Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

quid durius dicam , cum legem condunt de absti- nendo vel a secundis,uel tertijs, vel quartis, alijsquei dia nuptijs successive iteratis. ligo M , Quod scriptura requirit, clareq;& diserte approbat , hoc Deus requiritvi approbat. do Nunc aurem scriptura requirit approbat secun- tui das nuptias Nolo , inquit Paulus , iuniores Viduastrati nubere. Ergo Deus casin requirit approbat. ii te Proinde nullus debet lege humana a secundis arcerici, nuptiJs. pia Qv Quod in probatis exemplis est i ii laudabile, non est in genere illicitum. Cum ergo Amia: braham iam senex duxit Cethuram mortua Sara,

ea Vt non est improbandum si fili patris vestigiis insi

ita dis stant,praesertim clim exemptu congruat cum regula. , Ne in i Haec vox Dei: Non est bonum

illi, is hominem esse solum, hoc est, absque uxoris adiuinus, torio, seu extra coniugium, Vniuersalis est. Pertinet Lit r. igitur etiam ad eos, quorum Xores vel mortuae ixin i, sunt , Vel propter crimen eiectae per sententiam iudie tittiti cis Deum timentis.

S M, Necessitas Vitanda scortationis , -

,, mnes qui non habent cotinentiae donum obligat ad ' obedientiam huius mandati propter fornicationcm unusquis' habeat suam uxorem, Vna quaeq; suum virum.Si ergo aliquis amissa priore uxore Vritur, hoc praecepto obligatur ad quaeredas nouas juptias .Huci ψῆς illud August. Quia aegritudini semper consulendu est, lyyy propterea si coligerit primo priuari coniugio , si Voc ys luerit secundas vel tertias inire nuptias, nullum desit id lis peccatum habebit, si eas caste seruauerit. int,' Por- quid

42쪽

Porro cum haec certissima sint cluce meridiana clariora, merito mirantur multi, quid mouerit pa- pistas, cur tam abiecte iudicarint de nuptijs praesertim iteratis , easque tandem prorsus suis interdi Xerint sacrificulis . Hoc ex singulari calliditate malicia Satan a profectum esse non est dubium Videbat enim impurus iste spiritus, se hac ratione seu lage perpetui celibatus posse totum terrarum orbem nefandis libidinibus , quibus cursus Euangelij

impediretur, implere. Nam cum sacerdotes recto res aliorum, veluti morum censores constricti lege celibatus, propter incontinentiam ruerentinia rias libidines, non dubitabat similem damnatae veneris pestem invasuram alios : Scilicet in ulvi a nant exempla regentum. Hac spe minime frustratus est batanas, quemadmodum videre est hodie in toto regno pontificio.

Huc accessit insatiabilis Paparum&Episcoporum auaritia , qui putarunt bona Ecclesiastica conseruari melius di augeri per celibes sacerdotes, quam per maritos. Ita enim Papa Gelasius Cethego patricio Syracusanae urbis rescripsit, tum peteretur Episcopus vir coniugatus, ut est in decretis distinet et 8 ca pite de Syracusane. Ibi enim aperte Papa fatetur , se annum distulisse ordinationem eius qui electus erat, propterea quod haberet superstitem adhuc uxorem,&liberos ex ea natos, per quos, inquit, Ecclesiastica solet periclitari substantia.

Ad haec propositum Satanae lauaritiam Episcoporum plurimum adiuuit hypocrisis eorum, qui&virginitatis laudem Vulgo captabant, meritum

ex Volo

43쪽

' liana quoto celibatus venabantur. Ex quo factum est, Ny ' tin corpor .aniniae seorsimis utraque simul pa' venerint in Satanae potestatem per legem celibatnt l, tus sacerdotum. Siquidem corpora ipsa, per libidi,

ite nes, animas per auaritiam, Mutraque simul per hy- in vi pocrisin diabolo obtulere in maximam ruinam Verae te seu religionis acclesiae Christi, quemadmodum res or ipsa clarissime docet.

