniatorem se ostendit, quum subdit, Belle dicit Hotomanus, sed nihil probat: quasi vero verbulum unum in toto suo libro de suo capite posuerit, ac non ad singula verba statim testimonium & autoritatem subiunxerit. Sed pag. seq. hoc est,8o, duo sunt Matharellicae fatuitatis documenta, vel maxima: primum quod principe Palatinum quem superius illustrem appellarat Germanosq; scilicet ipsius Consiliarios) appellat ignorantes, Gallice, ignoranis: Gallus scin quit Germano principi, & Germanis de Gallia disse iarens, ignorantibus imposuit.O Mathar elle dicet isti Germani) tu veris casti dictum Thucydidis, ut quisque est maxime audax, ita maxime est ignorax. Verum illa subsequens incongruitas multo magis istis Humanistis & Latini gantibus ad ride dum apparauit, quum illum eiusdem paginae locum legerunt: Gallus, quo nomine de patriis legibus dicentem par esse videtur , cui credi debeat. Nam verum est, quod Episcopus vel Presbyter si errat in Gramatica, non est a sapientibus irridendus, ut dicitur 3 8, dist. quan uis, S. sed licet &c. sedulo. & quod sancti loquentes

per barbarismos, non sunt irridendi. d. c. sedulo,&c. de consecr. dist.Α, c. retulerunt: sed Mathar ellus neque est episcopus, neque prsbyter, neque sanctus. Ergo,&c. Neque vero minor illa impudentia est, quum ad testamentum Caroli Magni

respondet nihil opus fuisse autoritate & cosensu

46쪽

6 AD ITALO GALLIAM statuum regni. Nam eius testamenti verba, interminis haec sunt: Quod si filius cuilibet horum trium filiorum meorum natus fuerit, quem populus eligere velit,ut patri suo in haereditate succedat,volumus ut consentiant patrui ipsius,&c. Quinimo Regino lib. Chron.et,sub anno 9o6 dicit,quod Carolus ille Magnus non fecit suum testamentum de diuidendo suo regno inter suos

filios,nis in Partamento trium Statuum: quod P L A C Ι Τ v Μ dicebatur. Cum primoribus, in

quit, & optimatibus Francoru de partitione sui regni inter filios silos placitum habuit: & testa mentium de illa fecit, quod a Francis confirm tum est.Similis etiam illa stultitia est, Aimoinu lib. 3, c. 17,no loqui de Carolo Caluo, qui in populi Comitiis Rex inauguratus est, sed de ipsius

patre Ludovico, qui eum inaugurauit: quali vero de uno sine altero loqui possit.Ιtem, Non esse bonam consequetiam, Regem illu in conuentu

creatin ergo in couetu Statuit regni.Na c.IO,sub

sneprobatu se erat, lene statu u co gregatio ne, modo Placitu, modo Conuetu appellari. Quod

verosubiungit anno q6o.Statuitu conuentu Fureliae habitum fuisse,ubi leges de summis quibusque Regni negotiis costitutae sunt in quo aduersarij sui disputationem coiirmat: in eo se manifestum prquaricatorem ostendit: sicuti pessimum Grammaticum, quando pag.83.italoquitur: Gallias & Germaniam totumque Occidentis Imperium vexatas & euersas: quem barbarismum isti

Humanistae dicebant dignum esse propter quod Matharellus in Collegio Montis-acuti flagris cae

47쪽

MATH ARELLI. deretur: ubi quida dicebant nescio an sit verum Matha rellum Capetium fuisse. In quantum vero reprehendit eum qui dixerat Abbania agiti, non autem Appenagium: obsecro, quid ridiculosuspcum ctiam hodie Gallice vetus Fracicum, id est.

Germanicum verbum retineamus, Baianir . Satis

autem constat, Appennagiti esse parte exclusis-ria: Quasi dicas Legitima liberoru . Sed illud mulisto criminalius, quod pag. 8 . dicit, Romanum Pontificem sui ordinis hominibus plus aequo fauentem,iniquae in careerationi Ludovici Ph consen sisse: cum tamen sacri Canones dicant, quod Papetiudicio adeo est standum, ac si de ore Dei aut Beati Petri esset prolatum .i, distina .sic omnes.& quod nemini mortali licet de eius iudiciis. iatutis & sententiis disputare.Ι7. q. a. si quis sua dente, in sin scilicet quia solus est vicarius Christi in terris .c licet. Extr. de eleel.&c.quanto, EXt. de transsat. Quod si Papa saecularem Principem deponere potest, multo magis illius Ludovici depositioni consentire potuit. c. ad abolendum, Ext.de haeret .Quid vero dicemus de pag.86.ubi Mathar ellus ex Authenticis latinis, ubi s ustinia

nu; sepe dicit sibi placuisse ius illo vel illo modo

reddi : probare nititur vulgarem Edictorum re giorum clausulam ad unius Regis arbitrium re se rendam: Cartei est nostre plaser. tilii s Alverno genus non erat meminens sic loquitur Dominus Culacius Recatholicatus in sua Praescriptione contra Hugnottos qua tam e bene vellet attribui Domino Mallocio Ciceronianor sed omnes suustylum cognoscut) quod cap. 2.pag.18.scripserat,

