Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

lde his

a uel

tum Nam cui persuadebunt , quod Dauid h1c transse ferat culpam suam in matrem, non conqueratur potius de contagiones reatu totius humanae naturae propagata ab uno Adam Nullo proinde modo, opus generationis in sanctis coniugibus pollutum es se pronunciat Dauid , neque status coniugalis ab eo carpitur , neque congressus piorum coniugum, qui fit intimore Dei, taxatur. Est enim sancta Dei ordinati O,&Opus Deo acceptum. Sensus proinde Verbo rum Dauidis hic est 1a iniquitatibus conceptus sum,

id est, mox in conceptione fui pollutus communita tura vitio, sin peccatis concepit me mater mea, id est, cum conciperer initero matris meae, fui reuS, id que ex iusto Dei iudicio. Propter Vnius enim peccatum, rea est facta tota humana natura, Rom. S. Caeterum cum Papa suis sacrificulis legem perpetui celibatus imponit, tametsi multa Videtur cumulare argumenta, quibus simpliciores seducit , eodem tamen quo ac ianus incratitae fundamento nititur. Omnia enim argumenta Papa de celibatu sacerdotum hinc fluunt, quod tacite statuat coniugium esse rem prophanam,&immundana. Qiuodit huius pateat, argumenta Innocenti III in formas diale isticas retexta proponam , Ut nuditas Babylonicae meretricis conspiciat tar. Habetur autem Innocent ij decretum distinctionea a capite, Proposuisti, in quo capite Innocentius secutus vestigia Siricij, tanquam principium sibi sumit ad abolenda coniugia sacer dotum, quod coniugium sit res prophana&immunda. Quod etsi verbis non dicit, ex consecutione tamen argumentorum ipsius sequitur. Propo-

22쪽

Propositio probanda in nominato capite haec

est Sacerdotes non debent esse coniuges. Hanc propositionem confirmat ordine, his argumentis. PRO Coniuges sani ncontinentes: Sacerdotes non debentisibin continentes. Igitur Sacerdotes non debent esse coniuges. 4 Etsi fateor inueniri quosdam incontinentes coniuges, qualis est maxima celibum turba stamen non rect dculpa hominum transfertur in rem, qua homines&bene Male uti possunt. Deinde, Paulus exspiritu Dei pronunciat coniugium esse remedium aduersus incontinentiam, . Cor. 7. is ergo credet In nocentio, qui ex spiritu Montani contrarium docet PS euitici Sacerdotes abstinebant eo anno a coniugibus, quo sacra in templo administrabant. Ergo Christiani Sacerdotes, quisem per in templo sacrificant, debent semper abstinere. Iccirco prorsus a coniugio alieni est e debent. R sci p. In hoc argumento multa sunt vicia Primum non post uni Papistae docere, quod Levitici Sacerdotes toto tempore vicis sitae abstinuerint ab uxoribus. Debili igitur fundamento nituntur. Deinde in hoc peccat argumentum, quod id quod omnibus Christianis est commune, proprium sacerdotum es e nugatur.Vertim si de Missis intelligunt, sicuti reuera faciunt, nouimus Misssam illorum horrendam esse prophanationem,& non minus execrandam, quam Sodomiticam abominationem.

Quicunque seruientiugiter sacris oblationibus, puridi ab omni labe purgati esse debent.

23쪽

llic

lliat.

bent. Sacerdotes iugiter seruient sacris oblationi bus Igitur sacerdotes puri ab omni labe purgati esse debent. Ex quo sequitur jacerdotes non debere esse coniuges. Quis non videt haec profecta a Montani spiritu non a Christi spiritu. Siquidem Apostolus per spiritum Christi loquens, thorum coniugalem , sanctum immaculatum esse pronunciat. Glossator decreti multo rectius, qui audet con rra Papam diceres, matrimonium esse rem sanciti si

Sacerdotes debent esse sanisti, Coniuges non sunt sancti Ergo Sacerdotes non de bent est e coniuges. Os . Hoc argumentum CX- truit Papa ex Verbiis Domini, Leuit et o Sancti esto te, quoniam ego sanctus sum. Glossator hoc loco contra Papam argumentatur ab autoritate Nicenae Synodi, Contra est, inquit,Nicena SynodUS, quaec a stitatem concludit esse concubitum cum propria