Desecundo pol ami egenere.

Secundum polygamiae genus est, cum unus Vir e dem tempore finiit,plures habet uxores, Vel cum una foemina simul plurib. est nupta viris.Sunt qui hac polygamiam probant, eamq; nituntur stabilire sanctorum quorundam exemplis, qui leguntur fuisse polygami, habentes simul plures VXoreS. verum viciose adducunt exempla particinariac tra Uniti exsalania egulam. Nam tum de num V

lent exempla, quando cum Vniuersali regula cpngruunt di nulla monstrari diuersitatis ratio potest. ii My' ' Quare recte a Iurisconsultis dicitur Non exempli , Τ', i yy d eoibus udica dum est. miscernendum est igi' 'te iii inter uniuersalem regulam extraordinarios calas, quorum est peculiaris ratio. Exempli granti: I, - tia 'Regula uniuersalis in lege Mosis erat, Nemo estu ducat uxorem fratris sui. Nam huiusmodi nuptiae cysit illi sunt incestuosae: Nihilominus tamen in certo casu, cest ob peculiarem causam Deus, qui est supra omnes leges, mandat, ut si quis moriatur sine semine, fraterispi ' superstes ei semen excitet, quod 6 ante legem sita, iij tum fuit, postea noua lege sancitum est. Abrahamnentilia C a promtis

44쪽

36 DE CONIUGIO.

promtissima voluntate Deo mandante ascendit mo-tem digat filium, imponit inroglim, stringit gladium ut mactet filium, quae ipsius promtitudo imagnopere Deo placuit, iro facto reputabatur. Quod exemplum cum alij imitarentur, horribiliter peccarunt, non discernentes inter uniuersalem regulam n Occides, ieculiarcna rationem facti Abraham . Ad eundem modum iudicandum est de proposita quae sione. Regula uniuersalis est Erunt duo in carn cinunam. Specialis casus fuit patrum polygamia, quae peculiarem rationem habuit Deus enim in populo Israelitico ad polygam iam conniuebat, Vt prae standae sua fidei, de innumerabili multitudine, ex paucissimis oriturae, quendam aditum hoc pacto sibi faceret. Non ergo turpis libidinis explendae gratia , sed prolis tollendae causa , patres polygami fuere. Hic proinde locum habet regula Iuris clinargumetum trahi nequeunt, quae propter necessita tem aliquando sunt concessa Alias rationes eorum qui defendunt hoc polygamiae genus omitto,Vt quae indignae sint refutatione. Sunt enim e Veneris schola adductae. Quare ij praeteritis, firmas demonstrationes ascribam, quibus ista impura Polygamia funditus euertitur.' A, Coniugij institutio ad quam Christus nos reuocat Matth. Is tantum diras personas in v no coniugio admittit. Est autem haec institutio: Data est una Eua uni Adam, commendatum est exemplum toti posteritati hac lege Erunt duo in carnem unam. Hanc enim legem Christus, Apostolus Paulus accommodant ad omnium aetatum

45쪽

opere

tum coniugia. Ergo contra hanc institutionem, contra hanc legem coniugi perpetuam fuerit, si vel unus vir simul habuerit plures uxores, vel una foemi na pluribus simul viris nupserit. Haec ratio vel sola omnibus p ijs absque dubio satisfacit Pirenim non stultae rationis argutias, sed lucernam verbi Dei sequuntur, iuxta illud Lucerna pedibus meis verbum tuum.