48쪽

AD ITALO GALLIAM smorem Galliae fuisse, leges Regni seper latino sermone scribi, donec Franciscus Rex eius nominis primus id vetuit anno I 3 9. Sed debuerat Matha- rellus causam addere: quoniam videlicet Prieses Curi e Parta meti in arresto pronuntiando dixe rat , Debotamus & debotauimus : quod Gallice iam pronuntiatur, se ons deboute ct deboutons. de quo Rex Franciscus ut quidam dic ut)multum riserat: at alij, multum iratus fuerat. Sed nihil re fert. Probatum est in Francogallia PLACIT u Messe verbum, quo consuetudinarie Conuetus statuum appellabatur. Matha rellus ut modo dictum

est fatetur leges Regni in solenni Statuum conuentu ferri solitas. Quid igitur ad Galliae consuetudines Iustiniani authenti caep ut illud omittam, quod Graece, non Latine scriptae sunt.quasi vero simile Iustiniani & Regum quondam nostrorum imperium, aut eadem Regni administrandi ratio

fuerit. Certe nunquam reperietur in Autheticis, quod Iustinianus tenuerit tres Status. Ista cosuetudo venit a Germanis,& per consequens a Francis. Orientales adorabant Laurata: quasi dicas Veronicam, vel imaginem sui Imperatoris per vicos portatam: adorabant etiam sacram Imperatoris purpuram.Sed Franci & Germani nunquam

hoc feceriit. Quς vero de Maioribus domus siue Palath subsequutur, quia & fatuitatis plena sunt,& nullius momenti sunt, hoc uno verbo dignabi mur : patere cuiuis posse ex lib. Aim. q. cap. 6.&cap. Iq.& cap. I9.eundem fu i sse Maiorem domus& Comitem Palath: unde Huni baldus: Theodo ricus ocio & inertiae deditus, omnia negotia Reis

49쪽

M ΑΤΗ A RE L. LI. gni per Comitem Palatij, que Maiorem domus nuncupabant, disponere coepit. Is aute,quantum a Comite stabuli discreparet, satis in Francogallia demonstratum est: quo loco non scutica, sed

flagris digna est Matha relli vesania, qui Cedreni

loco in Regum nostrorum veterum contumeliam scripto ita delectatus est, ut eum totum ad verbum describeret: quem tamen ex Eguinartho& aliis conuersum ab illo Graeco & non antiquo scriptore satis ςonstat: cum Hotomanus Regum veterum honori seruiens docuisset quod est verissimum ista coficta esse ab hominibus ingeniosis, Caroli Magni posteris fauentibus: & ad tollendam inuidiam facti Pipini, qui Chil derico successori legitimo regnum, Papae ministerio interueniente, ademerat. Certe si quis est passus in toto Mathar elli libro, ex quo cognoscatur eius insum cientia, S defcctuositas cervelli, ille est: ubi quae ad dedecus maiorum nostrorum dicta sunt ab inimicis & alienigenis, tam indiscrete & in considerate protulit: quae de industria & consulto scriptor Francogalliae texerat: iuxta illud, Non deteges pudenda parentum tuorum. Quod si glossar & doctores communiter definiunt Fatuum , qui proiicit lapides: ut not.in s. si cum dotem. S. sit maritus. ff. sol. matrim. certe Matharetius qui temere ta stultu libellum proiecit, non sine causa Fatuus reputabitur. Sequutur cap. xij.&xiij. quae Ma querellus permiscens, quaerit, quid opus fuerit, aut quid expedierit disputare, utrum Pi pinus a populo electus, an a Papa Rex factus sit. Et respondetur ab Hugnotus, D. j.

50쪽

ueo AD ITALO GALLIAM'

quia Papa qui in suis decretis istud gloriatus

erat, apertissimi mendaci, conuincitur. c. alius Ib.

q. 6.vbi glos not. quod certe Germani accipiunt valde nimis in malam partem quod Papa deponit Imperatorem quando vult.96. dist. tuo.&cisSi Imperator. N ec mirit: cum prima Extra uagas Paps Ioannis sic incipiat: Super gentes & regna Romanus Pontifex constitutus est . quippe: dice bat Magister Passa uantius: qui acceperat Diabo

lum ad verbum, quado illi dixit, Si procumbens

me adoraris, dabo tibi omnia Regna mundi. Et hoc eodem loco Mathar ellus praeuari ator Papam Bonisviij. nimis audacter onerauit, cum di xit eum regna dare & auferre pro arbitrio conatum . qUasi Vero Papa errare possit: qui si totus mundus sentiret in aliquo contra eum, tamen solus in sua sententia pr qualeret. 2 .f..c.haec est'fides. iudicat enim de omnibus,& a nemine iudicatur . q.3.c.nemo. Quod vero subdit, Hugnottis

nimis ridiculosum videri Epistolium stephani Papae, quod refertur Fracogal. cap. sub finem rquis hoc miretur Papa dicit se die quodam aegrotum somniasse se ni isse subtus campanas S. Dionysi j prope Parisius: ibi agnouisse Petrum & Paulum ex suis surcariis. Petrum dixisse Paulo: Hic frater petit sanitatem: & se statim factum fuisse sanum. Et cum quidam illi dixissent, quod dementaba se visionem illam Pipino narras quam si tim Pipinus credidit.statimque praedictu Papam in Missa inter celcbratione Consecrationis unxis se Pipinum in Regem: obligans & obtestans haec sunt verba formalia Papae, quae Matharellum lar

se ma

SEARCH

MENU NAVIGATION