Quibuscunque sacrificandi&orandi iuge ossicium est, semper abstinebunt coniugibus Sacerdotibus iuge sacrificandi orandi ossicium est. Igitur sacerdotes non debent es e coniugeS. P. Hoc argumentum re ipsa conuenit cum secundo tertio. Sed&maior minor falsa est Nam ut multi sancti coniuges fueres sunt, qui& semper orabant, vera sacrificia quotidie offerebant ita non Sacerdotum tantum est, vera hostias offerre ed omnium piorum, siue sint coniuges, siue

celibes offerre autem in Miss a papistica filium Dei, hoc enim Papista officium iuge sacrificulorum definiunt

24쪽

15 DE CONIUGIO.

niunt non est officium , sed contra officium, cum sit mera abominatio a Deo damnata. Sed de idolopapistico vide quae annotauimus in Psal. 8 .

ME Contaminati carnali concupiscentia non exaudiuntur. Sacerdotes debent e X audiri . Igitur non debent contaminari carnali concupiscentia. Hinc Vult inferre Innocentius, Sacerdotes debere ess e celibes , quasi omnes coniuges essent contaminati carnali concupiscentia. P. Hoc argumentum petunt ex verbis Pauli Omnia munda

mundis, pollutis autem Minfidelibus, nihil est mundum, quorum mensin conscientia polluta est Quis hic non agnoscit Montani spiritum , qui pollutum pronunciat , quod Spiritus sanctus sanctum esse a firmat. Deinde maligne torquet verba Pauli ad suam Sodomiticam castitate. Neq; enim Paulus eo in loco confert inter se celibesin coniuges, sed impios Iudaeo si delectu ciborum superstitiose docentes inpios ex Gentibus conuersos Illorum mentem pol lutam ait atq ideo omnem illorum cibum immundum concludit 'orum autem mentem mundam a firmat, atque adeo omnem cibum eorum mundum pronunciat, siue sint coniuges siue celibes. Dc- inde de exauditione dico quod unicu habeamus Sacerdotem, quem scimus exauditum esse, Iesum Christum, cuius intercessione Omnes, qui X fide inuocat, CXaudiuntur, siue sint coniuges, siue celibes. Quis non ex hoc argumento intelligis quid sentiat Innocentius de coniugibus, quoi uri mentem conscietiam pollutam esse subindicat. Imo nisi sic sentit, nubia est consecutionis argumenti ipsius necessitas.

inostis id mis

25쪽

eassius Sa

S M , Qui in carne sunt Deo placere non possunt Coniuges sunt in carne. Igitur coniuges Deo placere non possunt. Sacerdotes itaq; cum debeant placere Deo, non possunt esse coniuges. p. Huc renitentem inuitum obtorto collo trahunt Apostolum, cuius Verba haec sunt, Rom. 8. Qui autem sunt in carne Deo placere non possunt, Vos autem non estis in carne Jed in spiritu. Quis non riserit ineptias istius pontificis qui ita verbalauli accipit, quasi distingueret inter coniuges Eacerdo tes , Ut coniuges dicantur in carne esse, Sacerdotes autem in spiritu , cuius vanitas indigna est responso. Nemo enim tam rudis erit, qui vel elementa religionis didicit, qui non intelligat, Papam istum ludere, quod ita in alienum sensum verba Apostoli torquet. Paulus vult, homines iustificatos fide seruire Deo per iusticiam, ion indulgere viciositati naturae ad perpetrandam iniusticiam, ut esse in carne, si nihil aliud, quam oboedire carni in concupiscentijs damnatis a Deo,&esse in spiritu, sit, spiritui fide se submittere per nouam Oboedientiam. Praeter haec septem argumenta Innocentii& Sirici habent alia, quorum praecipua attingam. Oc Qui ducit Uxorem ea quae sunt mundi curat, I. Cor. 7. Sacerdos non debet curare quae sunt mundi jed quae sunt Dei. Igitur Sacerdos non debet uxorem ducere. 4 s . Maior comparative accipienda est, Qui ducit VXorem, curat quae sunt mundi, scilicet, plus quam celebs habens donum castitatis. Nam celebs non habens donum castitatis non tam curat quae sunt mundi, quam quae sunt