Ma num debere unius esse, non plures in uno coiugio, ipsa natura nos docer, ipso opificio corporum maris foeminae, ierfectione generationis ostendit. Perficitur enim generatio ex duorum corporum compleXu. Maximus integerrimus amor debet esse coniugii inter sese Solidus amor: ex omni parte aequalis es maximus integerrimus Igiturco iugum amor solidus ex omni parte aequalis esse debet. Nunc autem natura duce intelligimus, duorutantum inter se amorem posse esse solidum, ex omni parte aequalem Vt qui annulatione careat,&non duorum aut plurium ad unum. In hunc enim aemulatio cadit, qui reddit amorem languidiorem, inaequalem. Igitur naturali instinctu eo ducimur, ut iudicemus societatem coiugalem ex duabus solummodo personis, videlicet masculo foemina debere constare. Haec naturae lui, cum congruat cum prima coniugi institutione serpetua lege, debet nobis gratissima esse. Qv c ris, Societas coniugalis aequalem obligationem coiugum requirit, quantum ad usum corporum attinet. Nunc autem cum vel unus maritus plu- res ha-

46쪽

res habet Uxores, Vel nascemina plures habet maritos, no potest seruari in obligatione aequalitas. Cum ergo huiusmodi inaequalitas sit contra natura in erit profecto contra naturam, si plures personae quam duae in uno cupulentur coniugio. Recta ratio in omnibus sanis dictat,

quod nemo debeat se obligare ad aliquid cui par esse

se nequeat. Iam autem fieri non potest, ut unus Virperaeque obligari possit pluribus uxoribus, sicuti uni

soli Quare cum natura pugnat Vnius Viri cum pluribus uxoribus copula. SE Α, Pax domestica est summa coniugum felicitas, ut discordia summa miseria. Verum haec pax domestica conseruari non potest, si unus marituSplures habet vXores. Fieri enim nequit , quin zelo quodam muliercular aduersus se mutuo inflammentur, Vnde iurgia, conuitia, negligentia in officij prete standis, breuiter, totius familiae perturbatio, Meuer

fio tandem, quibus malis quid quaeso potest esse miserius Cum igitur natura pacem domesticam postulet , polygami e manifeste aduersatur. E Ius naturae est, ut nemo faciat alteri quod sibi nolit fieri. Cum ergo maritus nolit VXorem sua pluribus misceri viris, debet& ipse una VXore contentus esse. Cum autem hoc ius analogum violatur, vis fit legi naturae, ciniuria alteri coniugum. Christus apertissune pronunciat eum moechari, qui omissa Uxore, excepta ratione fornicationis, aliam ducat. Ergo prohibet Christus,olygamiam. Nam si plures simul habere uxores liceret, nequaquam committeret adulterium quisquam,

aliam

47쪽

aliam ducendo, siue priorem repudiaret siue minus. His rationibus muniti aduersus polygamia defensores, eorum fallaces conclusiunculas contemnamus.

De tertio Polygam Ggenere.

Tertium polygamiae genus sequitur, de quo quid

sit iudicandum, ex proxima ratione, qua euertimus polygam iam secundi generis, satis euidenter costat. Diximus autem supra , tertium polygamiae genus esse, si quis priore uxore non legitime separata alteram ducat, quod cum quis fecerit, manifeste adulterium committit, iuxta hanc Christi sententiam: Si quis, xorem dimiserit extra adulteriirationem 4 duxeritaliam, moechatur,&facit eam moechari, si scilicet alteri nupserit. Proinde, ii dimittens Uxorem, noob ratione adulterij, uxor dimissa, si alias nuptias quaerunt, adulterium committunt. An idem sentiendum sit de illo, qui eam in uxorem ducit , cum qua consueuit Vivente malit, Variant sententiae docto rum Iurisconsultus quidam ait Id quod initio viciosum est, non potest tractu temporis conualescere. Sed de hac quaestione infra plenius dicemus.