26쪽

sunt immunda Ad minorem dico. Sacerdos non de bet curare, quae sunt mundi, quatenus impediunt ipsius ministerium, duo canici confessione tempore persecutionis , quale tum fuit, cum Paulus iarcscriberet. vis, Sacerdotum status debet esse perfectior, Celibatus est persectior coniugio. Igitur Sacerdotes non debent esse coniuges. 4 s . Primum dico , perfectionem status Christianorum , non positam esse in vitae genere, scd in animo troposito, videlicet, cum homo pius obedientiam erga Deum, Omnibus rebus mundi, atque adeo propriae Vitae an teponit , siue sit coniugiatus siue ciebo. Deinde quantum ad minorem attinet, dico .coniugium nequaquam postponendum esse celibatui propter perfectionis meritum. Non enim Abraham postponendus est Iohanni, quia ille maritus, hic ielebs fuit Concludo itaque, celibatum non esse melio rem coniugio, απλως, sed καῖά τι hoc est , non bonitate operis , sed si , idque nec semper nec in omnibus ed solummodo in ijs, qui donum habent continentiae. Hanc esse sententiam Pauli non negabit, qui

P o, tametsi e ij quae hactenus diximus, patere existimo, quam sit impium interdictum , quo

Sacerdotes arcentur a nuptij. tamen ut fortius premantur aduersari habeantii praecones Euangelij, quo suas conscientias aduersus impia paparum decreta muniant, quaedam argumenta notabo, qui bus nuptias sacerdotibus liberas esse diuino iure de monstrabimus in cum Deo pugnare Omnes qui imponunt

27쪽

ponunt perfetu celibatus iugum ulli hominum

ordini. t v Quod sanctum est, honorabile,&immaculatum, nullis ordinibus aut statibus hom1

num est illicitum. tuo modo enim illicitum quod sanctum est Quomodo illicitum quod est honorabiles Quomodo illicitum , quod est immacula tum P Neque enim prophanat quod est sanetum, ne que viciat quod est honorabile, neque polluit, quod est immaculatum. Cum igitur Spiritus sanctus coniugium sanctum, honorabiles immaculatum esse affirmet, sicuti supra a nobis demonstratum est, Quis ante mentis audebit se spiritu sancto opponeres Marcere sacerdotes a nuptijs, tanquam eorum statui indignis, nisi impuro Montani spiritu fuerit agitatus ΘAuthor Epistolae ad Hel, clare&diserte ponit particulam uniuersalem, cium affr-mat, nuptia. πασι in omnib. esse honorabiles. H1c necesse est, Vt retineamus particulam uniuersalem

eam applicemus in omnibus hominibus aptis ad coniugium, Momnibus partibus coniugij. Cum igitur Papa autoritatem Apostolicam mentitus, excipit sacerdotes satis ostendit se non Apostolico sed apostatico spiritu regi. Nam manifesta contradictio est, honorabiles si e nuptias inter omnes, non esse honorabiles inter Sacerdotes . Quicunque eroo statuit Deo obediendum ess e magis quam ho-m i, Apostolum, non apostatam sequendum ess esciat. Graecus scholiastes admodum eleganter uniuersalem particulam partibus coniugi act a commin

28쪽

2O DR CONIUGIO.

ματικοποις, χιος Haec interpretatio incitidi priorem, inanem exceptionem quam papisti asterre possunt, euertit. Tis Episcopum, inquit doetor Gentium, oportet irreprehensibilem esse, unius uxoris maritum, c. Si ergo habere nam Uxorem caret reprae hensione, quicunque Sacerdotibus interdicit nuptias, Paulo se Opponit, Vt qui repraehendat, quod Paulus non repraehendendum esse pronunciat atq; adeo Deum in Paulo loquentem contemnit. Proinde cum Spiritus sanctus in Paulo nuptias Episcopo rum probat, ut irreprehensibiles, quis feret Siricium, Nicolaum, Inno Oentium , aut alios Papas, Montani spiritu afflatos, sibi legem celibatus tanquam necessariam imponere Innocentius Papa hoc argumentue Paulo desumtum eludere conatur , cum ait Sed forte, inquit, hoc sibi licere credet, quia scriptum est: Unius uxoris virum: Non dixit hoc , Ut permaneat inconcupiscentia generandi, sed propter incontinetiam futuram , hoc est , propter incontinentiam quam metuebat Apollolus. Sed quis non videt Papam se suo gladio confodere ΘNam si Paulus, metuens futuram incontinentiam , Vult Episcopum esse Unius VXoris virum, cur non Papa idem periculum metuit Alii, ut refert Graecus scholiastes, dicunt, Vnius uxoris, id est, unius Ecclesiae , oportet Episcopum, hoc est, sacerdotem esse, sed pudendo errore.