DE TERTIA

PARTE DE FIND

Tertio loco in coniugi definitione legitimi consensus meminimus, qui est veluti quaedam contractus coniugalis anima. Sine enim legitimo co sensu nuptiae rite fieri nequeut Si quidem consensus primus est ad

nuptias gradus. Consensus quidem est,quado plures idem

48쪽

idein&sentiunt& volunt, ut ad consensum requirerantur duo, videlicet iudiciumri voluntas. Legitimus vero est rectus claudabilis, videlicet, qui cum

Voluntate Dei, cum iure naturae, cum honestis hominum constitutionibus, cum honestate publica, cum ordine decenti,& decoro congruit. Spectatur autem hic consensis in sponsalibus, in nuptijs, ut ille sit pactionis de futuro coniugio, hic autem depraesenti. Consensus enim in sponsalibus est causa disponens ad nuptias futuras Ideo recte dicitur, Sponsalia esse promissiones de accipienda uxore, qualibuscunque tandem verbis fiant. Consensus in nuptijs est causa efficiens coniugium, qui di citur consensus cohabitationis, indiuiduam vitae consuetudinem retinendi. Iccirco recte asseritur, nuptias esse quibus accipitur uxor, ratificatur pro missio prius facta. Longe enim aliud est promittere quam facere,&longe aliter iudicandu est de promis sis nuptijs, quam de ratificatis consummatis. Quapropter vere dictum ess e existimo de consensu ponis salium Consensus causa est nuptiarum, sed non tota. Et rursus Vere dicitur Consensus facit coniugium, cum de consensu qui in nuptijs sit, loquimur. Quoniam autem consensum coniugalem grauissimum, sanctissimum, religiosissimum esse oportet, ut qui contrahunt vere statuere pos in t se a Deo c6- iungi&copulari, Ut Adam inua a Deo coniuncti sunt necesse est diligenter perpendero, quales conditiones legitimus nuptiarum consensus requirat, ne quid in tanta re peccetur.

Requiruntur igitur ad legitimum consensum tu

49쪽

res conditiones, quas recitabo, sunt sex praecipuae. Debet enim legitimus consensus esse,

1. Licitus. et Honestus. 3. IustuS. . Liber. 1. Plenus. 5. Sincerus.

Licitus, ne fiat contra Dei laturae legem, neue contra honestas hominum constitutiones.Nam consensus qui sit contra voluntatem Dei naturae legem, pro nullo habendus est. De humanis constitutionibus est exceptio, de qua suo loco dicemus. Honestus , ne sit inter dissimiles moribus, genere, fortuna, religione, personas, aut etiam contra honestatem publicam. Iustus, ne sit clandestinus, contra eorum Voluntatem, in quorum potestate, Veliterque contrahentium vel alter laetit. Huius iusticiae rationem reddidit Iustinianus, cum ait Nam hoc fieri debere&ciuilis laturalis ratio suadet, in tantum ut iussus parentis praecedere debeat. Liber, ne quis vel coactus metu aut minis, vel pellectus promissionibus , promittat verbis, quod animo improbet. Plenus , ne sit vel ambiguus vel turbatus coeco amore aut temulentia. Ratio ergo in re tanti momenti in consilium adhibenda est non affectus sine ra

tione.

50쪽

cio circumueniat. De his sex conditionibus legitimi contractus ordine dicemus. Etsi autem requiruntur omnes hae conditiones, ut contractus sit legiti mus, non sunt tamen omnes eiusdem ponderis. liae enim impediunt nuptias, 1 non assunt. Alia grauitatem circumspectionem in tanti ponderis contractu respiciunt.

Prima conditio consensem.

Consensus legitimus debet esse licitus , ratione

personarum contrahentium , ne Videlicet personae contrahentes se attingant consanguinitate aut affinitate in gradibus prohibitis , quas Nosses recitat Leuit 18. Imperator lib. I. institutionum, titulo de nuptijs, omnes sani tacito natura consensu agnoscunt. Hoc ergo loco dicendum nobis erit primum de consanguinitate Deinde de affinitate. De consanguinitate haec ordine simi explicanda. 1. Quid consanguinitas. a. Quae consanguineorum appellationes. 3. Lineae consanguinitatis. . Gradus consanguinitatis. s. Supputatio graduum.

6. aeges diuinae de prohibitis gradibus. . Causae prohibitionis. 8. Leges humanae de interdictis nuptij S. s. Humanae prohibitionis ratio. Hisce

SEARCH

MENU NAVIGATION