Nam Paulus in eo loco no loquitur de ossicio Episcopi,sed de conditione seu qualitate personae Episcopi

29쪽

Qv Omnis qui cotinere se non potest, mandato Dei, per Paulum loquentis δε vocatur: obligatur ad coniugium Nnusquisque, inquit, propter rnicatione miscilicet vitandam propriam v-Xorem habeat, Unaquaeque suum virum. Verbum εχέτω imperantis est, ton liberum permittentis. Hoc mandatum cum it uniuersale, nullam prorsuscXceptionem admittit. Sive ergo sit Sacerdos , siue Monachus qui uritur, hoc est, vincitur a flammis li-hidinum, ita ut scortationem aut aliam immunditiem nefandam meditetur , Deo potius quam homi ni oboedientiam debet, ne contemto hoc Dei mandato in laqueos diaboli propter incontinentia suam incidat. Fit enim violenta continentia, Vt plurimum laqueus Satanae , quo inuolliuntur homines , Ut tandem ruant in varias concupiscentia , donec prorsus d Deo deficiant ad impuras damnatas libidines :quemadmodum videre est in regno pontificio in quo lupanaria praeferuntur honestis nuptijs, Ut manifestum est in illo, quod iactabatur a Papistis, tempore Udalifici Augustani Honestius est, inquiunt, phiribus occulae implicari, quam aperte 4n hominum vultu, conscientia cumina ligari. τα, -ρητα. v I Nicaena Sinodus, etsi inclinauit in celibatum Sacerdotum tamen audita sententia Paphnuth, pro coniugio Sacerdotum pronunciauit. Ita enim it doctissimus Gallus historiam recitat in actis Synodalibus scriptum est In media Episcoporum turba, diuinus Paphnutius magna Voce Hamans Ne, inquit, aggravate sacerdotum iugum,

30쪽

cum honorata sint in omnibus nuptiae, cubile impoliti tum, nepotius ista summe exacta seueritate, detrimentum ecclesia afferatis, Nec enim omnes tu edae isti rationi vitae ab omnibus istiusmodi affectibus a lienae pares esse possunt. Nec quisquam, opinor, camstitatem seruabit, si uxores suis maritis priuentur. Aio vero, honestam etiam castitatem esse, cuiusque cum legitima VXore concubitum. Haec Paphnutius, in cuius sententiam itum est a toto consilio. Exempla laudatorum sacerdotum, in veteri nouo te ita mento , vim regulae habent, praesertim cium scripturis congruant. Recte igitur Synesius firmat, se non dimisturum V X Orgm quam Deus, lex in Episcopi manus sibi tradidissent. M , Christus Matth. Is Vult omnes remedio diuinitus dato, hoc es coniugio, Vti, nisi quos Vel natura ineptos ad coniugium procreauit, vel casus impotentes reddidit, Vel gratia continentes fecit. Qui plures eXimunt a lege coniugij, Christo ad uersantur, & eius doctrinam conantur corrigere. P cum Papista se hisce solidis rationibus adeo urgeri animaduertunt, Vt causa prorsus cecidisse videantur, alia via aggrediuntur, lovis technis conantur ficerdotum celibatum stabilire Ad qua tuor enim confugiunt , Ut ipsi putant tutissima praesidia, Videlicet, autoritatem Ecclesiae, Votum, meritum consuetudinem longam, clamantes , temporibus mutari decreta, distiplinae lege , prout commo dum videatur gubernatoribus. Ista praesidia si exputagnaverimus, nihil erit reliquum praeter pertinaciam quo se recipiant celibatus defensores. Primum

SEARCH

MENU NAVIGATION